Distinctio XXXVI — Livre III — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XXXVI
Capitulum 1 (135)
- De connexione virtutum quae non separantur.
Solet etiam quaeri utrum virtutes ita sint sibi coniunctae, ut separatim non possint possideri ab aliquo, sed qui unam habet, omnes habeat.
Hieronymus, super Isaiam*.
De hoc Hieronymus ait :
qui ergo unam habet, omnes habet.
- Quod quidem probabile est. Cum enim caritas mater sit omnium virtutum, in quocumque mater ipsa est, scilicet caritas, et cuncti filii eius, id est virtutes, recte fore creduntur.
Augustinus, super Ioannem*.
Unde Augustinus :
Augustinus, ad Hieronymum* :
Capitulum 2 (136)
- Si cunctae virtutes pariter sint in quocumque sunt.
Utrum vero pariter quis omnes possideat virtutes, an aliae magis, aliae minus in aliquo ferveant, quaestio est.
2. Quibusdam enim videtur quod aliae magis, aliae minus habeantur ab aliquo, sicut in Iob patientia eminuit, in David humilitas, in Moyse mansuetudo. Qui etiam concedunt magis aliquem mereri per aliquam unam virtutem quam per aliam, sicut eam plenius habet quam aliam. Non tamen magis per aliquam mereri dicunt quam per caritatem, nec aliquam plenius a quoquam haberi quam caritatem. Alias igitur magis et alias minus in aliquo esse dicunt, sed nullam plenius caritate, quae ceteras gignit. Hasque dicunt esse multas facies quas memorat Apostolus dicens :
3. Alii verius dicunt omnes virtutes et simul et pares esse in quocumque sunt, ut qui in una alteri par exstiterit, in omnibus eidem aequalis sit.
Augustinus in VI libro De Trinitate*.
Unde Augustinus :
- Ex his clarescit omnes virtutes non modo esse connexas, sed etiam pares in animo hominis. Cum ergo dicitur aliquis aliqua praeminere virtute, ut Abraham fide, Iob patientia, secundum usus exteriores accipiendum est, vel in comparatione aliorum hominum. Quia vel humilitatis habitum maxime praefert, vel opus fidei vel alicuius ceterarum virtutum praecipue exsequitur : unde et ea prae aliis pollere, vel inter alios homines singulariter excellere dicitur.
5. Augustinus, ad Hieronymum*.
Secundum hunc modum, scilicet secundum rationem actuum exteriorum, alibi Augustinus dicit in aliquo aliam magis esse virtutem, aliam minus, et unam esse et non alteram.
Ait enim sic :
6. Hic insinuari videtur quod aliquis ea ratione possit dici habere unam virtutem magis quam aliam, quia per caritatem magis afficitur in actu unius virtutis quam alterius ; et propter differentiam actuum, ipsas virtutes magis vel minus habere dici potest ; et aliquam non habere, cum tamen simul omnes et pariter habeat quantum ad mentis habitum vel essentiam cuiusque. In actu vero aliam magis, aliam minus habet ; aliam etiam non habet, ut vir iustus, utens coniugio, non habet continentiam in actu, quam tamen habet in habitu.
7. Augustinus* :
Capitulum 3 (137)
- Repetit de caritate ut addat quomodo tota lex in ea pendet.
Cum duo sint praecepta caritatis, in quibus, ut praetaxatum est,
advertendum est quomodo hoc sit, cum in Lege et Prophetis multa fuerint caerimonialia mandata, quae si ad caritatis sanctificationem pertinuissent, viderentur nondum debere cessare. Quia vero non iustificationis gratia, quam facit caritas, instituta sunt, sed in figura futuri et in onus imposita, ideo clarescente veritate, cessaverunt velut umbra. Verumtamen et ipsa caerimonialia, secundum spiritualem intellectum quem continent, et omnia moralia ad caritatem referuntur. Pertinent enim omnia ad decem mandata in tabulis scripta, ubi omnium summa perstringitur, ex quibus cetera emanant ; sicut in sermone Domini octo virtutes praemittuntur, ad quas cetera referuntur. Et sicut ad decem mandata Decalogi cetera referuntur, ita et ipsa decem ad duo mandata caritatis. Omnia ergo ad duo mandata caritatis pertinent, quia per caritatem implentur, et ad caritatem tamquam finem referri debent.
Augustinus in libro De doctrina christiana*.
Unde Augustinus :
quia perfectio est et finis omnium.
Augustinus in Enchiridion* :
Augustinus, ad Anastasium* :
Augustinus in libro De doctrina christiana* :
