Distinctio XXVII — Livre III — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre III

Distinctio XXVII

DISTINCTIO XXVII

 

 

Capitulum 1 (96)

 

  1. De caritate qua diligitur Deus et proximus, quae in Christo et in nobis est.

Cum autem Christus fidem et spem non habuerit, dilectionem tamen habuit in quantum homo, tantam qua maior esse non valet ; qui ex caritate eximia animam posuit pro amicis et inimicis. Habuit enim in corde caritatem quam opere nobis exhibuit, ut exhibitionis forma nos ad diligendum institueret.

2. Hic aliquid dicendum est de caritate, et modo et ordine diligendi Deum et proximum.

 

 

Capitulum 2 (97)

 

1. Quid sit caritas.

Caritas est dilectio qua diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum vel in Deo.

 

  1. De duobus mandatis caritatis*.

Haec habet duo mandata : unum pertinens ad dilectionem Dei, quod est maximum in Lege mandatum ; et alterum pertinens ad diligendum proximum, illi simile.

Primum est :

Diliges Deum ex toto corde, ex tota mente, ex tota anima,

quod scriptum est in Deuteronomio.

Secundum est :

Diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Propheta.

 

Augustinus in libro I De doctrina christiana* : 

Finis enim praecepti est dilectio, et ea gemina, id est Dei et proximi, est.

 

 

Capitulum 3 (98)

 

Si eadem caritate diligitur Deus et proximus.

Hic quaeritur si ex ea ipsa dilectione diligitur Deus, qua diligitur proximus, an alia sit dilectio Dei, et alia proximi.

Eadem sane dilectio est qua diligitur Deus et proximus ; quae Spiritus Sanctus est, ut supra dictum est, quia

Deus caritas est.

Augustinus in libro VIII De Trinitate*.

Unde Augustinus : 

Ioannes ait : Non potest Deum diligere quem non videt, qui fratrem quem videt non diligit. Sed si eum quem videt humano visu, spirituali caritate diligeret, videret Deum qui est ipsa caritas visu interiori, quo videri potest. Qui igitur fratrem quem videt non diligit, Deum qui est dilectio, qua caret qui fratrem non diligit, quomodo potest diligere ? Ex una enim eademque caritate Deu m proximumque diligimus, sed Deum propter Deum, nos vero et proximum propter Deum.

 

 

Capitulum 4 (99)

 

  1. Quare dicitur caritas gemina*.

Si vero una eademque caritas est Dei et proximi, quare dicitur « gemina » ?

Propter duo dilecta, id est Deum et proximum. Etsi enim una sit caritas, duo tamen diversa ea : diliguntur, scilicet Deus et homo vel angelus.

 

  1. Ob hoc idem duo habet mandata*.

Pro quo etiam et duo sunt mandata, quia cum eadem caritas utroque commendetur, diversa tamen diligi praecipiuntur.

Augustinus in sermone de Ascensione*.

Unde Augustinus : 

Arbitror ideo Spiritum Sanctum bis datum, semel in terra et iterum de caelo, ut commendarentur nobis duo praecepta caritatis, scilicet Dei et proximi. Una est caritas et duo praecepta, unus Spiritus et duo data, quia alia caritas non diligit proximum nisi illa quae diligit Deum. Qua ergo caritate proximum diligimus, ipsa Deum diligimus. Sed quia aliud est Deus, aliud est proximus, etsi una caritate diliguntur,

ideo forte duo praecepta dicuntur, et alterum maius, et alterum minus. Vel propter duos motus qui in mente geruntur, dum Deus diligitur et proximus : movetur enim mens ad diligendum Deum, movetur et ad diligendum proximum, et multo magis erga Deum quam erga proximum.

 

 

Capitulum 5 (100)

 

  1. De modo diligendi.

Consequenter modum utriusque dilectionis advertamus.

Augustinus in libro De doctrina christiana*. 

Haec regula, ut ait Augustinus, dilectionis divinitus constituta est,

ut Deum propter se

toto corde,

et proximum diligas

sicut te ipsum,

 id est ad quod et propter quod te ipsum diligere debes. In bono enim et propter Deum te ipsum diligere debes.

Augustinus* : 

In bono ergo diligendus est proximus, non in malo,

et propter Deum.

Augustinus in Psalmo XI* : 

Proximum vero omnem hominem oportet intelligi, quia nemo est cum quo sit operandum male.

Augustinus in libro VIII De Trinitate* : 

Qui ergo amat homines, vel quia iusti sunt, vel ut iusti sint amare debet, hoc est in Deo vel propter Deum. Sic enim et se ipsum amare debet, scilicet in Deo vel propter Deum, id est quia iustus est, vel ut iustus sit. Qui enim aliter se diligit, iniuste se diligit, quia ad hoc se diligit ut sit iniustus : ad hoc ergo ut sit malus. Non ergo iam se diligit : Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam.

