Distinctio XXI — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio XXI

DISTINCTIO XXI

 

 

Capitulum 1 (68)

 

  1. Si in Christo divisio in morte fuit animae vel carnis a Verbo.

Post praedicta considerandum est utrum in morte a Verbo sit separata anima vel caro.

 

2. Opinio quorundam asserentium carnem a deitate divisam*.

Quidam putaverunt carnem, sicut ab anima, ita a divinitate in morte fuisse divisam. Si enim, inquiunt, anima media divinitas carnem sibi univit, sicut superius praetaxatum est, ergo quando divisa est caro ab anima, divisa est etiam a divinitate ; quia non potuit ab anima seiungi per quam Verbo erat unita, quin a Verbo divideretur.

Augustinus*.

Fuit autem divisa ab anima in morte : alioquin vera mors ibi non fuisset ; quia ut ait Augustinus, 

mors quam timent homines, separatio est animae a carne ; mors autem quam non timent, separatio est animae a Deo ; utraque vero diaboli suasu homini propinata est.

Si ergo in Christo homine vera mors fuit, divisa est ibi anima, ac per hoc divinitas, a carne.

 

  1. Auctoritatem inducunt*.

Ambrosius*.

Huic suae probabilitati addunt auctoritatis testimonium. Ambrosius enim, tractans de Christi derelictione, qui in cruce

voce magna

 clamans dixit :

Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti ?

 ait :

Clamat homo separatione divinitatis moriturus : nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors ibi esse non poterat nisi vita discederet, quia vita divinitas est.

Hic videtur tradi quod divinitas separata sit in morte ab homine, quae nisi discessisset, homo ille mori non posset ; quod illi ad carnem referunt, quam dicunt a Deo separatam.

 

  1. Responsio*.

Quibus respondemus illam separationem sic esse accipiendam sicut intelligitur derelictio, quae illis verbis significatur :

Ut quid me dereliquisti ?

 Quomodo igitur Christus derelictus erat a Patre, cum in cruce se derelictum clamabat ? Non recesserat Deus ab homine, ita quod esset soluta unio Dei et hominis : alioquin fuit quoddam tempus quando Christus adhuc vivus homo erat et non Deus, quia adhuc vivus se derelictum clamabat, non derelinquendum. Si ergo illa derelictio unionis intelligatur solutio, ante facta fuit solutio Dei et hominis quam Christus mortuus esset. Sed quis hoc dicat ? Fateamur igitur Deum quodam modo illum hominem in morte deseruisse, quia potestati persequentium eum exposuit ad tempus ; non suam potentiam exserendo illum defendit, ut non moreretur. Separavit se divinitas quia subtraxit protectionem, sed non solvit unionem ; separavit se foris ut non adesset ad defensionem, sed non intus defuit ad unionem. Si non ibi cohibuisset potentiam, sed exseruisset, non moreretur Christus. Mortuus est Christus divinitate recedente, id est effectum potentiae defendendo non exhibente.

Hic est hircus apopompeius, qui altero hirco immolato

in solitudinem

mittebatur, ut legitur in Levitico. Duo enim hirci humanitas et divinitas Christi intelliguntur. Humanitate igitur immolata, divinitas in solitudinem abiit, id est in caelum.

Hesychius, super Leviticum*.

Unde Hesychius : 

In solitudinem, id est in caelum tempore passionis divinitas abiisse dicitur, non locum mutans, sed quodam modo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem. Abiit ergo, id est virtutem cohibuit ; et portavit iniquitates nostras, non ut haberet, sed ut consumeret : Deus enim ignis consumens est.

 

Ex his satis ostenditur praemissa verba Ambrosii sic esse accipienda ut praediximus.

 

  1. Aliam inducunt auctoritatem.

Athanasius*.

Alii quoque auctoritati innituntur, qui asserunt divinitatem in morte recessisse ab homine secundum carnem.

Ait enim Athanasius : 

Maledictus qui totum hominem quem assumpsit Dei Filius, denuo assumptum vel liberatum tertia die a mortuis resurrexisse non confitetur. Fiat, fiat.

Qualiter de hac auctoritate argumentando procedunt*.

Si, inquiunt, denuo assumptus est homo in resurrectione, quem assumpserat in incarnatione, deposuit ergo eum in morte ; separata ergo fuit divinitas in morte ab humanitate.

 

  1. Responsio*.

Quibus respondemus quod, si his verbis assumptio talis intelligatur quae sit secundum unionem, non carnem tantum, sed totum hominem, id est animam et carnem, denuo sibi univit in resurrectione, quia non simpliciter « hominem », sed « totum hominem » assumptum dicit. Totum igitur hominem in morte deposuit, id est animam et carnem. Sed quis, nisi hostis veritatis, dicat animam a Verbo depositam ? Et tamen, nisi hoc fateantur, quod totus homo sit assumptus, non pro eis facit illa auctoritas, quae totum dicit assumptum.

 

7. Determinatio auctoritatis*.

Sciendum est igitur Athanasium id dixisse contra illorum perfidiam qui resurrectionem Christi negabant, putantes morte detineri qui solus

inter mortuos liber est.

 Ideo illum maledicit qui non confitetur totum hominem denuo assumptum resurrexisse, id est Christum animam denuo corpori coniunxisse, et in illis duobus denuo coniunctis in resurrectione vere secundum hominem vixisse sicut ante mortem. Nam in morte separata est anima a carne : unde vere dicitur Christus mortuus ; sed neutrum separatum est a Verbo Dei.

