Distinctio XXIV — Livre III — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XXIV
Capitulum 1 (83)
- Quomodo intelligitur quod scriptum est : Cum factum fuerit, credatis.
Hic quaeritur, si fides tantum de non visis est, quomodo Veritas Apostolis ait :
ubi innui videtur quod fides illis fuerit de factis et visis.
2. Augustinus, Super Ioannem*.
Super quo Augustinus movet quaestionem, et absolvit ita inquiens :
Ex his aperte intelligitur quod proprie fides non apparentium est ; nec illa est fides qua in Christo aedificamur, qua dicimus usitata locutione nos ea credere quae videmus.
- Quod etiam de rebus praesentibus dicitur fides, sed improprie*.
Alibi tamen dicit Augustinus, fidem esse de rebus praesentibus : quod erit in futuro, cum per speciem Deum praesentem contemplabimur ; quae tamen non proprie dicitur fides, sed veritas.
Augustinus in libro Quaestionum Evangelii* :
Sed non proprie haec dicitur fides, immo fidei merces ad quam credendo pervenietur, ut
transeat iustus
Capitulum 2 (84)
- Si Petrus habuit fidem passionis quando vidit hominem illum pati.
Si vero quaeritur utrum Petrus fidem passionis habuit, cum hominem Christum oculis pati cernebat, dicimus eum fidem passionis habuisse : non in eo quod credebat hominem pati, quia hoc videbat ; sed in eo quod credebat Deum esse qui patiebatur. Non enim virtus fidei erat, quod credebatur homo pati et mori : quod Iudaeus cernens credebat ; sed quod credebatur Deus esse qui patiebatur.
2. Unde Augustinus super illum Psalmi locum :
et verum Deum. Credit igitur fides Deum mortuum et hominem glorificatum. Non igitur fuit Petro fides credere hominem illum mori : quod oculis cernebat, sed credere Deum esse qui moriebatur. Nec nobis etiam fides in hoc meretur, quod credimus hominem illum mortuum : quod et Iudaeus credit, sed quia credimus hominem-Deum mortuum.
Capitulum 3 (85)
- Si aliqua sciuntur quae credantur.
Post haec quaeri solet, cum fides sit de non apparentibus et non visis, utrum sit etiam de incognitis tantum : si enim de incognitis tantum est, de his videtur esse tantum quae ignorantur.
2. Quod fides nullo capitur sensu*.
Sed sciendum est quod, cum visio alia sit interior, alia exterior, non est fides de subiectis exteriori visioni ; est tamen de his quae visu interiori utcumque capiuntur. Et quaedam utique sic capiuntur ut intelligantur, etsi non ut in futuro ; quaedam autem non. Quia cum fides sit
non modo exteriori, sed interiori, non potest esse de eo quod omnino ignoratur ; quae ipsa ad sensum corporis non pertinet, ut Augustinus tradit dicens :
3. Augustinus, super Octonarium X*.
Quaedam ergo fide creduntur quae intelliguntur naturali ratione, quaedam vero quae non intelliguntur.
Unde Propheta :
Quod Augustinus aperte distinguit :
Idem in libro De Trinitate :
Super Octonarium X*.
Ambrosius quoque ait :
Ex his apparet aliqua credi, quae non intelliguntur vel sciuntur nisi prius credantur ; quaedam vero intelligi aliquando etiam antequam credantur.
- Nec tamen sic intelliguntur modo ut in futuro scientur ; et nunc etiam per fidem, qua mundantur corda, amplius intelliguntur, quia nisi per fidem diligatur Deus, non mundatur cor ad eum sciendum.
Augustinus in VIII libro De Trinitate*.
Unde Augustinus :
Ecce hic aperte habes quia non potest sciri Deus, nisi prius diligendo credatur.
- Quod creduntur et amantur quae ignorantur*.
Supra autem dictum est quod nemo potest credere in Deum nisi aliquid intelligatur. Unde colligitur non posse sciri et intelligi credenda quaedam nisi prius credantur, et quaedam non credi nisi prius intelligantur, et ipsa per fidem amplius intelligi. Nec ea quae prius creduntur quam intelligantur, penitus ignorantur, cum fides sit ex auditu ; ignorantur tamen ex parte, quia non sciuntur. Creditur ergo quod ignoratur, sed non penitus, sicut etiam amatur quod ignoratur.
In VIII libro De Trinitate*.
Unde Augustinus :
