Distinctio XXV — Livre III — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XXV
Capitulum 1 (86)
- De fide antiquorum.
Praedictis adiciendum est de sufficientia fidei ad salutem illis qui praecesserunt adventum Christi et qui sequuntur. Videtur profecisse fides secundum temporis processum, sicut profecit cognitio. Fides quippe magna dicitur cognitione et articulorum quantitate, vel constantia et devotione. Est autem quaedam fidei mensura, sine qua nunquam potuit esse salus.
Unde Apostolus :
2. Quod sine fide mediatoris nunquam fuerit salus*.
Sed quaeritur utrum haec credere ante adventum vel ante Legem ad salutem suffecerit. Nam tempore gratiae constat certissime hoc non sufficere : oportet enim universa credi quae in symbolis continentur.
Sed nec ante adventum, nec ante Legem videtur hoc suffecisse, quia sine fide Mediatoris nullum hominem vel ante vel post fuisse salvum, Sanctorum auctoritates contestantur.
- Augustinus*.
Unde Augustinus, Ad Optatum :
4. In libro De correctione et gratia*.
Idem:
In libro De nuptiis et concupiscentia*.
Idem :
- Gregorius, Super Ezechielem :
Et qui praeibant et qui sequebantur clamaabant dicentes : Hosanna filio David etc., quia omnes electi, qui in Iudaea esse potuerunt, sive qui nunc in Ecclesia sunt, in Mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt.
His aliisque pluribus testimoniis perspicue docetur nulli unquam salutem esse factam, nisi per fidem Mediatoris.
quae supra dixit Apostolus, sed non sufficit.
Capitulum 2 (87)
1. De fide simplicium.
Quid ergo dicetur de illis simplicibus, quibus non erat revelatum mysterium incarnationis, qui pie credebant quod eis traditum fuit ?
2. Dici potest nullum fuisse iustum vel salvum, cui non esset facta revelatio, vel distincta, vel velata : in aperto, vel in mysterio. Distincta, ut Abrahae et Moysi aliisque maioribus, qui distinctionem articulorum fidei habebant. Velata, ut simplicibus quibus revelatum erat ea esse credenda, quae credebant illi maiores et docebant, sed eorum distinctionem apertam non habebant. Sicut et in Ecclesia aliqui minus capaces sunt, qui articulos Symboli distinguere et assignare non valent, omnia tamen credunt quae in Symbolo continentur : credunt enim quae ignorant, habentes fidem velatam in mysterio ; ita et tunc minus capaces, ex revelatione sibi facta, maioribus credendo inhaerebant, quibus fidem suam quasi committebant.
Unde Iob :
Simplices et minores sunt asinae pascentes iuxta boves, quia humilitate maioribus adhaerendo, in mysterio credebant quae et illi in mysterio docebant ; qualis forte fuit vidua Sareptana.
Capitulum 3 (88)
- Quae ante adventum credere de Mediatore sufficiebat.
Sed quaeritur, cum sine fide Mediatoris antiquis non fuerit salus, sicut nec modernis, utrum oportuerit illos credere omnia illa de Mediatore, quae nunc credimus.
2. Quibusdam videtur quod suffecerit illis quatuor tantum credere, scilicet nativitatem, mortem, resurrectionem, adventum ad iudicium ; quod ex praemissis verbis Augustini colligunt, ubi ista quatuor posuit.
3. Aliis autem videtur, habita fide Trinitatis, id de mysterio incarnationis fidei suffecisse, ut Dei Filius crederetur nasciturus de homine et iudicaturus. Qui de Ioanne Baptista documentum huius rei assumunt, qui de morte Christi et descensu ad inferos in Evangelio dubitasse videtur, secundum expositionem Gregorii, quando interrogavit per discipulos :
Quasi : Es tu per te ipsum descensurus ad infernum, an alium ad haec sacramenta missurus es ?
Quidam tamen dicunt eum non dubitasse de ignorantia, sed de pietate, id est dubitare se ostendisse non quia ignoraverit, sed pietatis affectu compassum Christo, et eius humilitatem admirando insinuasse.
Capitulum 4 (89)
- De fide Cornelii.
Solet etiam quaeri de Cornelio, utrum fidem incarnationis habuerit, cum dictum est ei per angelum :
Si enim fidem incarnationis non habebat tunc, ergo sine fide incarnationis erat ei iustitia, quia de illo scriptum est quod
Si vero fidem incarnationis habebat, ad quid ergo missus est ad eum Petrus ?
2. Sane dici potest eum, sicut fidem unitatis, ita et incarnationis habuisse Dei revelatione, sed incarnatum iam esse Dei Filium ignorasse ; et ideo missus est ad eum Petrus, ut iam natum Dei Filium ei annuntiaret et sacramentum regenerationis ei conferret. Habebat igitur fidem incarnationis, sed an facta, vel futura esset, non noverat.
Gregorius*.
Et ita
- Augustinus vero dicit
Cornelio dictum esse per angelum : Acceptae sunt eleemosynae tuae et orationes tuae, antequam in Christum crederet ; nec tamen sine aliqua fide donabat et orabat. Nam quomodo invocabat in quem non credebat ? Sed si posset sine fide Christi esse salus, non ad eum mitteretur architectus Ecclesiae Petrus.
Attende quod ait sine fide Christi non posse esse salutem, et tamen Cornelium exauditum antequam crederet in Christum. Quod ita potest intelligi : scilicet antequam sciret Christum incarnatum, in quem credebat in mysterio.
Capitulum 5 (90)
- De aequalitate fidei, spei et caritatis et operis, quae secundum aliquid sunt aequalia.
Illud etiam non est praetermittendum, quod fides, spes, caritas et operatio secundum aliquid aequalia sunt in praesenti.
Gregorius, Super Ezechielem*.
Unde Gregorius :
et quia (Ambrosius* :)
Quae non ideo post fidem et spem ponitur, quod ex eis oriatur, sed quia post illa remanebit aucta :
Praemissa autem aequalitas proprie secundum actuum interiorum intensionem consideranda est.
- Huic vero quod hic et superius dictum est, scilicet quod caritas non est ex fide et spe, sed e converso, videtur obviare quod ait Apostolus :
Finis praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta.
Augustinus*.
Quod exponens Augustinus,
accipit pro intellectu, et
pro spe :
Non igitur caritas fidem vel spem, sed fides et spes caritatem praecedere videntur.
Hoc ergo ea ratione traditum intellige : non quod fides et spes causa vel tempore caritatem, omnium bonorum matrem, praecedant, sed quia caritas sine illis in aliquo esse non potest ; sed illa sine caritate possunt esse, quamvis non sit pia fides vel spes sine caritate. Ideo igitur ex fide et spe procedere dicitur caritas ; quia nulli provenit sine istis.
