Distinctio VI — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

 

 

Capitulum 1 (17)

 

  1. De intelligentia harum locutionum : Deus factus est homo, Deus est homo, an his locutionibus dicatur Deus factus esse aliquid vel esse aliquid vel non.

Ex praemissis autem emergit quaestio plurimum continens utilitatis, sed nimium difficultatis atque Cum enim constet ex praedictis et aliis pluribus testimoniis, omnesque catholici unanimiter fateantur Deum esse factum hominem, et Christum verum Deum esse et verum hominem, quaeritur an his locutionibus : « Deus factus est homo », « Filius Dei factus est filius hominis », « Deus est homo » et « homo est Deus », dicatur Deus factus esse aliquid vel esse aliquid, vel aliquid dicatur esse Deus ; et an ita conveniat dici : « Homo factus est Deus » et « filius hominis factus est Filius Dei », sicut e converso dicitur ; et si his locutionibus non dicitur Deus factus esse aliquid vel esse aliquid ; quae sit intelligentia harum locutionum et similium.

 

2. Quod in huius quaestionis expositione differunt sapientes*.

In huius profunditatis reseratione et scrupulosae quaestionis expositione plurimum differre inveniuntur sapientes.

 

 

Capitulum 2 (18)

 

  1. Quorundam sententiam refert.

Alii enim dicunt in ipsa Verbi incarnatione hominem quendam ex anima rationali et humana carne constitutum : ex quibus duobus omnis verus homo constituitur. Et ille homo coepit esse Deus, non quidem natura Dei, sed persona Verbi ; et Deus coepit esse homo ille. Concedunt etiam hominem illum assumptum a Verbo et unitum Verbo, et tamen esse Verbum. Et ea ratione tradunt dictum esse « Deum factum hominem » vel « esse hominem », quia Deus factus est (id est coepit esse) quaedam substantia ex anima rationali et humana carne subsistens ; et illa substantia facta est (id est coepit esse) Deus. Non tamen demigratione naturae in naturam, sed utriusque naturae servata proprietate, factum est ut Deus esset illa substantia, et illa substantia esset Deus. Unde vere dicitur Deus factus homo et homo factus Deus, et Deus esse homo et homo Deus, et Filius Dei filius hominis et e converso. Cumque dicant illum hominem ex anima rationali et humana carne subsistere, non tamen fatentur ex duabus naturis esse compositum, divina scilicet et humana ; nec illius partes esse duas naturas, sed animam tantum et carnem.

 

2. Auctoritates ponit quibus suam muniunt sententiam.

Et ne de suo sensu tantum loqui putentur, hanc sententiam pluribus muniunt testimoniis.

Ait enim Augustinus in libro De Trinitate

Cum legitur Verbum caro factum est, in Verbo intelligo verum Dei Filium, in carne agnosco verum hominis filium, et utrumque simul unam personam, Deum et hominem, ineffabilis gratiae largitate coniunctum.

3. Idem in Enchiridion :

Christus Iesus Deus de Deo est, homo autem natus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine. Utraque substantia, divina scilicet et humana, Filius est unicus Dei Patris omnipotentis, de quo procedit Spiritus Sanctus.

 

Utrumque unus, sed aliud propter Verbum, et aliud propter hominem ; non duo filii, Deus et homo, sed unus Dei Filius : Deus sine initio, homo a certo initio.

4. Item in eodem : 

Quid natura humana in Christo homine meruit, ut in unitatem personae unici Filii Dei singulariter assumpta esset ? Quae bona voluntas, quae bona opera praecesserunt, quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo ? Numquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium praestitum est ut singulariter promereretur Deum ? Nempe ex quo homo esse coepit, non aliud coepit esse homo quam Dei Filius, et hoc unicus ; et propterea Dei Verbum, quod illo suscepta caro facta est utique Deus : ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona, Verbum et homo.

5. Idem, Super Ioannem

Agnoscamus geminam substantiam Christi : divinam scilicet qua aequalis est Patri, et humanam qua maior est Pater ; utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas, non trinitas Deus. Ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro.

6. Idem quoque in libro De praedestinatione sanctorum

Ille homo, ut a Verbo Patri coaeterno in unitatem personae assu mptus, Filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit ? Quod bonum eius praecessit ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret ? Faciente ac suscipiente Deo Verbo, ipse homo ex quo esse coepit, Filius Dei unicus esse coepit.

