Distinctio XX — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

 

 

Capitulum 1 (62)

 

Quod alio modo potuit liberare et quare potius isto.

Augustinus in libro X[III] De Trinitate*.

Si vero quaeritur utrum alio modo posset Deus hominem liberare quam per mortem Christi, dicimus et 

alium modum fuisse possibilem Deo, cuius potestati cuncta subiacent, sed nostrae miseriae sanandae convenientiorem modum alium non fuisse, nec esse oportuisse.

 

 

Capitulum 2 (63)

 

  1. Ratio quare isto modo*
    Quid enim mentes nostras tantum erigit et ab immortalitatis desperatione liberat, quam quod tanti nos fecit Deus, ut Dei Filius immutabiliter bonus, in se manens quod erat, et a nobis accipiens quod non erat, dignatus nostrum inire consortium, mala nostra moriendo perferret ?

 

2. Alia ratio*.

Augustinus in eodem*.

Est et alia ratio quare isto potius modo quam alio liberare voluit :

quia sic iustitia superatur diabolus, non potentia ;

 

et quomodo id factum sit, explicabo ut potero.

 

Quadam iustitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, peccato primi hominis in omnes originaliter transeunte et illius debito omnes obligante. Unde omnes homines ab origine sunt sub principe diabolo ; unde Apostolus : Eramus natura filii irae : natura scilicet ut est depravata peccato, non ut est recta creata ab initio. Modus autem ille, quo traditus est homo in diaboli potestatem, non ita debet intelligi, tamquam Deus hoc fecerit aut fieri iusserit, sed quod tantum permiserit, iuste tamen. Illo deserente peccantem, peccati auctor illico invasit. Non tamen Deus continuit in ira sua miserationes suas, nec hominem a lege suae potestatis amisit, cum in diaboli potestate esse permisit, quia nec diabolus a potestate Dei est alienus, sicut nec a bonitate ; nam qualicumque vita non subsisteret, nisi per eum qui vivificat omnia. Non ergo Deus hominem deseruit, ut non se illi exhiberet Deum, sed inter mala poenalia, etiam malis multa praestitit bona ; et tandem hominem, quem commissio peccatorum diabolo subdidit, remissio peccatorum per sanguinem Christi data a diabolo eruit, ut sic iustitia vinceretur diabolus, non potentia.

 

 

Capitulum 3 (64)

 

1. Qua iustitia sit victus diabolus. 

Sed qua iustitia ? Iesu Christi. Et quomodo victus est ea ? Quia in eo nihil dignum morte inveniens, occidit eum tamen. Et utique iustum est ut debitores quos tenebat, liberi dimittantur in eum credentes quem sine ullo debito occidit.

 

Ideo autem potentia vincere noluit, quia diabolus vitio perversitatis suae amator est potentiae, et desertor oppugnatorque iustitiae : in quo homines magis eum imitantur, qui neglecta vel etiam perosa iustitia, potentiae magis student, eiusque vel adeptione laetantur, vel cupiditate inflammantur. Ideoque placuit Deo ut non potentia, sed iustitia vincens erueret hominem : in quo homo eum imitari disceret.

 

Post vero in resurrectione secuta est potentia, quia revixit mortuus, nunquam postea moriturus.

 

2. Quaestio*

Sed nonne iure aequissimo vinceretur diabolus, si potentia tantum Christus cum illo agere voluisset ? Utique, sed postposuit Christus quod potuit, ut prius ageret quod oportuit.

Iustitia ergo humilitatis hominem liberavit, quem sola potentia aequissime liberare potuit.

 

 

Capitulum 4 (65)

 

1. De causa inter Deum et hominem et diabolum. 

Si enim tres illi in causam venirent, scilicet Deus, homo, diabolus, diabolus et homo quid adversus Deum dicerent, non haberent. Diabolus enim de iniuria Dei convinceretur, quia servum eius, scilicet hominem, et fraudulenter abduxit et violenter tenuit. Homo etiam iniurius Deo convinceretur, quia praecepta eius contempsit et se alieno dominio mancipavit. De hominis etiam iniuria convinceretur diabolus, quia illum et prius fallaci promissione decepit, et post mala inferendo laesit. Iniuste igitur diabolus, quantum ad se, tenebat hominem, sed homo iuste tenebatur ; quia diabolus nunquam meruit potestatem habere super hominem, sed homo meruit per culpam pati diaboli tyrannidem.

