Distinctio XXVIII — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio XXVIII

DISTINCTIO XXVIII

 

 

Capitulum 1 (104)

 

  1. Si illo praecepto iubemur diligere totum proximum et nos totos.

Hic potest quaeri utrum illo mandato dilectionis proximi totum proximum, id est animam et corpus, nosque ipsos totos diligere praecipiamur.

 

2. Augustinus in libro De doctrina christiana*.

Ad quod dicimus omne genus diligendarum rerum illis duobus mandatis contineri.

Quatuor enim diligenda sunt, ut ait Augustinus : unum quod supra nos est, scilicet Deus ; alterum quod nos sumus ; tertium quod iuxta nos est, scilicet proximus ; quartum quod infra nos est, scilicet corpus. De secundo et quarto nulla praecepta danda erant,

scilicet ut diligeremus nos vel corpus nostrum. Praecipitur autem Deus diligi et proximus ; 

ut autem quisque se diligat, praecepto non est opus.

 

Quantumlibet enim homo excidat a veritate, remanet illi dilectio sui et dilectio corporis sui,

quia

nemo unquam carnem suam odio habuit.

 Nam viri iusti qui corpus suum cruciant, 

non corpus, sed corruptiones eius et pondus oderunt.

 

3. Hic videtur Augustinus tradere quod ex praecepto non teneamur diligere nos ipsos vel corpus nostrum. Quod si est, non omne genus diligendarum rerum illis duobus praeceptis continetur, cum et nos ipsos et corpus nostrum diligere debeamus, ad quod necessarium est praeceptum, cum scriptum sit :

Qui diligit iniquitatem, odit animam suam.

 

4. Sed speciale de hoc praeceptum non erat dandum, nec speciali praecepto opus erat id tradi, ut quisque se vel corpus suum diligeret, quia hoc in illo praecepto continetur :

Diliges proximum tuum sicut te ipsum.

 Ibi enim et proximum totum et te totum intelligere debes.

Unde Augustinus in eodem : 

Si te totum intelligas, id est animam et corpus, et proximum totum, id est animam et corpus : homo enim ex anima constat et corpore, nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio Dei eiusque dilectionis modus praescriptus appareat, et sequatur dilectio proximi, de tua dilectione nihil dictum videtur. Sed cum dictum est : Diliges proximum tuum sicut te ipsum, simul et tui abs te dilectio praetermissa non est.

 Ecce hic aperte dicit in illo praecepto non modo proximi, sed et mei dilectionem contineri, et totius proximi totiusque mei.

 

5. Ex quo apparet quod dictum est, « de secundo et quarto, id est de dilectione nostri et corporis nostri, nulla praecepta danda esse », ita esse intelligendum, scilicet specialia et divisa ; quia in illo uno totum continetur, et 

quia id quod sumus et quod infra nos est, ad nos tamen pertinens, naturae lege diligimus, quae in bestiis etiam est.

Ideoque 

et de illo quod supra nos et de illo quod iuxta nos est divisa praecepta sumpsimus,

in quorum altero eius quod sumus et illius quod infra nos est dilectio continetur.

 

 

Capitulum 2 (105)

 

Si illo praecepto continetur dilectio angelorum.

Augustinus in libro De doctrina christiana*

Oritur autem hic de angelis quaestio, utrum ad illud praeceptum dilectionis proximi etiam dilectio pertineat angelorum.

 

 

Capitulum 3 (106)

 

  1. Quid sit proximus*.

Augustinus in libro De doctrina christiana* :

Nam quod nullum hominem exceperit qui praecepit proximum diligere, Dominus in parabola semivivi relicti ostendit, eum dicens proximum qui erga illum exstitit misericors. Deinde subdit : Vade, et tu fac similiter, ut eum proximum intelligamus, cui vel exhibendum est officium misericordiae si indiget, vel exhibendum esset si indigeret. Nullum vero exceptum esse, cui misericordiae negandum sit officium, quis non videat ? cum usque ad inimicos etiam porrectum sit, Domino dicente : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.

 

Manifestum est igitur omnem hominem proximum esse deputandum.

 

  1. Quod hoc nomen proximus ad aliquid est*.

Quod angeli illo praecepto continentur*. 

Proximi vero nomen ad aliquid est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest.

Unde consequens est 

et cui praebendum et a quo praebendum est officium misericordiae recte proximum dici. Manifestum est igitur praecepto dilectionis proximi etiam sanctos angelos contineri, a quibus tanta nobis misericordiae impeduntur officia.

 

  1. Quod etiam Christus proximus noster : quod secundum quod homo illo praecepto diligi praecipitur et diligere, non secundum quod Deus*. 
    Ex quo et Dominus proximum se nostrum dici voluit, ut in parabola saucii significat et in Propheta : Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam. Sed quia excellentior ac supra nostram naturam est divina substantia, praeceptum dilectionis Dei a proximi dilectione distinctum est.
     

Ideoque, licet Deus omnia nobis impendat beneficia, non tamen nomine « proximi » includitur in illo praecepto : quem non sicut nos diligere debemus, sed plus quam nos,

toto corde et anima.

 Christum vero, in quantum homo est, sicut nos diligere debemus ; eiusque secundum hominem dilectio illo continetur mandato. Quem etiam secundum hominem magis quam nos, sed non quantum Deum, debemus diligere, quia in quantum est homo, minor est Deo.

 

 

Capitulum 4 (107)

 

Quibus modis dicitur proximus.

Hic notandum est proximum dici diversis modis, scilicet conditione primae nativitatis, spe conversionis, propinquitate cognationis, ratione beneficii exhibitionis.