Distinctio XVIII — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

 

 

Capitulum 1 (50)

 

  1. Si Christus meruit sibi et nobis, et quid sibi et quid nobis.

De merito etiam Christi praetereundum non est, de quo quidam dicere Solent quod non sibi, sed membris tantum meruerit.

 

2. Meruit quidem membris redemptionem a diabolo, a peccato, a poena, et regni reserationem, ut amota ignea rhompaea libere pateret introitus. Sed et sibi meruit impassibilitatis et immortalitatis gloriam, sicut ait Apostolus :

Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis : propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen.

 Aperte dicit Apostolus Christum propterea exaltatum per impassibilitatis gloriam, quia est humiliatus per passionis obedientiam. Humilitas ergo passionis meritum fuit exaltationis, et exaltatio praemium humilitatis.

 

3. Augustinus, Super Ioannem*.

Unde Augustinus exponens praemissum capitulum ait :

Ut Christus resurrectione clarificaretur, prius humiliatus est passione : humilitas claritatis est meritum, claritas humilitatis est praemium. Sed hoc totum factum est in forma servi : in forma enim Dei semper fuit et erit claritas.

 Ambrosius*.

Item Ambrosius idem capitulum tractans ait : 

Quid et quantum humilitas mereatur, hic ostenditur.

 

  1. Quod meruit etiam animae impassibilitatem*.

His testimoniis evidens fit quod Christus per humilitatem et obedientiam passionis meruit clarificationem corporis ; nec id solum, sed etiam impassibilitatem animae. Anima enim ipsius ante mortem erat passibilis, sicut caro mortalis ; sed post mortem, merito humilitatis, et anima impassibilis facta est et caro immortalis.

 

5. Quando anima Christi sit facta impassibilis*.

Utrum autem anima sit facta impassibilis quando caro facta est immortalis, scilicet ipso resurrectionis momento, de auctoritate nobis certum non est ; sed vel moxpost carnis separationem anima impassibilitate donata est, aut in resurrectione quando

caro refloruit.

 

 

Capitulum 2 (51)

 

  1. Quod a conceptu meruit Christus sibi haec quae per passionem.

Nec solum haec meruit Christus quando Patri obediens crucem subiit, sed etiam ab ipsa conceptione. Ex quo homo factus est, per caritatem et iustitiam et alias virtutes, in quarum plenitudine fuit secundum hominem conditus, sibi tantum meruit quantum post per martyrii tolerantiam. Tanta enim plenitudo spiritualium charismatum in eo fuit, quod in eis proficere non potuit ; et ideo melior ipsius anima fieri non potuit quam ab initio suae conditionis exstitit, quia proficere in meritis non valuit. Ut enim Gregorius ait,

non habuit omnino Christus, iuxta animae meritum, quo potuisset proficere ; in membris autem quae nos sumus quotidie proficit.

Non ergo plus meruit sibi per crucis patibulum, quam a conceptione meruit per gratiam virtutum. Non igitur profecit secundum animae meritum, quantum ad virtutem meriti. Profecit tamen quantum ad numerum meritorum. Plura enim habuit merita in passione quam in conceptione ; sed maioris virtutis non exstiterunt in merendo plura, quam ante fuerant pauciora.

 

  1. Meruit ergo a conceptione non modo gloriam impassibilitatis et immortalitatis corporis, sed etiam impassibilitatem animae. Per quid ?

 Per obedientiam et voluntatem perfectam, quam non tunc primum habuit nec maiorem, cum pati coepit et mori : obediens enim perfecte et bonus exstitit secundum hominem ex quo fuit homo.

 

  1. Habuit igitur anima illa aliquod bonum in se post mortem, quod non habuit ante. Non igitur melior vel beatior fuit quam ante ? Absit quod melior fuerit, quia non sanctior, non gratia cumulatior. Nec etiam beatior fuit in Dei contemplatione, in quo praecipue beatitudo consistit. Potest tamen dici in hoc fuisse beatior, quia ab omni miseria immunis ; ex quo nequit inferri simpliciter quod beatior fuerit.

 

 

Capitulum 3 (52)

 

  1. De eo quod scriptum est : Donavit illi nomen quod est super omne nomen.

Nec tantum gloriam impassibilitatis et immortalitatis meruit, sed etiam donari sibi

nomen quod est super omne nomen,

scilicet honorificentiam quod vocatur Deus. Hoc tamen nomen ante mortem habuit : habuit enim hoc nomen Dei Filius in quantum Deus est ab aeterno per naturam ; in quantum vero homo factus est, habuit ex tempore per gratiam.

 

2. Augustinus in libro contra Maximinum : Quod nomen illud datum est homini, et non Deo*.

Verumtamen Augustinus dicit

homini donatum esse illud nomen, non Deo, quia illud nomen habuit cum in forma Dei tantum erat. Sed cum dicitur : Propter quod illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, satis apparet propter quid exaltaverit, id est propter obedientiam ; et in qua forma exaltatus sit : in qua enim forma crucifixus est, in ea exaltatus est, et in ea donatum est ei nomen, ut cum ipsa forma servi nominetur unigenitus Filius Dei. 

 

Hoc illi donatum est ut homini, quod iam habebat idem ipse Deus.

Hoc igitur per gratiam accepit, ut ipse, ens homo vel subsistens in forma servi, id est in anima et carne, nominetur et sit Deus.

 

3. Ex quo sensu id accipiendum sit*.

Sed numquid hoc meruit ? Supra enim dictum est quia hoc tantum bonum homo ille non meruit. Quomodo ergo hic dicitur

propter obedientiam donatum est ei hoc nomen ?

Secundum tropum illum, in Scriptura creberrimum, hoc accipiendum est, quo dicitur res fieri quando innotescit. 

