Distinctio XV — Livre III — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XV
Capitulum 1 (41)
- De hominis defectibus quos assumpsit Christus in humana natura.
Illud quoque praetermittendum non est, quod Dei Filius naturam hominis accepit passibilem : animam passibilem, carnem passibilem et mortalem. Ut enim probaretur verum corpus habere, suscepit defectus corporis : famem et sitim et huiusmodi ; et ut veram animam probaretur habere, suscepit defectus animae, scilicet tristitiam, timorem, dolorem et huismodi.
2. Augustinus*.
Omnis autem sensus animae est : non enim caro sentit, sed anima utens corpore velut instrumento. Unde Augustinus, Super Genesim, in libro XII :
Sicut ergo anima quod foris est per corpus tamquam instrumentum videt vel audit, ita etiam per corpus quaedam sentit mala, quae sine corpore non sentiret, ut famem et sitim et huiusmodi ; unde non immerito defectus corporis dicuntur. Quaedam autem non per corpus, immo etiam sine corpore sentit, ut est timor et huiusmodi. Sentit igitur anima dolores, sed quosdam per instrumentum corporis, quosdam vero non.
3. Suscepit autem Christus sicut veram naturam hominis, ita et veros defectus hominis, sed non omnes. Assumpsit enim defectus poenae, sed non culpae ; nec tamen omnes defectus poenae, sed eos omnes quos homini eum assumere expediebat et suae dignitati non derogabat. Sicut enim propter hominem homo factus est, ita propter eum hominis defectus suscepit. Suscepit enim de nostro ut de suo nobis tribueret, ut nostrum tolleret. Suscepit enim nostram vetustatem, ut suam nobis infunderet novitatem. Simplam accepit ille vetustatem, id est poenae, ut nostram duplam consumeret, id est poenae et culpae.
4. Qualiter accipiendum sit illud quod ait Leo Papa.
Tradit auctoritas quod
Quod nisi accipiatur de illis tantum quae eum sumere pro nobis oportuit nec dedecuit, falsum esse probabitur.
Non enim assumpsit ignorantiam aliquam, cum sit ignorantia quaedam quae defectus est nec peccatum est, scilicet ignorantia invincibilis. Nam vincibilis peccatum est, si tamen de his est quae nobis expedit scire : sunt enim quaedam quorum scientia non affert, vel ignorantia non impedit salutem, et forte talium rerum ignorantia defectus non est.
- Constat autem in nobis esse ignorantiam atque difficultatem volendi vel faciendi bonum, quae ad miseriam nostram pertinent.
Unde Augustinus in libro III De libero arbitrio :
Ecce evidenter dicit hic Augustinus ignorantiam qua quisque invitus falsa pro veris approbat, et difficultatem qua non potest se temperare a malo, ad miseriam nostram pertinere et poenam esse hominis. Haec autem Christus non habuit ; non igitur accepit omnes defectus nostrae infirmitatis praeter peccatum.
- Quod ignorantia talis et difficultas non sit peccatum.
Sed forte aliquis dicet illa esse peccatum.
Cui obviat quod Augustinus tradere videtur, haec scilicet Deum inculpabiliter ante peccatum, in exordio conditionis, homini potuisse indere, ut essent ei naturalia, ita in libro Retractationum inquiens :
Sed si haec homo in primordio naturaliter habuisset, numquid esset in eo defectus et poenae ? Si defectus vel poena ei indita fuisset ante peccatum, iniuste cum eo agi videretur, si ante culpam sentiret poenam.
Ob hoc sane dicimus illa non fuisse defectus vel poenas, si naturaliter homini infuissent ; sicut non fuit homini ante peccatum, nondum gratiam adepto, defectus sive poena non posse proficere. Sed postquam gratiam recepit, per quam proficere potuit et ad tempus etiam profecit, eamque culpa sua post amisit, simulque proficiendi facultatem perdidit, defectus fuit ei et poena non posse proficere, scilicet malum declinare et bonum facere.
