Distinctio VII — Livre III — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO VII
Capitulum 1 (23)
- Positis sententiis prolatisque testimoniis, intelligentias propositarum locutionum exsequitur secundum singulas sententias, et prius secundum primam.
Secundum primam vero dicitur Deus factus homo et homo factus Deus, quia Deus coepit esse quaedam substantia rationalis quae ante non fuerat, et illa substantia coepit esse Deus. Et hoc gratia, non natura vel meritis habuit. Unde recte dicitur Christus in quantum homo
2. Quae opponantur huic sententiae*.
Huic autem sententiae opponitur : Si illa substantia coepit esse Deus et Deus illa, quaedam igitur substantia est Deus, quae non semper fuit Deus ; et quaedam substantia est Deus, quae non est divina substantia ; et Deus est aliquid quod non semper fuit.
Origenes, Super Epistolam ad Romanos*.
Quod et illi concedunt, Origenis testimonio innitentes, qui ait :
sed addidit :
- Aliis quoque pluribus modis illi sententiae potest opponi : quibus supersedemus, exercitationis studium lectori relinquentes et ad aliam properantes.
4. Hic explanat secundam sententiam et earundem locutionum sensus.
In secunda vero sententia, huius dictionis talis videtur ratio : ut cum dicitur « Deus factus est homo », intelligatur coepisse esse subsistens ex duabus naturis vel tribus substantiis ; et e converso « homo factus est Deus », quia subsistens in duabus naturis coepit esse Deus.
Vel potius « homo factus Deus et e converso » dicitur, quia Deus assumpsit hominem et homo assumptus est a Deo.
Unde Augustinus dicit in libro De Trinitate :
Variatur autem intelligentia cum dicitur « Deus est homo » et « homo est Deus ». Dicitur enim Deus esse persona subsistens in duabus et ex duabus naturis ; et persona subsistens ex duabus naturis dicitur esse Deus, id est Verbum, vel natura divina. Potest enim praedicari persona simplex vel natura de persona composita ; non est autem, ut ait Ioannes Damascenus, idem dicere naturam vel personam.
- Ex quo sensu dicunt Christum praedestinatum.
Isti dicunt Christum esse praedestinatum in quantum est homo, id est in quantum est subsistens ex duabus substantiis, scilicet anima et carne ; nam quantum ad naturam divinitatis, non est ipse praedestinatus. Non ergo in quantum in ea vel ea subsistit, praedestinatus est ; sed in quantum subsistit in aliis duabus substantiis, id est in anima et carne, hoc est in quantum est homo.
6. Qualiter exponuntur auctoritates primae quae isti videntur obviare sententiae.
Determinant etiam auctoritates quae primae conveniunt sententiae, et huic videntur contradicere. Ut cum legitur « homo ille assumptus a Verbo in singularitate personae » vel « factus una persona cum Verbo », de natura humana intelligitur, quae Verbo unita est in singularitate personae, id est ita quod eadem persona quae prius erat et simplex erat, sine incremento numeri et immutata permansit, licet composita. Compositionis vero huius aliam dicunt esse rationem quam sit in aliis hominibus, quia huius ex tribus, aliorum ex duabus substantiis est compositio.
7. Negant quoque naturam humanam esse personam vel Dei Filium ; et sicut unum eundemque dicunt esse hominem et Deum, et filium hominis et Filium Dei, ita unum et idem, non aliud et aliud, sicut nec alium et alium.
8. Quaedam ponit quae praemissis videntur adversari.
Sed his videntur adversari quae subditis continentur capitulis.
Ait enim Augustinus, Super Ioannem :
Idem, Ad Felicianum :
Item :
Idem in libro I De Trinitate :
- Qualiter his respondeant.
Haec autem in hunc modum determinant : quia cum dicitur « aliud Verbum Dei, aliud homo », sive « alia substantia Deus, alia homo », alterius naturae significatur Christus esse in quantum est homo, et alterius in quantum est Deus ; et aliud natura qua est homo, aliud natura qua est Deus.
Ioannes Damascenus*.
Ut enim ait Ioannes Damascenus,
Sic ergo dicitur aliud esse Filius Dei, aliud filius hominis, quia alterius est substantiae vel naturae in quantum Filius Dei, alterius in quantum est filius hominis : non quod ipse Filius Dei et hominis sit duo illa diversa, id est duae diversae naturae.
10. Auctoritate confirmat determinationem.
Aperte enim Hilarius in IX libro De Trinitate ait :
Evidenter dicit non aliud esse Filium Dei, et aliud filium hominis ; ex quo praemissa roboratur et approbatur determinatio.
11. Alia etiam verba auctoritatum adnotat ut determinet.
Quod etiam dictum est, « utrumque Christus est et una persona », movere potest lectorem ; sicut et illud quod Augustinus dicit in libro I De Trinitate :
Et illud quod idem ait in libro De bono perseverantiae :
Si autem qui suscepit et quod suscepit una est persona, ergo natura humana cum Verbo una est persona.
