Distinctio XL — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio XL

DISTINCTIO XL

 

 

Capitulum 1 (162)

 

  1. De sexto praecepto et septimo.

Sextum praeceptum est :

Non desiderabis uxorem proximi tui.

Septimum est :

Non concupisces domum proximi tui, non servum, non ancillam etc.

Sed videtur praeceptum de non concupiscendis rebus proximi unum esse cum eo quo dicitur :

Non furaberis ;

et praeceptum de non concupiscenda uxore unum esse cum eo quo dicitur :

Non moechaberis.

Augustinus, super Exodum* : 

Poterat enim praeceptum non furandi in illa generalitate intelligi, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur ; et in eo quod dictum est, Non moechaberis, poterat illud intelligi : Non concupisces uxorem proximi tui. Sed in illis duobus praeceptis non moechandi et non furandi, ipsa opera notata sunt et prohibita ; in his vero extremis ipsa concupiscentia.

 Multum ergo differunt illa ab istis. Unde illi praecepto non moechandi fit superadditio in Evangelio, ubi omnis concupiscentia moechandi prohibetur. 

 

  1. Quare Lex dicitur non comprimere animum, sed manum.

Sed cum hic prohibetur concupiscentia alienae uxoris et alienae rei, quare dicitur Lex comprimere manum et non animum, Evangelium vero et manum et animum ?

Solutio*.

Illud de Lege dicitur secundum caerimonialia, non secundum moralia. Vel quia in Lege non est generalis prohibitio omnis mortiferae concupiscentiae ut in Evangelio.

 

 

Capitulum 2 (163)

 

Quae sit littera occidens.

Augustinus, De baptismo parvulorum.

Si vero quaeritur quam dicat Apostolus litteram occidentem,

ea certe est Decalogus. Qui non dicitur littera occidens eo quod mata sit Lex, sed quia prohibens peccatum, auget concupiscentiam et addit praevaricationem, nisi liberet gratia ;

 quae gratia non sic abundabat in Lege ut in Evangelio. 

Lex ergo bona est, et tamen occidit sine gratia, cum sit virtus peccati, quae iubet quod sine gratia impleri non potest.

Gratia autem deerat, et ideo littera occidens erat.

 

 

Capitulum 3 (164)

 

De Legis et Evangelii distantia.

Augustinus*.

Distat autem Evangelii littera a Legis littera : quia diversa sunt promissa, ibi terrena, hic caelestia promittit. Diversa etiam sacramenta, quia illa tantum significabant, haec conferunt gratiam. Praecepta etiam diversa : quantum ad caerimonialia, nam quantum ad moralia sunt eadem, sed plenius in Evangelio continentur.

  1. Audistis decem chordas psalterii utrique sexui impositas : quae caritate tangendae sunt, ut vitiorum ferae occidantur.

 

 

 

EXPLICIT LIBER TERTIUS

Section précédente
Section 40 sur 40