- Omnes igitur defectus nostros suscepit Christus praeter peccatum, quos ei conveniebat suscipere et nobis expediebat. Sunt enim plura aegritudinum genera et corporis vitia, a quibus omnino immunis exstitit. Quos enim defectus habuit, vel ad ostensionem verae humanitatis : ut timorem et tristitiam, vel ad impletionem operis ad quod venerat : ut passibilitatem et mortalitatem, vel ab immortalitatis desperatione spem nostram erigendam : ut mortem, suscepit.
8. Quod sola voluntate illos defectus suscepit, non necessitate conditionis suae*.
Hos autem defectus non conditionis suae necessitate, sed miserationis voluntate suscepit. Veros quidem habuit defectus, sicut et nos, sed non eadem causa. Nos enim ex peccato originali hos defectus trahimus, sicut Apostolus insinuat dicens :
id est necessitatem moriendi habet in se. Christus autem non ex peccato huiusmodi habuit defectus, quia sine peccato est conceptus et natus et in terris conversatus. Sed ex sola miserationis voluntate de nostro in se transtulit veram infirmitatem, sicut accepit veram carnem ; quam sine omni infirmitate assumere potuit, sicut absque culpa eandem suscepit.
9. Auctoritatibus probat Christum secundum hominem vere dolores sensisse et timuisse, contra quosdam hoc negantes.
Sed quia nonnulli de sensu in passione humanitatis Christi male sensisse inveniuntur, asserentes similitudinem atque imaginem passionis et doloris Christum hominem pertulisse, sed nullum omnino dolorem vel passionem sensisse, auctoritatum testimoniis, eos convincentes, indubitabile faciamus quod supra diximus.
10. Propheta Isaias dicit :
Et Veritas ipsa in Evangelio ait :
ubi etiam legitur :
Propheta etiam ex persona Christi ait :
Quod exponens Augustinus ait :
- Ambrosius etiam in libro III De Trinitate sic ait :
Scriptum est : Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Timet ergo Christus, et dum Petrus non timet, Christus timet. Petrus dixit : Animam meam pono pro te ; Christus dixit : Anima mea turbatur. Utrumque verum est et rationis plenum : quod et ille qui est inferior non timet, et ie qui superior est gerit timentis affectum.
Idem in eodem :
Idem in eodem :
- Hieronymus quoque in Explanatione fidei ait :
Nos ita dicimus hominem passibilem a Dei Filio susceptum, ut deitas impassibilis permaneret. Passus est enim Filius Dei, non putative, sed vere, omnia quae Scriptura testatur secundum illud quod pati poterat, scilicet secundum substantiam assumptam. Licet ergo persona Filii susceperit passibilem hominem, ita tamen eius habitatione secundum suam substantiam nil passa est, ut tota Trinitas, quam impassibilem necesse est confiteri.
His aliisque auctoritatibus perspicuum fit Christum vere passibilem assumpsisse hominem, atque in eo defectus et affectus nostrae infirmitatis suscepisse, sed voluntate, non necessitatis conditione.
- Hic ponit quae praedictis adversari videntur.
Quaedam tamen reperiuntur in Sanctorum tractatibus, quae praemissis adversari videntur.
Nam super illum locum Psalmi :
Augustinus tradere videtur Christum nec vere timuisse, nec vere tristatum esse, sic dicens :
Hieronymus etiam ait :
Capitulum 2 (42)
- Determinatio auctoritatum.
Ne autem in sacris litteris aliqua adversa diversitas esse putetur, harum auctoritatum verba in hunc modum accipienda dicimus : ut non veritatem timoris et tristitiae vel propassionem, sed timoris et tristitiae necessitatem et passionem a Christo removisse intelligantur.
Habuit enim Christus verum timorem et tristitiam in natura hominis, sed non sicut nos, qui sumus membra eius. Nos enim causa peccati nostri his defectibus necessario subiacemus, et in nobis sunt isti defectus secundum propassionem et passionem ; sed in Christo nonnisi secundum propassionem.