Item : 

Homo quicumque ita gratia fit christianus, sicut gratia homo ille ab initio factus est Christus.

7. Idem in libro XIII De Trinitate

Gratia Dei nobis in homine Christo commendatur, quia nec ipse ut tanta unitate Deo vero coniunctus, una cum illo persona Filius Dei fieret, ullis est praecedentibus meritis assecutus ; sed ex quo homo esse coepit, ex illo est et Deus. Unde dictum est : Verbum caro factum est.

 

8. Hilarius*.

Hilarius quoque in X libro De Trinitate ait :

Christum non ambigimus esse Deum Verbum ; neque rursum filium hominis ex anima et corpore constitisse ignoramus.

 

9. His aliisque auctoritatibus utuntur, qui hominem quendam, ex anima rationali et carne compositum, Deum factum dicunt. Sed gratia, non natura. Sola enim gratia habuit ille homo, non meritis vel natura, ut esset Deus sive Dei Filius ; ut haberet omnem scientiam et potentiam quam habet Verbum, cum quo est una persona. Nec tantum in superioribus legitur quod homo ille sit una persona cum Verbo et sit ipsum Verbum, sed etiam quod anima rationalis et caro eadem persona sit et Christus sit et Deus.

 

 

Capitulum 3 (19)

 

  1. Aliorum sententia.

Sunt autem et alii, qui istis in parte consentiunt, sed dicunt hominem illum non ex anima rationali et carne tantum, sed ex humana et divina natura, id est ex tribus substantiis : divinitate, carne et anima, constare ; hunc Christum fatentur, et unam personam tantum esse, ante incarnationem vero solummodo simplicem, sed in incarnatione factam compositam ex divinitate et humanitate. Nec est ideo alia persona quam prius, sed cum prius esset Dei tantum persona, in incarnatione facta est etiam hominis persona : non ut duae essent personae, sed ut una et eadem esset persona Dei et hominis. Persona ergo quae prius erat simplex et in una tantum natura exsistens, in duabus et ex duabus subsistit naturis. Et persona quae tantum Deus erat, facta est etiam verus homo, subsistens non tantum ex anima et carne, sed etiam ex divinitate. Nec tamen persona illa debet dici facta persona, quamvis dicatur facta persona hominis. Facta est igitur illa persona, ut quibusdam placet, quiddam subsistens ex anima et carne, sed non est facta persona vel substantia vel natura. Et in quantum est ille subsistens, composita est ; in quantum autem Verbum est, simplex est.

 

2. Auctoritates etiam ponit quae hanc probant sententiam.

De hoc Augustinus in libro Sententiarum Prosperi ait : 

Modis omnibus approbare contendimus sacrificium Ecclesiae duobus constare, duobus confici : visibili elementorum specie, et invisibili Domini nostri Iesu Christi carne et sanguine, sacramento et re sacramenti, id est corpore Christi : sicut Christi persona constat et conficitur ex Deo et homine, cum ipse Christus verus sit Deus et verus homo ; quia omnis res illarum rerum naturam et veritatem in se continet, ex quibus conficitur.

 

3. De hoc eodem Ioannes Damascenus : 

In Domino nostro Iesu Christo duas quidem naturas cognoscimus, unam autem hypostasim ex utrisque compositam.

 

Incarnatus est igitur Christus, ex Virgine assumens primitiam nostrae massae, ut ipsa exstiterit carne hypostasis, quae Dei Verbi hypostasis, et composita facta fuerit, quae prius simplex erat Verbi hypostasis : composita vero ex duabus perfectis naturis, deitate et humanitate, et ferat ipsa divinae Dei Verbi filiationis characteristicum et determinativum idioma secundum quod divisa est a Patre et Spiritu Sancto, et carnis characteristica et determinativa idiomata secundum quae differat a Matre et reliquis hominibus.
  1. Item :
    Unam hypostasim Filii Dei confitemur in duabus naturis perfecte se habentibus deitatis et humanitatis, et incarnatam eandem hypostasim ; et has duas naturas custodiri et manere in ipso post unionem : non seorsum et secundum partem ponentes singulam, sed unitas invicem in unam compositam hypostasim. Substantialem enim inquimus unionem, scilicet veram, et non secundum phantasiam ; substantialem autem, non duabus naturis perficientibus alterum, scilicet unam compositam naturam, sed unitas invicem in unam hypostasim compositam Filii Dei ; et manere eandem substantialem differentiam determinamus. Quod creabile, mansit creabile, et quod increabile increabile, et mortale mortale, et immortale immortale, et circumscriptibile circumscriptibile, et incircumscriptibile incircumscriptibile. Et hoc quidem refulget miraculis.

