Distinctio XIX — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio XIX

DISTINCTIO XIX

 

 

Capitulum 1 (55)

 

  1. Hic qualiter a diabolo et a peccato redemit per mortem.

Nunc igitur quaeramus quomodo per mortem ipsius a diabolo et a peccato et a poena redempti sumus.

A diabolo igitur et a peccato per Christi mortem liberati sumus, quia ut ait Apostolus,

in sanguine ipsius iustificati sumus ;

et in eo quod sumus iustificati, id est a peccatis soluti, a diabolo sumus liberati, qui nos vinculis peccatorum tenebat.

 

  1. Quaestio*.

Sed quomodo a peccatis per eius mortem soluti sumus ?

Solutio*.

Quia per eius mortem, ut ait Apostolus, commendatur nobis caritas Dei, id est apparet eximia et commendabilis caritas Dei erga nos, in hoc quod Filium suum tradidit in mortem pro nobis peccatoribus. Exhibita autem tantae erga nos dilectionis arrha, et nos movemur accendimurque ad diligendum Deum, qui pro nobis tantum fecit ; et per hoc iustificamur, id est soluti a peccatis, iusti efficimur. Mors igitur Christi nos iustificat, dum per eam caritas excitatur in cordibus nostris.

 

  1. Dicimur quoque et aliter per mortem Christi iustificari : quia per fidem mortis eius a peccatis mundamur.

Unde Apostolus :

Iustitia Dei est per fidem Iesu Christi ;

et item :

Quem proposuit Deus propritiatorem per fidem in sanguine ipsius,

 id est

per fidem passionis ;

ut olim aspicientes in serpentem aeneum in ligno erectum, a morsibus serpentum sanabantur. Si ergo rectae fidei intuitu in illum respicimus qui pro nobis pependit in ligno, a vinculis diaboli solvimur, id est a peccatis. Et ita a diabolo liberamur, ut nec post hanc vitam in nobis inveniat quod puniat.

Augustinus* : 

Morte quippe sua, uno verissimo sacrificio, quidquid culparum erat, unde nos diabolus ad luenda supplicia detinebat, Christus exstinxit,

ut in hac vita tentando nobis non praevaleat. Licet enim nos tentet post Christi mortem quibus modis ante tentabat, non tamen vincere potest sicut ante vincebat. Nam Petrus, qui ante Christi mortem voce ancillae territus negavit, post mortem ante reges et praesides ductus non cessit. Quare ? Quia fortior, id est Christus, veniens in domum fortis, id est in corda nostra ubi diabolus habitabat,

alligavit fortem,

 id est a seductione compescuit fidelium, ut tentationem quae ei adhuc permittitur non sequatur seductio.

 

  1. Augustinus, De agone christiano*.

Itaque in Christi sanguine, qui solvit quae non rapuit, redempti sumus a peccato, et per hoc a diabolo.

Nam, ut ait Augustinus, in ipso

vincuntur inimicae nobis invisibiles potestates, ubi vincuntur invisibiles cupiditates.

Augustinus in libro De baptismo parvulorum. 

Fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, quibus debitores qui in eum credunt a diabolo ante tenebantur ; unde : Qui pro multis effundetur.

 

  1. Augustinus in libro De baptismo parvulorum*.

Per illlum ergo redempti sumus, in quo princeps mundi nihil invenit.

Unde Augustinus, causam et modum nostrae redemptionis insinuans, ait :

Nihil invenit diabolus in Christo ut moreretur, sed pro voluntate Patris mori Christus voluit ; non habens mortis causam de peccato, sed de obedientia et iustitia mortem gustavit ; per quam nos redemit a servitute diaboli.

 

Incideramus enim in principem huius saeculi, qui seduxit Adam et servum fecit, coepitque nos quasi vernaculos possidere. Sed venit Redemptor, et victus est deceptor. Et quid fecit Redemptor captivatori nostro ? Tetendit ei muscipulam, crucem suam ; posuit ibi quasi escam, sanguinem suum. Ille autem sanguinem fudit non debitoris, per quod recessit a debitoribus. Ille quippe ad hoc sanguinem suum fudit, ut peccata nostra deleret. Unde ergo diabolus nos tenebat, deletum est sanguine Redemptoris : non enim tenebat nos nisi vinculis peccatorum nostrorum. Istae erant catenae captivorum. Venit ille, alligavit fortem vinculis passionis suae ; intravit in domum eius, id est in corda eorum ubi ipse habitabat, et vasa eius, scilicet nos, eripuit ; quae ille impleverat amaritudine sua. Deus autem noster, vasa eius eripiens et sua faciens, fudit amaritudinem et implevit dulcedine,

per mortem suam a peccatis redimens et adoptionem gloriae filiorum largiens.