 

8. Auctoritatibus adstruit carnem a Verbo in morte non esse divisam.

Sicut Augustinus super Ioannem docet, tractans illud Domini verbum :

Ego pono animam meam ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso ; postestatem habeo ponendi eam, et iterum sumendi eam.

 (De eo quod scriptum est : Ego pono animam meam etc.*) Hic animam dicit emissam. A quo emissa est ? A se ipsa non est emissa, quia se ipsam non posuit. Nec Verbum animam posuit vel carnem. Caro ergo animam posuit, sed potestate in se manentis deitatis ; potentia ergo deitatis anima divisa est a carne, sed neutrum a Verbo Dei.

Unde Augustinus :

Verbum, ex quo suscepit hominem, id est carnem et animam, nunquam deposuit animam, ut esset anima separata a Verbo ; sed caro posuit animam quando exspiravit, qua redeunte surrexit. Mors ergo ad tempus carnem et animam separavit, sed neutrum a Verbo Dei. Caro igitur ponit et sumit animam : non potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem deitatis.

Hic evidenter traditur nec animam nec carnem a Verbo Dei divisam in morte, ut aliquo modo soluta fuerit unio.

 

9. Augustinus in Expositione fidei catholicae*.

Unde Augustinus, Contra Felicianum

Absit ut Christus sic senserit mortem, ut quantum in se est vita vitam perdiderit. Si enim hoc ita esset, vitae fons aruisset. Sensit igitur mortem participatione humani affectus quem sponte susceperat ; non naturae suae perdidit potentiam per quam cuncta vivificat. Sic in sepulcro carnem suam commoriendo non deseruit, sicut in utero Virginis connascendo formavit. Mortuus est ergo non discedente vita, sicut passus est non pereunte potentia. Nemo tollit animam eius ab eo, quia potestatem habet ponendi et sumendi.

 

Ecce et hic habes Christum non deseruisse carnem in mortem, et vitam non discessisse a mortuo ; et quod sponte tradidit spiritum, non alius extorsit.

 

10. Ambrosius in III libro De Spiritu Sancto*.

Unde Ambrosius : 

Emisit Christus spiritum, et tamen quasi arbiter eruendi suspendique corporis, emisit spiritum, non amisit. Pendebat in cruce, et omnia commovebat.

 Sed unde emisit ? Ex carne. Quo emisit ? Ad Patrem.

 

 

Capitulum 2 (69)

 

  1. Qua ratione Christus dicitur mortuus et passus.

Recedente vero anima, mortua est Christi caro ; et quia caro mortua est, mortuus est Christus. Sicut enim mortuus dicitur Deus quando mortuus est homo, ita mortuus dicitur homo quando mortua est caro. Separatio animae mors carnis fuit. Propter carnem ergo unitam Verbo, quae mortua est, dicitur Deus mortuus ; et propter carnem et animam, quae utraque dolorem sensit, dicitur Deus passus, cum divinitas omnis doloris exsors exsisteret.

 

2. Augustinus, super Psalmum CXXIX*.

Unde Augustinus : 

Verbum caro factum est, ut per carnem panis caelestis ad infantes transiret. Et secundum hoc ipsum Verbum crucifixum est ; sed non est mutatum in hominem : homo in illo mutatus est, ut melior fieret quam erat. Per id ergo quod homo erat, mortuus est Deus ; et per id quod Deus erat, homo excitatus est et resurrexit. Quidquid passus est homo, non potest dici non passus Deus, quia Deus erat homo : quomodo non potes dicere non te passum iniuriam, si vestis tua conscindatur, quamvis vestis tua non sis tu. Multo magis ergo quidquid patitur caro unita Verbo, debet dici pati Deus, licet Verbum nec mori, nec corrumpi, nec mutari potuerit. Sed quidquid horum passus est, in carne passus est.

 

3. De hoc etiam Ambrosius in libro III De Spiritu Sancto ait : 

Quod Verbi caro patiebatur, manens in carne Verbum in se pro corporis assumptione referebat : ut pati diceretur, quia caro patiebatur, sicut scriptum est : Christo in carne passo.

Hic docetur qua ratione Deus vel Dei Filius passus vel mortuus dicitur : non quia mortem senserit in quantum Deus est, sed quia caro ei unita mortua est.

 

  1. Augustinus in sermone de fide*.

Secundum quam rationem dicit Augustinus : 

Si quis dixerit atque crediderit Filium Dei Deum passum, anathema sit.

Cuius dicti causam, ex qua intelligentia sumenda est, aperiens, in eodem subdit :

Si quis dixerit quod in passione dolorem sentiebat Filius Dei Deus, et non caro tantum cum anima quam sibi acceperat, anathema sit.

 

5. Sane igitur dici potest quod mortuus est Deus et non mortuus, passus est Dei Filius et non passus, passa est tertia persona et non passa, crucifixum est Verbum et non crucifixum. Secundum alteram naturam passus est, secundum alteram impassibilis.

 Unde Ambrosius : 

Generalis ista est fides : quia Christus est Dei Filius et natus ex Virgine. Quem quasi gigantem Propheta describit, eo quod biformis geminaeque naturae unus sit, consors divinitatis et corporis. Idem ergo patiebatur et non patiebatur, moriebatur et non moriebatur, sepeliebatur et non sepeliebatur, resurgebat et non resurgebat. Resurgebat secundum carnem quae mortua fuerat, non secundum Verbum quod apud Deum semper manebat.