Distinctio XIX — Livre III — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XIX
Capitulum 1 (55)
- Hic qualiter a diabolo et a peccato redemit per mortem.
Nunc igitur quaeramus quomodo per mortem ipsius a diabolo et a peccato et a poena redempti sumus.
A diabolo igitur et a peccato per Christi mortem liberati sumus, quia ut ait Apostolus,
et in eo quod sumus iustificati, id est a peccatis soluti, a diabolo sumus liberati, qui nos vinculis peccatorum tenebat.
- Quaestio*.
Sed quomodo a peccatis per eius mortem soluti sumus ?
Solutio*.
Quia per eius mortem, ut ait Apostolus, commendatur nobis caritas Dei, id est apparet eximia et commendabilis caritas Dei erga nos, in hoc quod Filium suum tradidit in mortem pro nobis peccatoribus. Exhibita autem tantae erga nos dilectionis arrha, et nos movemur accendimurque ad diligendum Deum, qui pro nobis tantum fecit ; et per hoc iustificamur, id est soluti a peccatis, iusti efficimur. Mors igitur Christi nos iustificat, dum per eam caritas excitatur in cordibus nostris.
- Dicimur quoque et aliter per mortem Christi iustificari : quia per fidem mortis eius a peccatis mundamur.
Unde Apostolus :
et item :
id est
ut olim aspicientes in serpentem aeneum in ligno erectum, a morsibus serpentum sanabantur. Si ergo rectae fidei intuitu in illum respicimus qui pro nobis pependit in ligno, a vinculis diaboli solvimur, id est a peccatis. Et ita a diabolo liberamur, ut nec post hanc vitam in nobis inveniat quod puniat.
Augustinus* :
ut in hac vita tentando nobis non praevaleat. Licet enim nos tentet post Christi mortem quibus modis ante tentabat, non tamen vincere potest sicut ante vincebat. Nam Petrus, qui ante Christi mortem voce ancillae territus negavit, post mortem ante reges et praesides ductus non cessit. Quare ? Quia fortior, id est Christus, veniens in domum fortis, id est in corda nostra ubi diabolus habitabat,
id est a seductione compescuit fidelium, ut tentationem quae ei adhuc permittitur non sequatur seductio.
- Augustinus, De agone christiano*.
Itaque in Christi sanguine, qui solvit quae non rapuit, redempti sumus a peccato, et per hoc a diabolo.
Nam, ut ait Augustinus, in ipso
Augustinus in libro De baptismo parvulorum.
- Augustinus in libro De baptismo parvulorum*.
Per illlum ergo redempti sumus, in quo princeps mundi nihil invenit.
Unde Augustinus, causam et modum nostrae redemptionis insinuans, ait :
per mortem suam a peccatis redimens et adoptionem gloriae filiorum largiens.
Capitulum 2 (56)
Cur Deus homo et mortuus.
Factus est igitur homo mortalis, ut moriendo diabolum vinceret.
Ideo Dei Filius hominem passibilem sumpsit, in quo et mortem gustavit ; quo caelum nobis aperuit et a servitute diaboli, id est a peccato : servitus enim diaboli peccatum est, et a poena redemit.
Capitulum 3 (57)
Quomodo et a qua poena Christus nos redemit per mortem.
A qua poena ? Temporali et aeterna. Ab aeterna quidem relaxando debitum ; a temporali vero penitus nos liberabit in futuro, quando
Adhuc enim exspectamus
Secundum animas vero iam redempti sumus ex parte, non ex toto : a culpa, non a poena ; nec omnino a culpa : non enim ab ea sic redempti sumus ut non sit, sed ut non dominetur.
Capitulum 4 (58)
Quomodo poenam nostram portavit.
