Distinctio IV — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio IV

DISTINCTIO IV

 

 

Capitulum 1 (11)

 

  1. Quare in Scriptura saepius tribuatur incarnatio, quae est opus Trinitatis, Spiritui Sancto, et de ipso etiam conceptus et natus dicatur.

Cum vero incarnatio Verbi, sicut in superioribus tractatum est, operatio vere sit Patris et Filii et Spiritus Sancti, investigatione dignum nobis videtur quare in Scriptura Spiritui Sancto hoc opus saepius tribuatur, et de ipso Christus conceptus et natus memoretur.

Non enim ideo operatio incarnationis Spiritui Sancto saepius attribuitur, quod eam ipse solus sine Patre ac Filio fecerit, sed quia Spiritus Sanctus est caritas et donum Patris et Filii, et ineffabili Dei caritate

Verbum Dei caro factum est,

et inaestimabili Dei dono Filius Dei sibi univit

formam servi.

 Non igitur frequens denominatio Spiritus Sancti ab illo opere Patrem vel Filium secludit, sed potius uno nominato tres intelliguntur, sicut fit saepe in aliis operibus.

 

  1. Augustinus : propositio quaestionis*.

Unde Augustinus super hoc movens quaestionem, in hunc modum eandem determinat in Enchiridion, ita inquiens :

Cum illam creaturam quam Virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam Filii pertinentem, tota Trinitas fecerit : neque enim separabilia sunt opera Trinitatis, cur in ea facienda Spiritus Sanctus solus nominatus est ?

Solutio*. 

An et quando unus trium in aliquo opere nominatur, universa operari Trinitas intelligitur ? Ita vere est, et exemplis doceri potest.

Audistis propositam quaestionem eiusdemque expositionem.

 

 

Capitulum 2 (12)

 

  1. Quo sensu Christus dicatur conceptus et natus de Spiritu Sancto.

Augustinus in Enchiridion : 

Sed non est in hoc diutius immorandum. Illud enim movet, quomodo dictus est Christus « natus de Spiritu Sancto », cum filius nullo modo sit Spiritus Sancti.

 

Numquid dicturi sumus patrem hominis Christi esse Spiritum Sanctum, ut Deus Pater Verbum genuerit, Spiritus Sanctus hominem : ex qua utraque substantia Christus unus esset, et Dei Patris filius secundum Verbum, et Spiritus Sancti filius secundum hominem, quod eum Spiritus Sanctus tamquam pater eius de matre Virgine genuisset ? Quis hoc dicere audebit, cum hoc ita sit absurdum, ut nullae fidelium aures id valeant sustinere ? Proinde,

 

cum fateamur Christum natum de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, quomodo non sit filius Spiritus Sancti et sit filius Virginis, cum et de illo et de illa sit natus, explicare difficile est. Procul dubio non sic de illo ut de patre, sic autem de illa ut de matre natus est.

 

  1. Quod non quidquid de aliqua re nascitur, eius filius dicitur*. 
    Non est autem concedendum quidquid de aliqua re nascitur, continuo eiusdem rei filium nuncupandum. Ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum, pediculum, lumbricum, quorum nihil est filius : ut ergo hoc omittam, quoniam tantae rei deformiter comparantur, certe qui nascuntur ex aqua et Spiritu Sancto, non aquae filios eos rite dixerit quispiam, sed dicuntur filii Dei Patris et matris Ecclesiae. Sic ergo de Spiritu Sancto natus est Christus, nec tamen filius est Spiritus Sancti. (Nec omnes qui dicuntur alicuius filii, de illo nati sunt*.) Sicut e converso non omnes qui dicuntur alicuius filii, consequens est ut de illo etiam nati esse dicantur, ut illi qui adoptantur. Dicuntur etiam filii gehennae non ex illa nati, sed in illam praeparati.

3. 

Cum itaque de aliquo nascatur aliquid, et non ita ut sit filius ; nec rursus omnis qui dicitur filius, de illo sit natus cuius dicitur filius : profecto modus iste quo natus est Christus, de Maria sicut filius et de Spiritu Sancto non sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis, in ipso exordio naturae suae quo esse coepit, Verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem, ut idem esset Filius Dei qui filius hominis, et filius hominis qui Filius Dei : et sic in naturae humanae susceptione fieret quodam modo ipsa gratia illi homini naturalis, qua nullum possit admittere peccatum. Quae gratia ideo per Spiritum Sanctum est significata, quia ipse proprie sic est Deus, ut sit etiam Dei Donum.

 

Per hoc ergo quod de Spiritu Sancto esse nativitas Christi dicitur, quid aliud quam ipsa gratia demonstratur,

qua homo

mirabili et ineffabili modo Verbo Dei est adiunctus atque concretus

et divina gratia corporaliter repletus ?

 

  1. Alia ratio quare dicatur natus de Spiritu Sancto.

Augustinus in Enchiridion*.

Potest etiam dici Christus secund um hominem ideo natus de Spiritu Sancto 

quia eum fecit : in quantum enim homo est, et ipse factus est, ut ait Apostolus.

Hieronymus in Expositione fidei catholicae*.

Conceptus ergo et natus de Spiritu Sancto dicitur, non quod Spiritus Sanctus fuerit Virgini

pro semine :

non enim de substantia Spiritus Sancti semen partus accepit ; sed quia per gratiam Dei et operationem Spiritus Sancti de carne Virginis est assumptum quod Verbo est unitum.

 

  1. Ambrosius*.

Et in Evangelio secundum hanc intelligentiam legitur de Maria quod

inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.

 Cuius dicti rationem Ambrosius insinuans, in II Iibro De Spiritu Sancto ait : 

Quod ex aliquo est, aut ex substantia, aut ex potestate eius est. Ex substantia, sicut Filius qui a Patre, et Spiritus Sanctus qui a Patre Filioque procedit ; ex potestate autem, sicut ex Deo omnia. Quomodo ergo in utero habuit Maria ex Spiritu Sancto ? Si quasi ex substantia, ergo Spiritus in carnem et ossa conversus est ? Non utique. Si vero quasi ex operatione et potestate eius Virgo concepit, quis neget Spiritum Sanctum dominicae incarnationis auctorem.

 

 

Capitulum 3 (13)

 

  1. Quare Apostolus dicat Christum factum, cum nos fateamur eum esse natum.

Ambrosius*.

Sed quaeri potest : 

Cum nos Salvatorem natum profiteamur, cur Apostolus eum factum dicat ex semine David, et alio loco factum ex muliere, cum aliud sit fieri, aliud nasci ? Aliquid ergo significavit hoc dicto.

 

Quia enim non humano semine concreta est caro Domini in utero Virginis et corpus effecta, sed effectu et virtute Spiritus Sancti, ideo Apostolus dicit factum, non natum. Aliud est enim semine admixto et sanguinis coagulo generare ; aliud est non permixtione, sed virtute procreare.

Possunt homines generare filios homines, sed non facere.

Ecce quare dixit Apostolus factum, et non natum, ne eius scilicet nativitas, quae fuit sine viri semine, nostrae similis putaretur, quae conficitur seminum commixtione.

 

  1. Quare ex semine David. Augustinus in libro De Trinitate*.

Ideo autem, cum factum diceret Apostolus, addidit

ex semine David,

 quia

etsi non intercessit semen hominis in conceptione Virginis, tamen quia ex ea carne Christus formatus est quae constat ex semine, recte dicitur quia factus est [ex semine].