12. Hic auctoritate utitur ut confirmet determinationem*.
Sed haec omnia ex tali sensu dicta fore tradunt : ut utrumque dicatur esse Christus et una persona, quia in utroque unus Christus, una persona subsistit. Ita etiam susceptum cum suscipiente dicitur una persona, quia susceptum suscipienti est sociatum in unitate personae, id est ita quod unitas personae permansit, non ita ut caro et anima sint Deus.
Quia ut ait Hieronymus,
Et Ambrosius in libro III De Spiritu Sancto ait :
13. Hic quandam ponit auctoritatem quae multum videtur huic sententiae opposita.
Est autem et aliud quod huic sententiae plurimum videtur obviare.
Ait enim Augustinus in libro Contra Maximinum :
Ecce Deum dicit non esse partem illius personae ; unde videtur illa persona non constare ex Deo et homine.
14. Responsio illorum cum determinatione*.
Ad quod etiam illi dicunt illam personam non ita constare ex Deo et homine quasi totum ex partibus. Ita enim partes alicuius totius conveniunt, ut ex illis quod non erat constituatur. Non autem sic humana et divina natura in Christo uniuntur : inexplicabilis enim est istius unionis, quae non est partium, ratio.
Alia solutio*.
Quidam tamen nomine « Dei » ibi personam significari putant, quia de tribus agebat personis, quarum nullam Trinitatis esse partem dicebat, sicut pars istius personae non est Deus. Quod si de persona intelligitur, manifestum est, quia persona non est pars personae.
- Posita est diligenter sententia secunda et eius explanatio. Cui in nullo, vel in modico, obviant auctoritates in tertia sententia inductae, quae iam consideranda est.
16. In tertia sententia quae sit praemissarum propositionum intelligentia.
In hac igitur sententia sic dicitur « Deus factus homo », quia hominem accepit ; et sic dicitur « esse homo », quia hominem habet vel quia est habens hominem ; et « homo factus Deus », quia assumptus est a Deo ; et « homo esse Deus », quia habens hominem est Deus.
17. Cassiodorus*.
Cum ergo dicitur « Deus est homo », vel habitus praedicatur, vel persona, sed humanata. Et quod persona humanata praedicetur, Cassiodorus ostendere videtur, dicens :
Quod tamen varie accipi potest : ut dicatur « Deus factus hu manatus », vel « Christus factus Deus humanatus » ; utrumque enim sane dici potest. Cum ergo dicitur « factus est Deus homo », multiplex secundum istos fit intelligentia : ut naturam humanam accepisse, vel humanatum Verbum esse incepisse intelligatur. Nec tamen, si incepit esse humanatum Verbum, ideo sequitur quod inceperit esse Verbum. Nec si Deus factus est humanatum Verbum, sequitur quod factus sit Verbum. Sicut de aliquo dicitur : Hodie iste coepit esse bonus homo vel factus est bonus homo, nec tamen hodie coepit esse homo vel factus est homo.
Capitulum 2 (24)
- Quo sensu secundum istos dicatur praedestinatus.
Secundum istos dicitur Christus secundum quod homo praedestinatus esse Filius Dei : quia est praedestinatum a Deo ab aeterno, et in tempore collatum ei per gratiam, ut ipse, ens homo, sit Filius Dei. Hoc enim non semper habuit, sed in tempore per gratiam accepit.
2. Auctoritate confirmat expositionem*.
Augustinus*.
Quod videtur Augustinus notasse in libro Ad Prosperum et Hilarem, dicens :
- Hi etiam cum dicitur Christus minor Patre secundum quod homo, secundum habitum hoc intelligunt dictum, id est in quantum habet sibi hominem unitum.
Unde Augustinus in libro De Trinitate :
4. Quare non dicitur homo deificatus*.
Et quia secundum habitum accipienda est incarnationis ratio, ideo Deum humanatum, non hominem deificatum dici tradunt.
Unde Ioannes Damascenus :
Capitulum 3 (25)
- Quod non debet dici homo dominicus.
Et licet dicatur « homo Deus », non tamen congrue dicitur « homo dominicus ».
Augustinus*.
Unde Augustinus in libro Retractationum :
- Secundum istos etiam dicitur persona Filii in duabus et ex duabus exsistere naturis secundum adhaerentiam et inentiam : altera enim inhaeret ei, altera inest.
3. Quod praedicta non sufficiunt ad cognoscendam hanc quaestionem.
Satis diligenter, iuxta diversorum sententias, supra positam absque assertione et praeiudicio tractavi quaestionem. Verumtamen nolo, in tanta re tamque ad agnoscendum difficili, putare lectorem istam sibi nostram debere sufficere disputationem ; sed legat et alia melius forte considerata atque tractata, et ea quae hic movere possunt vigilantiore atque intelligentiore, si potest, mente discutiat ; hoc firmiter tenens, quod (In ecclesiasticis dogmatibus* :)