 

 

Capitulum 2 (56)

 

Cur Deus homo et mortuus.

Factus est igitur homo mortalis, ut mo­riendo diabolum vinceret. 

Nisi enim homo esset qui diabolum vinceret, non iuste, sed violenter homo ei toli videretur, qui se illi sponte subiecit ; sed si eum homo vicit, iure manifesto hominem perdit. Et ut homo vincat, necesse est ut Deus in eo sit, qui eum a peccatis immunem faciat. Si enim per se homo esset, vel angelus in homine, facile peccaret, cum utramque naturam per se constet cecidisse.

Ideo Dei Filius hominem passibilem sumpsit, in quo et mortem gustavit ; quo caelum nobis aperuit et a servitute diaboli, id est a peccato : servitus enim diaboli peccatum est, et a poena redemit.

 

 

Capitulum 3 (57)

 

Quomodo et a qua poena Christus nos redemit per mortem.

A qua poena ? Temporali et aeterna. Ab aeterna quidem relaxando debitum ; a temporali vero penitus nos liberabit in futuro, quando

novissima mors inimica destruetur.

Adhuc enim exspectamus

redemptionem corporis.

Secundum animas vero iam redempti sumus ex parte, non ex toto : a culpa, non a poena ; nec omnino a culpa : non enim ab ea sic redempti sumus ut non sit, sed ut non dominetur.

 

 

Capitulum 4 (58)

 

Quomodo poenam nostram portavit.

Peccata quoque nostra, id est poenam peccatorum nostrorum, dicitur

in corpore suo super lignum

 portasse, quia per ipsius poenam, quam in cruce tulit, omnis poena temporalis quae pro peccato converso debetur, in baptismo penitus laxatur, ut nulla a baptizato exigatur ; et in poenitentia minoratur : non enim sufficeret illa poena qua poenitentes ligat Ecclesia, nisi Christi poena cooperaretur, qui pro nobis solvit. Unde peccata iustorum qui fuerunt ante adventum

in sustentatione Dei

 fuisse usque ad Christi mortem dicit Apostolus,

ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore.

 

Ecce ex parte expositu est quomodo et quid Christus per mortem nobis meruit et impetravit.

 

 

Capitulum 5 (59)

 

Si solus Christus debet dici redemptor, ut solus dicitur mediator.

Unde ipse vere dicitur mundi redemptor et Dei hominumque mediator : Sed mediator in Scriptura dicitur solus Filius ; redemptor vero aliquando etiam Pater vel Spiritus Sanctus, sed hoc propter usum potestatis, non propter exhibitionem humilitatis et obedientiae. Nam secundum potestatis simul et obedientiae usum, Filius proprie dicitur redemptor, quia et in se explevit per quae iustificati sumus, et ipsam iustificationem est operatus potentia deitatis cum Patre et Spiritu Sancto. Est igitur redemptor in quantum est Deus potestatis usu, et in quantum homo humilitatis effectu. Et saepius dicitur redemptor secundum humanitatem, quia secundum eam et in ea suscepit et implevit illa sacramenta quae sunt causa nostrae redemptionis. Proprie igitur Filius dicitur redemptor.

 

 

Capitulum 6 (60)

 

  1. De mediatore.

Qui solus dicitur mediator, non Pater vel Spiritus Sanctus.

De quo Apostolus :

Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,

 id est per hominem quasi in medio arbiter est ad componendam pacem : id est ad reconciliandum homines Deo.

Hic est arbiter quem Iob desiderat :

Utinam esset nobis arbiter.

 

2. Augustinus, Super Ioannem*.

Reconciliati enim sumus Deo, ut ait Apostolus, per mortem Christi 

 

Quod non sic est intelligendum, quasi nos ei sic reconciliaverit Christus, ut inciperet amare quos oderat, sicut reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amci, qui ante se oderant ; sed iam nos diligenti Deo reconciliati sumus. Non enim ex quo ei reconciliati sumus per sanguinem Filii nos coepit diligere, sed ante mundum, priusquam nos aliquid essemus.