 

  1. Augustinus in XIV libro De Trinitate* : 
    Sic condita est mens humana, ut nunquam sui non meminerit, nunquam se non intelligat, nunquam se non diligat. Sed quoniam qui odit aliquem, nocere illi studet, non immerito et mens honinis, quando sibi nocet, se odisse dicitur. Nesciens enim sibi vult male, dum non putat sibi obesse quod vult ; sed tamen male sibi vult, quando id vult quod obsit sibi, secundum illud : Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Qui ergo diligere se novit, Deum diligit. Qui vero non diligit Deum, etiam si se diligit : quod ei naturaliter inditum est, tamen non incongrue se odisse dicitur, cum id agit quod sibi adversatur, et se ipsum tamquam suus inimicus insequitur.

 

3. Augustinus in libro De doctrina christiana* : 

Modus ergo diligendi praecipiendus est homini, id est quomodo se diligat ut prosit sibi. Quin autem se diligat et prodese, sibi velit, dubitare dementis est.

Modus autem praecipitur cum ait :

Sicut te ipsum,

 ut proximum diligas ad quod te ipsum.

In eodem* :

Si ergo te non propter te diligere debes, sed propter illum ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non succenseat alius aliquis homo, si et ipsum propter Deum diligis.

Augustinus, Super Ioannem*. Huius dilectionis modum Veritas insinuat dicens :

Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos,

 id est ad quod dilexi vos, scilicet ut filii sitis, ut vitam habeatis.

 

  1. De modo diligendi Deum.

Dilectionis autem Dei modus insinuatur cum dicitur :

Ex toto corde,

 id est ex toto intellectu ;

ex tota anima,

 id est voluntate ;

ex tota mente,

 id est memoria ; 

ut omnes cogitationes, et omnem vitam, et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea quae confers.

Haec dicens, 

nullam partem vitae nostrae reliquit, quae vacare debeat ; sed quidquid venerit in animum, illuc rapiatur quo dilectionis impetus currit.

Et diligere Deum « propter se » modus estdiligendi Deum ; et sunt isti duo modi diligendi Deum, ut quibusdam placet.

 

 

Capitulum 6 (101)

 

  1. De impletione illius mandati.

Illud autem praeceptum non penitus impletur ab homine in hac mortali vita, sed ex parte ; non ex toto, quia ex parte diligimus, sicut

ex parte cognoscimus ;

 in futuro autem implebitur ex toto.

Augustinus, De perfecta iustitia hominis*.

Unde Augustinus : 

Cum adhuc est aliquid carnalis concupiscentiae, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. Caro tamen non dicitur concupiscere, nisi quia carnaliter anima concupiscit. Cum autem venerit quod perfectum est, ut destruatur quod ex parte est, id est iam non ex parte sit, sed ex toto, caritas non auferetur, sed augebitur et implebitur. In qua plenitudine illud praeceptum caritatis implebitur : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc. Tunc erit iustus sine peccato, quia nulla erit lex repugnans menti ; tunc prorsus toto corde, tota anima, tota mente diliges Deum, quod est summum praeceptum.

 

  1. Quaestio de praecepti ratione.

Augustinus in eodem* :

Sed cur praecipitur homini ista perfectio, cum in hac vita eam nemo habeat ?

 

Quia non recte curritur, si quo currendum est nesciatur. Quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur ?

Ecce habes cur illud praeceptum est, quod hic penitus impleri non potest ; impletur tamen ex parte, scilicet secundum perfectionem viae. Alia enim est perfectio currentis, alia pervenientis ; facit hoc mandatum ut cursor, qui Deum ante omnia et prae omnibus diligit, nec tamen omnino perficit.

 

 

Capitulum 7 (102)

 

Quod alterum mandatum in altero est.

Augustinus in libro De Trinitate* : 

Cum autem duo sint praecepta caritatis, pro utroque saepe unum ponitur. Nec immerito, quia nec Deus sine proximo, nec proximus sine Deo diligi potest.

Unde Apostolus omne mandatum Legis dicit

instauri,

 id est contineri et impleri,

in hoc verbo : Diliges proximum tuum sicut te ipsum.

 Et Christus dilectionem proximi specialius commemorat dicens :

Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos ;

(Augustinus, super Ioannem* :) 

ubi illud maius mandatum dilectionis Dei videtur praetermissum. Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis. Quia qui diligit Dem, non potest eum contemnere quem Deus praecipit diligi ; et qui diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum ? Ipsa est dilectio ab omni mundana dilectione discreta, quam distinguens Dominus ait : Sicut dilexi vos. Quid enim nisi Deum dilexit in nobis ? Non quem habebamus, sed ut haberemus. Sicut medicus aegros ; et quid in eis diligit nisi salutem quam cupit revocare, non morbum quem venit expellere ? Sic et nos invicem diligamus, ut quantum possumus, invicem ad habend um in nobis Deum ex dilectione attrahamus.

 

 

Capitulum 8 (103)

 

Quae caritate diligenda sint.

Sed quae hac dilectione diligenda sint iam inquiram us.

Augustinus in libro De doctrina christiana* : 

Non enim omnia, ut ait Augustinus, quibus utendum est, diligenda sunt, sed ea sola quae vel nobiscum societate quadam referuntur in Deum, sicut est homo vel angelus ; vel ad nos relata, beneficio Dei per nos indigent, ut corpus,

quod ita 

praecipiendum est diligi, ut ei ordinate prudenterque consulatur.