- De propassione et passione timoris vel tristitiae*.
Sicut enim in peccatis gradus quidam notantur propassio et passio, ita et in his poenalibus affectibus. Afficitur enim quis interdum timore vel tristitia, ita ut mentis intellectus non inde moveatur a rectitudine vel Dei contemplatione, et tunc propassio est. Aliquando vero movetur et turbatur, et tunc passio est.
3. Hieronymus*.
Christus vero non ita fuit turbatus in anima timore vel tristitia, ut a rectitudine vel Dei contemplatione aliquatenus declinaret : secundum quem modum intelligitur, cum dicitur non timuisse vel tristis fuisse.
Unde Hieronymus, Super Matthaeum, ubi legitur :
quod est, aliter contristatur quis per propassionem, aliter per passionem. Ideoque, secundum hanc distinctionem aliquando dicitur Christus non vere timuisse, aliquando vere timuisse, quia verum timorem habuit et tristitiam, sed non secundum passionem neque ex necessitate conditionis.
4. Augustinus, Super Psalmum*.
Unde Augustinus, ex his causis volens assumi dictorum intelligentiam, dicit Christum non vere timuisse vel tristatum esse, et in continenti veram tristitiam habuisse, his verbis :
Ecce hic videtur tristitiam et timorem a Christo removere.
Continuo autem subiunxit :
Aperte noscis eundem sibi in his verbis contradicere, nisi varias dictorum discerneret causas ex quibus intelligentia verborum assumenda est ; si enim discernatur intelligentiae causa praedictorum verborum, nihil occurrit contradictionis.
Capitulum 3 (43)
- De quibusdam Hilarii capitulis valde obscuris quae videntur communi sententiae obviare.
Verumtamen magis movent ac difficiliorem afferunt quaestionem verba Hilarii, quibus videtur tradere ictus et vulnera et huiusmodi sic in Christum incidisse, ut passionis dolorem non incuterent ; sicut telum tractum per aquam vel ignem vel aëra, ea facit quae et cum trahitur per corpora animata, quia perforat et compungit, non tamen dolorem ingerit, quia non sunt illae res capaces doloris. Ita et corpus Christi sine sensu poenae vim poenae excepisse dicit, quia sicut corpus nostrum non habet talem naturam ut valeat calcare undas, ita corpus Christi dicit non habuisse naturam nostri doloris, quia non habuit naturam ad dolendum.
2. Ait enim sic in X libro De Trinitate :
3. Idem in eodem :
4. Item :
5. Audisti, lector, verba Hilarii, quibus dolorem excludere videtur. Sed si excussa sensus et impietatis hebetudine, praemissis diligenter intendas atque ipsius scripturae circumstantiam inspicias, dictorum rationem atque virtutem percipere utcumque poteris, et intelligentiam arguere non attentabis. Intelligitur enim ea ratione dixisse dolorem passionis in Christum non incidisse, et virtutem corporis Christi excepisse vim poenae sine sensu poenae, quia causam et meritum doloris in se non habuit. Quod videtur notasse ubi ait : « non habens naturam ad dolendum ». Et ideo non iudicanda est caro illius secundum naturam nostri corporis. Nec in eo etiam dominium habuit passio. Ita etiam non habuit naturam ad timendum vel tristandum, quia non habuit talem naturam, in qua esset causa timoris vel tristitiae. Itaque necessitas timendi non fuit in eo, sicut est in nobis ; nec natura doloris fuit in eo sicut est in nobis.
6. Hilarius in libro De synodo:
Capitulum 4 (44)
De tristitia Christi et eius causa secundum eundem.
Hilarius*.
Tristitiam tamen in eo fuisse consequenter asserit, sed causam eius exstitisse non suam mortem, sed defectum Petri et aliorum Apostolorum.
Dicit enim Christum non propter mortem, sed usque ad mortem tristem fuisse, his verbis :