 

5. De hoc etiam Augustinus in libro De Trinitate ait : 

Quemadmodum secundum deitatem una est Patris Filiique natura, ita etiam iuxta humanitatem eadem est Matris et Filii natura. Ex utraque autem substantia, et divinitatis et humanitatis, unus atque idem est Deus, Dei et hominis Filius, Iesus Christus : ut Deus verus, ita etiam homo verus.

Idem in libro XIII De Trinitate

Sic Deo coniungi potuit humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona ; ac per hoc iam ex tribus : Deo, anima et carne.

 

  1. His aliisque pluribus auctoritatibus se muniunt, qui dicunt personam Christi compositam esse, vel factam sive constantem ex duabus naturis sive ex tribus substantiis.

 

 

Capitulum 4 (20)

 

  1. Tertia aliorum sententia.

Sunt etiam et alii, qui in incarnatione Verbi non solum personam ex naturis compositam negant, verum etiam hominem aliquem, sive etiam aliquam substantiam, ibi ex anima et carne compositam vel factam diffitentur ; sed sic illa duo, scilicet animam et carnem, Verbi personae vel naturae unita esse aiunt, ut non ex illis duobus vel ex his tribus aliqua substantia vel persona fieret sive componeretur, sed illis duobus velut indumento Verbum Dei vestiretur ut mortalium oculis congruenter appareret.

 

2. Qui ideo dicitur factus verus homo, quia veritatem carnis et animae Quae duo etiam in singularitatem vel unitatem suae personae accepisse legitur, non quia illa duo, vel aliqua res ex illis composita, sit una persona cum Verbo vel sit Verbum, sed quia illis duobus accedentibus Verbo, non est personarum numerus auctus, ut fieret quaternitas in Trinitate ; et quia ipsa persona Verbi, quae erat prius sine indumento, assumptione indumenti non est divisa vel mutata, sed una eademque immutata permansit.

 

3. Qui secundum habitum Deum hominem factum dicunt. Accipiendo enim hominem dictus est Deus factus homo ; et propter acceptum hominem dicitur Deus vere esse homo ; et propter assumentem Deum dicitur homo esse Deus. Nam, si essentialiter, inquiunt illi, Deus esse homo, vel homo esse Deus intelligeretur, tunc si Deus hominem assumpsisset in sexu muliebri, et mulier essentialiter Deus esset, et e converso. At potuit Deus assumpsisse hominem in sexu muliebri ; potuit igitur mulier esse Deus, et e converso.

 

 

Capitulum 5 (21)

 

Auctoritates inducit qulbus haec sententia roboratur.

Ne autem et isti de suo influere videantur, testimoniis in medium productis quod dicunt confirmant.

Ait enim Augustinus in libro De gratia novi Testamenti :

Sicut non augetur numerus personarum cum caro accedit : animae ut sit unus homo, sic non augetur numerus personarum cum homo accedit Verbo ut sit unus Christus. Legitur itaque « Deus homo » ut intelligamus huius personae singularitatem, non ut suspicemur in carnem m utatam divinitatem.

 

 

Capitulum 6 (22)

 

  1. Quatuor species habitus distinguuntur.

Idem quoque, tractans illud verbum Apostoli :

Habitu inventus est ut homo,

 manifeste ostendit Deum dici factum esse hominem vel esse hominem secundum habitum, in libro 84 Quaestionum ita inquiens :

Multis modis habitum dicimus : vel habitum animi, sicut disciplinae perceptionem usu firmatam ; vel habitum corporis, sicut dicimus alium alio validiorem ; vel habitum eorum quae membris accommodantur extrinsecus, ut cum dicimus aliquem vestitum, calceatum et huiusmodi. In quibus omnibus generibus manifestum est in ea re dici habitum quae accedit alicui, ita ut eam possit etiam non habere. Hoc autem nomen ductum est ab illo verbo quod est « habere ». Habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habeatur accedit.