Post resurrectionem vero quod ante erat in evidenti positum est, ut scirent homines et daemones.

Manifestationem ergo illius nominis donavit illi Deus post resurrectionem, sed illam meruit per obedientiam passionis : qui eo quod obedivit patiendo, exaltatus est resurgendo, et per hoc manifestatum est nomen.

Hoc eodem tropo usus est etiam post resurrectionem dicens :

Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra :

non quod tunc prima acceperit, sed quam ante habebat, tunc manifestata est potestas.

 

  1. Ambrosius : quod datum fuit Deo, non homini*.

Ceterum Ambrosius dicit nomen illud donatum esse Deo, non homini ; et videtur secus verborum superficiem oppositus Augustino. Sed intelligentia non obviat, licet diversum sapiat. Nam Ambrosius de naturali donatione id dictum intelligit, qua aeternaliter Pater generando dedit Filio

nomen quod est super omne nomen,

 scilicet esse Deum per naturam, quia genuit ab aeterno Filium plenum et sibi aequalem Deum. Quod tamen nomen Apostolus propter passionis obedientiam Christo donatum dicit ; sed praemisso locutionis modo accipiendum est.

 

 

Capitulum 4 (53)

 

  1. Si Christus sine omni merito illa habere potuit.

Si vero quaeritur utrum Christus illam immortalitatis et impassibilitatis gloriam, et nominis Dei manifestationem, sine omni merito habere potuerit, sane dici potest quia humanam naturam ita gloriosam suscipere potuit sicut in resurrectione exstitit, nomenque suum et aliter hominibus manifestare potuit ; sed homo passibilis esse non potuit, sicut fuit, et ad illam gloriam sine merito pervenire.

 

2. Potuit quidem pervenire ad illam sine merito passionis, quia potuit, consumpta mortalitate, immortalitatis gloria vestiri ; sed non sine merito iustitiae et caritatis, aliarumque virtutum. Non enim Christus homo esse potuit, in quo plenitudo virtutum et gratiae non fuerit ; nec virtutes inesse potuerunt, cilicio mortalitatis induto, quin per eas mereretur. Habens igitur has virtutes secundum hominem passibilem ac mortalem, non potuit non mereri gloriam immortalitatis. Non igitur potuit, factus mortalis, sine merito gloriam impassibilitatis et immortalitatis ac manifestationem Dei nominis consequi. Potuit tamen haec assequi sine merito passionis, quia per passionem nil sibi meruit, quod non ante per virtutes meruerit.

 

 

Capitulum 5 (54)

 

  1. De causa mortis et passionis Christi.

Ad quid ergo voluit pati et mori, si ei virtutes ad merendum illa sufficiebant ? Pro te, non pro se. Quomodo pro me ? Ut ipsius passio et mors tibi esset forma et causa : forma virtutis et humilitatis, causa gloriae et libertatis ; forma Deo usque ad mortem obediendi, et causa tuae liberationis ac beatitudinis. Meruit enim nobis per mortis ac passionis tolerantiam quod per praecedentia non meruerat, scilicet aditum paradisi et redemptionem a peccato, a poena, a diabolo. Et per mortem eius haec nos adepti sumus, scilicet redemptionem et filiorum gloriae adoptionem. Ipse enim moriendo factus est hostia nostrae liberationis.

 

2. Qualiter per mortem nos redemit et aditum regni aperuit, et prius de apertione aditus*.

Sed quomodo per mortem nos a diabolo et a peccato redemit et aditum gloriae aperuit ? Decreverat Deus « in mysterio », ut ait Ambrosius, propter primum peccatum non intromitti hominem in paradisum, id est ad Dei contemplationem non admitti, nisi in uno homine tanta exsisteret humilitas, quae omnibus suis sufficere posset ; sicut in primo homine tanta fuit superbia, quae omnibus suis nocuit. Non est autem inventus inter homines aliquis, quo id posset impleri, nisi

leo de tribu Iuda,

qui

aperuit librum et solvit signacula

 implendo in se

omnem iustitiam,

 id est consummatissimam humilitatem qua maior esse non potest. Nam alii homines debitores erant, et vix unicuique sua virtus sufficiebat et humilitas. Nullus ergo eorum hostiam poterat offerre sufficientem nostrae reconciliationi. Sed Christus homo sufficiens et perfecta fuit hostia, qui multo amplius est humiliatus amaritudinem mortis gustando, quam ille Adam superbiit per esum ligni vetiti noxia delectatione perfruendo. Si igitur illius superbia omnium exstitit ruina, ipsum de paradiso mittens foras aliisque accludens ianuam, multo magis Christi humilitas, qua mortem gustavit, ingressum regni caelestis omnibus suis, impleto Dei decreto, aperire valuit, atque

decreti delere chirographum.

 

3. Ambrosius super epistolam ad Hebraeos*.

Ut enim ait Ambrosius, 

tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus, nisi unigenitus Dei Filius pro nobis moreretur debitoribus mortis ; sed sic dignos nos fecit testamenti et promissae hereditatis.

Quod non ita est intelligendum, quasi non alio modo salvare nos potuerit quam per mortem suam, sed quod per aliam hostiam non potuit nobis aperiri regni aditus et fieri salus, nisi per mortem Unigeniti : cuius tanta fuit, ut dictum est, humilitas et patientia, ut eius merito pateret credentibus in eum aditus regni. Magna ergo in morte Unigeniti praestita sunt nobis, ut liceat nobis, redire in patriam ; sicut olim in morte summi pontificis, his qui ad civitatem refugii confugerant, secure ad propria remeare.

Ecce aliquatenus ostensum est qualiter per Christi mortem aditus regni sit nobis paratus.