2. Si igitur Deus, qui utrique praeerat, potentia hominem liberare vellet, sola iussionis virtute hominem poterat rectissime liberare ; sed ob causam praemissam iustitia humilitatis uti voluit.

Augustinus in libro XIII De Trinitate* :

Qui dum in carne mortali crucifixus est, iustificati sumus, id est per remissionem peccatorum eruti de potestate diaboli, et ita a Christo iustitia diabolus victus est, non potentia. Quomodo autem in eius sanguine nobis peccata sint dimissa, supra expositum est.

 

 

Capitulum 5 (66)

 

l. De traditlone Christi, quae dicitur facta a Patre, a Filio, a Iuda et a Iudaeis.

Christus ergo est sacerdos idemque hostia et pretium nostrae reconciliationis, qui se in ara crucis non diabolo, sed Deo Trinitati obtulit, pro omnibus quantum ad pretii sufficientiam, sed pro electis tantum quantum ad efficaciam, quia praedestinatis tantum salutem effecit.

 

  1. De quo et legitur quod sit traditus a Patre, et quod se ipsum tradidit, et quod Iudas eum tradiditet Iudaei. Ipse se tradidit, quia sponte ad passionem accessit ; et Pater eum tradidit, quia voluntate Patris, immo totius Trinitatis, passus est ; Iudas tradidit prodendo, et Iudaei instigando. Et fuit actus Iudae et Iudaeorum malus, et actus Christi vel Patris bonus. Opus Christi et Patris bonum, quia bona Patris et Filii voluntas ; malum fuit opus Iudae et Iudaeorum, quia mala fuit intentio.

 

3. Diversa fuerunt ibi facta sive opera, id est diversi actus ; et una res sive factum, scilicet passio ipsa. Ideo doctores aliquando uniunt infacto illo Patrem, Filium, Iudam, Iudaeum ; aliquando disiungunt. Respicientes enim ad passionem, unum opus illorum dicunt ; attendentes intentiones et actus, facta diversa discernunt.

Augustinus, Super epistolam Ioannis*.

Unde Augustinus : 

Facta est, inquit, traditio a Patre, facta est traditio a Filio, facta est traditio a Iuda : una res facta est. Quid ergo discernit inter eos ? Quia hoc fecit Pater et Filius in caritate ; Iudas vero in proditione. Videtis quia non quid faciat homo, sed qua voluntate considerandum est. In eodem facto invenimus Deum quo Iudam. Deum benedicimus, Iudam detestamur : quia Deus cogitavit salutem nostram, Iudas cogitavit pretium quo vendidit Dominum, Filius pretium quod dedit pro nobis. Diversa ergo intentio diversa facta facit, cum tamen sit una res ex diversis.

Ecce unam rem dicit ibi fuisse et diversa facta, quia una fuit ibi passio, sed diversi actus ; et actus quidem Iudae ac Iudaeorum mali, quibus operati sunt Christi passionem, quae bonum est et opus Dei est.

 

 

Capitulum 6 (67)

 

  1. Quod Christi passio dicitur opus Dei et Iudaeorum et quomodo.

Passio ergo Christi et opus Iudaeorum dicitur, quia ex actibus eorum provenit ; et opus Dei, quia eo auctore, id est volente, fuit.

Unde Augustinus : 

Nemo aufert animam Christi ab eo, quia potestatem habet ponendi et sumendi : ecce habes auctorem operis. Ponet animam : ecce habes opus auctoris. Et ut generaliter concludam, quotiens in carne Christus aliquid patitur, opus auctoris est ; quia enim sua voluntate, non alio cogente perpetitur, ipse auctor est operis.

 

2. Si Iudaei sunt ibi operati bonum*.

Cum autem passio Christi opus : Dei sit et ideo bonum, eamque operati sint Iudas et Iudaei : quaeritur an concedendum sit eos operatos ibi esse bonum.

Hic distinguendum est : potest enim dici quod operati sunt bonum, quia ex actibus eorum bonum provenit, id est passio Christi ; et item quod operati non sint bonum, sed malum, quia actio eorum non fuit bona, sed mala.