 

2. Prima species habitus*. 

Verumtamen hoc interest, quia quaedam eorum quae accedunt ut habitum faciant, non mutantur, sed ipsa mutant, in se integra et inconcussa manentia : sicut sapientia, accedens homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit.

Secunda*

Quaedam vero sic accedunt ut mutent et mutentur : ut cibus, qui amittens speciem suam in corpus vertitur, et nos cibo refecti, ab exilitate atque languore in robur atque valentiam mutamur.

Tertia*

Tertium genus est, cum ea quae accedunt, nec mutant ea quibus accedunt, nec ab eis ipsa mutantur : sicut anulus positus in digito ; quod genus rarissime reperitur.

Quarta*. 

Quartum genus est, cum ea quae accidunt, mutantur non a natura sua, sed aliam speciem et formam accipiunt : ut est vestis, quae deiecta atque deposita, non habet eam formam quam sumit induta : induta enim membris, accipit formam quam non habebat exuta.

 

3. Quarta species congruit huic comparationi*.

Quod genus congruit huic comparationi. Deus enim Filius 

semetipsum exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens ; neque conversus aut transmutatus in hominem, amissa incommutabili stabilitate, sed in similitudine hominum factus est ipse susceptor, verum hominem suscipiendo, et habitu inventus est ut homo, id est habendo hominem, inventus est ut homo : non sibi, sed eis quibus in homine apparuit.

Quod autem dicit, ut homo, veritatem exprimit.

Nomine ergo habitus satis significavit Apostolus qualiter dixerit in similitudine hominum factus, quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est cum indutus est hominem, quem sibi uniens quodam modo atque conformans, immortalitati aeternitatique sociaret. Non ergo oportet intelligi mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicut nec membra veste induta mutantur, quamvis illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copularet.

 

His verbis aperte innuere videtur Augustinus Deum dici factum hominem secundum habitum.

 

  1. Augustinus : De modo incarnationis*.

Qui etiam ipsius incarnationis modum volens exprimere quaerentibus in IV libro De Trinitate ait : 

Si quaeritur, ipsa incarnatio quomodo facta sit : ipsum Verbum Dei dico carnem factum, id est hominem factum ; non tamen in hoc quod factum est conversum atque mutatum,

 

sed carne, ut carnalibus congruenter appareret, indutum.

 

Ita sane factum, ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima ; atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem. Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur a peccatis abstinendo et bona operando ; difficilia enim sunt haec.

 

5. Idem in libro De fide ad Petrum

Dei Filius, cum sit Deus aeternus et verus, pro nobis factus est homo verus et plenus : in eo verus, quia veram habet Deus ille humanam naturam ; in eo vero plenus, quia et carnem humanam suscepit et animam rationalem.

Item : 

Non aliud fuit illa Dei summi exinanitio, nisi formae servilis, id est naturae humanae susceptio. Utraque igitur est in Christo forma, quia utraque vera et plena est in Christo substantia,

divina scilicet et humana.

 

  1. Idem in libro Contra Maximinum
    Cum esset per se ipsum invisibilis, visibilis in homine apparuit, quem de femina suscipere dignatus est.

Item in eodem : 

Nos Christum Dominum verum hominem suscepisse credimus, et in ipso visibiliter invisibilem hominibus apparuisse, in ipso inter homines conversatum fuisse, in ipso ab hominibus humana pertulisse, in ipso homines docuisse.

 

  1. Hilarius quoque in X libro De Trinitate ait : 
    Quomodo Dei Filius natus ex Maria est, nisi quod Verbum caro factum est, scilicet quod Filius Dei, cum in forma Dei esset, formam servi accepit ? Unum tamen eundemque, non Dei defectione, sed hominis assumptione, profitemur et in forma Dei per naturam divinam, et in forma servi ex conceptione Spiritus Sancti secundum hominis habitum repertum fuisse.
Non fuit habitus ille tamen hominis, sed ut hominis ; neque caro illa caro peccati, sed in sintilitudine carnis peccati.

 

Audistis tres secundum diversos positas sententias, et pro singulis inducta testimonia.