Distinctio XXXV — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio XXXV

DISTINCTIO XXXV    

 

 

Capitulum 1 (132)

 

  1. Quomodo differant sapientia et scientia.

Post praemissa diligenter considerandum est in quo differat sapientia a scientia.

 

2. Augustinus in XIV libro De Trinitate*.

Definitio sapientiae secundum philosophos*.

De hoc Augustinus ita ait :

Philosophi disputantes de sapientia definierunt eam dicentes : Sapientia est rerum humanarum divinarumque scientia. Ego quoque utrarumque rerum cognitionem, id est divinarum et humanarum, et sapientiam et scientiam dici posse non nego.

 

3. Distinctio sapientiae et scientiae secundum theologos*. 

Verum iuxta distinctionem Apostoli, qua dixit : Alii datur sermo sapientiae, alii serma scientiae, illa definitio dividenda est : ut rerum divinarum cognitio sapientia proprie nuncupetur, humanarum vero cognitio proprie scientiae nomen obtineat. Neque vero quidquid sciri ab homine potest in rebus humanis, ubi plurimum supervacuae vanitatis et noxiae curiositatis est, huic scientiae tribuo, sed illud tantum quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur ; qua scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide plurimum. Aliud est enim scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam ; aliud est scire quomodo hoc ipsum et piis opituletur et contra impios defendatur : quae proprio vocabulo appellatur scientia.

 

4. Augustinus*.

De his quoque duabus virtutibus idem Augustinus, differentiam inter eas assignans, super Psalmum ait : 

Distat sapientia a scientia, testante sancto Iob, qui quodam modo singula definiens ait : Sapientia est pietas, scientia vera est abstinere a malis.

 

Pietatem vero hoc loco posuit Dei cultum : quae graece dicitur « theosebia »,

 

quae est in cognitione et dilectione eius quod semper est et incommutabiliter manet, quod est Deus. Abstinere vero a malis est in media pravae nationis prudenter versari.

 

5. Augustinus in XII libro De Trinitate*. Idem quoque, inter haec duo aperte distinguens, ait :

Distat ab aeternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus, et illa sapientiae, haec scientiae deputatur. Quamvis et illa quae sapientia est possit nuncupari scientia, ut Apostolus loquitur ubi dicit : Nunc scio ex parte : quam scientiam profecto contemplationis Dei vult intelligi. In hoc ergo differentia est, quia ad contemplationem sapientia, ad actionem vero scientia pertinet.

 

Ecce aperte demonstratum est in quo differat spiritus sapientiae et spiritus scientiae, scilicet « ut sapientia divinis, scientia humanis attributa sit rebus ».

 

  1. Augustinus in XIl[I] libro De Trinitate*.

Et, ut docet Augustinus,

utrumque agnoscimus in Christo,

scilicet et rem divinam et rem humanam, et ideo de ipso habemus sapientiam et scientiam.

Cum enim legitur : Verbum caro factum est, in Verbo intelligitur verus Dei Filius, in carne agnoscitur verus hominis filius.
  1. Item cum dicitur :
    Vidimus plenum gratiae et veritatis, gratiam referamus ad scientiam, et veritatem ad sapientiam,

quia in Christo scientia et sapientia fuit plenarie, et nos scientiam et sapientiam de eo habemus, qui Deus est et homo.

 

 

Capitulum 2 (133)

 

  1. In quo differat sapientia ab intellectu.

Ostensa differentia inter scientiam et sapientiam, quid distet inter sapientiam et intellectum videamus.

In hoc differunt illa duo, quia sapientia proprie est de aeternis, quae veritati aeternae contemplandae intendit ; intelligentia vero non modo de aeternis est, sed etiam de rebus invisibilibus et spiritualibus temporaliter exortis. Per eam enim et natura summa quae fecit omnes naturas, id est divina, consideratur ; et quae post ipsam sunt spirituales et invisibiles naturae, ut angeli et omnes animae bonae affectiones, conspiciuntur. In hoc ergo differentia est : quia sapientia Creator tantum inspicitur, intellectu vero et Creator et creatura quaedam. Item intellectu intelligibilia capimus tantum, sapientia vero non modo capimus superiora, sed etiam in cognitis delectamur.

 

  1. Quomodo differant scientia, intelligentia, sapientia*.

Sic ergo distingui potest inter illa tria, scilicet scientiam, intellectum et sapientiam : scientia valet ad rectam administrationem rerum temporalium et ad bonam inter malos conversationem ; intelligentia ad Creatoris et creaturarum invisibilium speculationem ; sapientia vero ad solius aeternae veritatis contemplationem et delectationem.

 

 

Capitulum 3 (134)

 

  1. Quod intellectus et scientia de quibus hic agitur, non illa sunt quae naturaliter habet homo.

Et notandum quod intellectus et scientia quae dicuntur dona Spiritus Sancti, alia sunt ab intellectu et scientia quae naturaliter sunt in anima hominis. Hae enim virtutes sunt, quae per gratiam infunduntur animis fidelium ut per eas recte vivant ; illa vero naturaliter habet homo ex beneficio creationis, a Deo tamen. Per has autem virtutes quae dicuntur Spiritus Sancti dona, illa naturalia reformantur atque adiuvantur : ut verbi gratia intellectus naturalis, peccato obtenebratus, per virtutem quandam et gratiam quae dicitur

spiritus intelligentiae,

 reformatur atque iuvatur ad intelligendum ; ita et per illam virtutem quae dicitur

spiritus sapientiae,

 iuvatur atque erigitur mentis ratio ad contemplationem et delectationem aeternae veritatis.

 

2. Quod sapientia ista Dei est, nec est illa quae Deus est.

Augustinus in libro XIV De Trinitate*.

Illud etiam sciendum est, quod sapientia de qua nunc disserimus, non est

illa Dei sapientia, ut ait Augusti­nus, quae Deus est, sed hominis sapientia ; vera tamen, quae secundum Deum est, ac verus et praecipuus cultus eius est.

Si ergo 

colat mens hominis Deum, cuius ab eo capax facta est et cuius esse particeps potest, sapiens ipsa fit ; et non sua luce, sed summae illius Iucis participatione sapiens fit. Ista ergo hominis sapientia etiam Dei est ; verum non ita Dei est ut ea sapiens sit Deus : non enim participatione sui sapiens est, sicut mens participatione Dei. Sic etiam dicitur iustitia Dei non solum illa qua ipse iustus est, sed etiam illa quam dat homini cum iustificat impium.