Distinctio XIII — Livre III — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XIII
Capitulum unicum (38)
- Si Christus secundum naturam hominis in sapientia et gratia proficere potuit vel profecit.
Praeterea sciendum est Christum secundum hominem ab ipsa conceptione gratiae plenitudinem recepisse, cui
et in quo
2. Quomodo dicitur plenitudo divinitatis habitare in Christo*.
Ita vero habitat, ut ait Augustinus Ad Dardanum, quod omni gratia plenus est ; non ita habitat in sanctis. Ut
ita et in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis, quia ille est caput, in quo sunt omnes sensus ; in sanctis vero quasi solus tactus est, quibus datus est spiritus ad mensuram, cum de illius plenitudine acceperunt.
Quomodo intelligatur : de plenitudine eius accepimus*.
Acceperunt autem de illius plenitudine non secundum essentiam, sed secundum similitudinem, quia nunquam illam eandem essentialiter, sed similem acceperunt gratiam.
- Puer ergo ille plenus sapientia et gratia fuit ab ipsa conceptione.
Unde Ieremias recte dicit :
quia in utero Virginis perfectus vir exstitit, non solum propter animam et carnem, sed etiam propter sapientiam et gratiam qua plenus erat.
4. Auctoritatem ponit quae videtur obviare.
Huic autem videtur obviare sententiae quod in Lucae Evangelio legitur :
Si enim proficiebat sapientia et gratia, non videtur a conceptione habuisse plenitudinem gratiae sine mensura.
5. Determinatio auctoritatis*.
Ad quod sane dici potest ipsum, secundum hominem, tantam a conceptione accepisse sapientiae et gratiae plenitudinem, ut Deus ei plenius conferre non potuerit ; et tamen vere dicitur profecisse sapientia et gratia : non quidem in se, sed in aliis, qui de eius sapientia et gratia proficiebant, dum eis sapientiae et gratiae munera secundum processum aetatis magis ac magis patefaciebat.
Gregorius*.
Unde Gregorius in quadam homilia ait :
In aliis ergo, non in se proficiebat sapientia et gratia. Unde in eodem Evangelio puer ille plenus sapientia et gratia perhibetur. Sic ergo dicitur profecisse sapientia et gratia, ut aliquis rector ecclesiasticus dicitur proficere in cura sibi credita, dum per eius industriam alii proficiunt.
- Praedictis videtur adversari quod Ambrosius ait.
Alibi tamen scriptum reperitur quod secundum sensum hominis profecerit, sicut aetate hominis profecit. Ait enim Ambrosius in libro III De Spiritu Sancto sic :
De duobus sensibus Christi, scilicet gemina sapientia*.
- De intelligentia praemissorum verborum.
Haec verba Ambrosii pia diligentia inspicienda sunt, quae ex parte hominis ignorantiam instruunt et illuminant, ex parte errandi fomitem male intellecta ministrant.
8. De gemina sapientia Christi : genita et creata*.
His etenim evidenter traditur duos in Christo esse principales sensus, sive geminam sapientiam. Neque ideo unitas et singularitas personae dividitur, sed iuxta duas naturas, duas habet sapientias : unam non creatam sed genitam, quae ipse est ; alteram non genitam, sed creatam, et per gratiam ei collatam.
Nam Isaias de eo praetestatur :
Spiritu ergo sapientiae et intellectus, id est sapientia et intelligentia per Spiritum Sanctum gratis data, Christus erat sapiens secundum animam ; secundum Deum vero sapiens erat sapientia genita quae ipse est. Et sicut in quantum Deus est, bonus est bonitate naturali quae ipse est, et iustus iustitia naturali quae ipse est, ita sapiens sapientia naturali quae ipse est. Anima vero eius, sicut bona est et iusta bonitate vel iustitia gratis data quae ipse vel ipsa non est, ita est sapiens sapientia gratis data quae ipsa non est. Et licet gemina in Christo sit sapientia, una tamen eademque persona est, quae in quantum Deus est, vel in quantum natura divina est, sapiens est sapientia aeterna,
[textus originalis] : scilicet sapientia genita, id est seipsa, et sapientia quae non est genita quae communis est tribus personis ; non tamen gemina sapientia, quia non est alia et alia sapientia, sapientia genita, quae tantum Filius est, et sapientia quae communiter Pater est et Filius et Spiritus Sanctus.
[lectio secunda] : scilicet sapientia ingenita quae est Pater, et sapientia quae non est ingenita quae communis est tribus personis ; non tamen gemina sapientia, quia non est alia et alia sapientia, sapientia ingenita quae tantum Pater est, et sapientia quae communiter Pater est et Filius et Spiritus Sanctus.
In quantum vero eadem persona homo est, id est secundum hominem acceptum, vel in quantum est subsistens ex anima et carne, sapiens est sapientia gratuita. Sapiens est igitur humano sensu et divino.
- Quomodo intelligendum sit illud : sensus proficiebat humanus.
Sed ex qua causa illius dicti intelligentia, scilicet « sensus proficiebat humanus », assumenda est ? Aperte enim videtur Ambrosius innuere quod Christus secundum humanum sensum profecerit, et quod infantia eius expers cognitionis fuerit, et patrem et matrem ignoraverit : quod nec Ecclesia recipit, nec praemissae auctoritates patiuntur sic intelligi. Sed ita sane potest accipi, ut quantum ad visum hominum et sui sensus ostensionem, Christus profecisse dicatur. Proficiebat ergo humanus sensus in eo secundum ostensionem et aliorum hominum opinionem. Ita etiam patrem et matrem dicitur ignorasse in infantia, quia ita se habebat et gerebat ac si agnitionis esset expers.