Peccata quoque nostra, id est poenam peccatorum nostrorum, dicitur
portasse, quia per ipsius poenam, quam in cruce tulit, omnis poena temporalis quae pro peccato converso debetur, in baptismo penitus laxatur, ut nulla a baptizato exigatur ; et in poenitentia minoratur : non enim sufficeret illa poena qua poenitentes ligat Ecclesia, nisi Christi poena cooperaretur, qui pro nobis solvit. Unde peccata iustorum qui fuerunt ante adventum
fuisse usque ad Christi mortem dicit Apostolus,
Ecce ex parte expositu est quomodo et quid Christus per mortem nobis meruit et impetravit.
Capitulum 5 (59)
Si solus Christus debet dici redemptor, ut solus dicitur mediator.
Unde ipse vere dicitur mundi redemptor et Dei hominumque mediator : Sed mediator in Scriptura dicitur solus Filius ; redemptor vero aliquando etiam Pater vel Spiritus Sanctus, sed hoc propter usum potestatis, non propter exhibitionem humilitatis et obedientiae. Nam secundum potestatis simul et obedientiae usum, Filius proprie dicitur redemptor, quia et in se explevit per quae iustificati sumus, et ipsam iustificationem est operatus potentia deitatis cum Patre et Spiritu Sancto. Est igitur redemptor in quantum est Deus potestatis usu, et in quantum homo humilitatis effectu. Et saepius dicitur redemptor secundum humanitatem, quia secundum eam et in ea suscepit et implevit illa sacramenta quae sunt causa nostrae redemptionis. Proprie igitur Filius dicitur redemptor.
Capitulum 6 (60)
- De mediatore.
Qui solus dicitur mediator, non Pater vel Spiritus Sanctus.
De quo Apostolus :
id est per hominem quasi in medio arbiter est ad componendam pacem : id est ad reconciliandum homines Deo.
Hic est arbiter quem Iob desiderat :
2. Augustinus, Super Ioannem*.
Quomodo ergo diligenti nos Deo sumus reconciliati ?
Augustinus in libro De Trinitate* :
- Christus ergo dicitur mediator eo quod medius inter Deum et homines, ipsos reconciliat Deo. Reconciliat autem dum offendicula hominum tallit ab oculis Dei, id est dum peccata delet quibus Deus offendebatur et nos inimici eius eramus.
4. Quaestio*.
Sed cum peccata deleat non solus Filius, sed et Pater et Spiritus Sanctus, quorum deletio est nostra ad Deum reconciliatio, quare solus Filius dicitur mediator ? Nam de Patre legitur quod reconciliaverit sibi mundum.
Ait enim Apostolus :
Cum igitur reconciliet, quare non dicitur mediator ?
Responsio*.
Quia nec medius est inter Deum et homines, nec in se habuit illa sacramenta quorum fide et imitatione iustificemur, id est reconciliemur Deo. Reconciliavit ergo nos tota Trinitas virtutis usu, scilicet dum peccata delet ; sed Filius solus impletione obedientiae, in quo patrata sunt secundum humanam naturam per quae credentes et imitantes iustificantur.
Capitulum 7 (61)
- Secundum quam naturam sit mediator.
Unde et mediator dicitur secundum humanitatem, non secundum divinitatem.
Augustinus in sermone quodam* :
Mediat ergo inter homines et Deum Trinitatem secundum hominis naturam, in qua suscepit ; illa per quae reconciliamur Deo Trinitati.
Augustinus in libro Confessionum* :
Et secundum eandem
quod mediatori congruebat,
per iustitiam Deo. Recte igitur mediator dictus est, quia inter Deum immortalem et hominem mortalem est Deus homo, reconcilians hominem Deo : in tantum mediator, in quantum est homo ; in quantum autem Verbum non est medius, quia unus cum Patre Deus .
2. Vigilius, Contra Eutychen* :
dum
3. Summam intelligentiae praemissae perstringit*.
Ecce hic aliquatenus insinuatur quare Christus solus dicitur mediator Dei et hominum ; et secundum quam naturam mediet, scilicet humanam ; et cui mediet, scilicet Deo Trinitati. Trinitati enim nos reconciliavit per mortem ; per quam etiam nos redemit a servitute diaboli. Nam ut Petrus ait,