Quomodo ergo diligenti nos Deo sumus reconciliati ? 

Propter peccatum cum eo habebamus inimicitias, qui habebat erga nos caritatem, etiam cum inimicitias exercebamus adversus eum operando iniquitatem.

 Augustinus in libro De Trinitate*

Ita ergo inimici eramus Deo sicut iustitiae sunt inimica peccata ; et ideo, remissis peccatis, tales inimicitiae finiuntur, et reconciliantur iusto quos ipse iustificat.

 

  1. Christus ergo dicitur mediator eo quod medius inter Deum et homines, ipsos reconciliat Deo. Reconciliat autem dum offendicula hominum tallit ab oculis Dei, id est dum peccata delet quibus Deus offendebatur et nos inimici eius eramus.

 

4. Quaestio*.

Sed cum peccata deleat non solus Filius, sed et Pater et Spiritus Sanctus, quorum deletio est nostra ad Deum reconciliatio, quare solus Filius dicitur mediator ? Nam de Patre legitur quod reconciliaverit sibi mundum.

Ait enim Apostolus :

Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians.

 Cum igitur reconciliet, quare non dicitur mediator ?

 Responsio*.

Quia nec medius est inter Deum et homines, nec in se habuit illa sacramenta quorum fide et imitatione iustificemur, id est reconciliemur Deo. Reconciliavit ergo nos tota Trinitas virtutis usu, scilicet dum peccata delet ; sed Filius solus impletione obedientiae, in quo patrata sunt secundum humanam naturam per quae credentes et imitantes iustificantur.

 

 

Capitulum 7 (61)

 

  1. Secundum quam naturam sit mediator.

Unde et mediator dicitur secundum humanitatem, non secundum divinitatem.

Non est enim mediator inter Deum et Deum, quia unus est Deus ; sed inter Deum et hominem, quasi inter duo extrema, quia medius esse non potest nisi inter aliqua.

Augustinus in sermone quodam*

Mediator est igitur in quantum homo ; nam in quantum Deus non mediator, sed aequalis Patri est, hoc idem quod Pater, cum Patre unus Deus.

Mediat ergo inter homines et Deum Trinitatem secundum hominis naturam, in qua suscepit ; illa per quae reconciliamur Deo Trinitati.

Augustinus in libro Confessionum* :

Et secundum eandem

habet aliquid simile Deo et aliquid simile hominibus :

quod mediatori congruebat,

ne per omnia similis hominibus, longe esset a Deo ; aut per omnia Deo similis, longe esset ab hominibus, et ita mediator non esset. Verus igitur mediator Christus inter mortales peccatores et immortalem iustum apparuit : mortalis cum hominibus, iustus cum Deo ;

 

per infirmitatem propinquans nobis, 

 

per iustitiam Deo. Recte igitur mediator dictus est, quia inter Deum immortalem et hominem mortalem est Deus homo, reconcilians hominem Deo : in tantum mediator, in quantum est homo ; in quantum autem Verbum non est medius, quia unus cum Patre Deus .

 

2. Vigilius, Contra Eutychen*

Si ergo Christus secundum vos, o haeretici, unam tantum habet naturam, unde medius erit ? Nisi ita sit medius ut Deus sit propter divinitatis, et homo propter humanitatis naturam, quomodo humana in eo reconciliantur divinis ? Nam ipse veniens, prius in se humana sociavit divinis per utriusque naturae coniunctionem in una persona ; deinde omnes fideles per mortem reconciliavit Deo,

dum

sanati sunt ab impietate quicumque humilitatem Christi credendo dilexerunt, et diligendo imitati sunt.

 

3. Summam intelligentiae praemissae perstringit*.

Ecce hic aliquatenus insinuatur quare Christus solus dicitur mediator Dei et hominum ; et secundum quam naturam mediet, scilicet humanam ; et cui mediet, scilicet Deo Trinitati. Trinitati enim nos reconciliavit per mortem ; per quam etiam nos redemit a servitute diaboli. Nam ut Petrus ait,

non corruptibilibus aura et argento redempti sumus, sed pretioso sanguine Agni immaculati.