Distinctio XIII — Livre III — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre III

Distinctio XIII

DISTINCTIO XIII

 

 

Capitulum unicum (38)

 

  1. Si Christus secundum naturam hominis in sapientia et gratia proficere potuit vel profecit.

Praeterea sciendum est Christum secundum hominem ab ipsa conceptione gratiae plenitudinem recepisse, cui

spiritus datus est non ad mensuram,

et in quo

plenitudo divinitatis corporaliter habitat.

 

2. Quomodo dicitur plenitudo divinitatis habitare in Christo*.

Ita vero habitat, ut ait Augustinus Ad Dardanum, quod omni gratia plenus est ; non ita habitat in sanctis. Ut

in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non quantum in capite : ibi enim et visus est et auditus et olfactus et gustus et tactus, in ceteris autem solus est tactus ;

ita et in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis, quia ille est caput, in quo sunt omnes sensus ; in sanctis vero quasi solus tactus est, quibus datus est spiritus ad mensuram, cum de illius plenitudine acceperunt.

Quomodo intelligatur : de plenitudine eius accepimus*.

Acceperunt autem de illius plenitudine non secundum essentiam, sed secundum similitudinem, quia nunquam illam eandem essentialiter, sed similem acceperunt gratiam.

 

  1. Puer ergo ille plenus sapientia et gratia fuit ab ipsa conceptione.

Unde Ieremias recte dicit :

Novum faciet Dominus super terram : mulier circumdabit virum,

 quia in utero Virginis perfectus vir exstitit, non solum propter animam et carnem, sed etiam propter sapientiam et gratiam qua plenus erat.

 

4. Auctoritatem ponit quae videtur obviare.

Huic autem videtur obviare sententiae quod in Lucae Evangelio legitur :

Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.

Si enim proficiebat sapientia et gratia, non videtur a conceptione habuisse plenitudinem gratiae sine mensura.

 

5. Determinatio auctoritatis*.

Ad quod sane dici potest ipsum, secundum hominem, tantam a conceptione accepisse sapientiae et gratiae plenitudinem, ut Deus ei plenius conferre non potuerit ; et tamen vere dicitur profecisse sapientia et gratia : non quidem in se, sed in aliis, qui de eius sapientia et gratia proficiebant, dum eis sapientiae et gratiae munera secundum processum aetatis magis ac magis patefaciebat.

Gregorius*.

Unde Gregorius in quadam homilia ait :

Iuxta hominis naturam proficiebat sapientia : non quod ipse sapientior ex tempore, qui a prima conceptionis hora spiritu sapientiae plenus permanebat, sed eandem qua plenus erat sapientiam ceteris ex tempore paulatim demonstrabat. Iuxta hominis naturam proficiebat aetate : de infantia ad iuventutem ; iuxta hominis naturam proficiebat gratia : non ipse quod non habebat per accessum temporis accipiendo, sed pandendo donum gratiae quod habebat ; apud Deum et homines : quia quantum proficiente aetate patefaciebat hominibus dona gratiae quae sibi inerant et sapientiae, tantum eos ad laudem Dei excitabat ; et sic Deo Patri ad laudem, et hominibus ad salutem proficiebat.

In aliis ergo, non in se proficiebat sapientia et gratia. Unde in eodem Evangelio puer ille plenus sapientia et gratia perhibetur. Sic ergo dicitur profecisse sapientia et gratia, ut aliquis rector ecclesiasticus dicitur proficere in cura sibi credita, dum per eius industriam alii proficiunt.

 

  1. Praedictis videtur adversari quod Ambrosius ait.

Alibi tamen scriptum reperitur quod secundum sensum hominis profecerit, sicut aetate hominis profecit. Ait enim Ambrosius in libro III De Spiritu Sancto sic :

Deus perfectionem naturae assumpsit humanae. Suscepit sensum hominis, sed non sensu carnis fuit inflatus. Sensu hominis animam dixit turbatam ; sensu hominis esurivit et rogavit ; sensu hominis profecit, sicut scriptum est : Iesus pro ficiebat aetate et sapientia et gratia. Quomodo proficiebat sapientia Dei ? Profectus aetatis et profectus sapientiae, sed humanae est. Ideo aetatem commemoravit, ut secundum hominem crederes dictum : aetas enim non divinitatis, sed corporis est. Ergo, si proficiebat aetate hominis, proficiebat sapientia hominis. Sensus autem proficit ; quia sensus, ideo sapientia.

De duobus sensibus Christi, scilicet gemina sapientia*. 

Qui sensus proficiebat ? Si humanus, ergo ipse susceptus est ; si divinus, ergo mutabilis per profectum : quod enim proficit, mutatur in melius. Sed quod divinum est, non mutatur ; quod ergo mutatur non est divinum. Sensus igitur proficiebat humanus : sensum ergo suscepit humanum.

 

Non poterat confortari virtus Dei, nec crescere Deus, nec altitudo sapientiae Dei impleri. Quae igitur implebatur, erat non Dei, sed nostra sapientia. Nam quomodo implebatur, qui ut omnia impleret descendit ? Per quem autem sensum dixit Isaias quod patrem puer nesciebat aut matrem ? Scriptum est enim : Priusquam sciat puer patrem aut matrem, accipiet spolia Samariae. Sapientiam enim Dei futura et occulta non fallunt ; expers autem agnitionis infantia, per humanam utique imprudentiam, quod adhuc non didicit ignorat.

 

Sed verendum est, inquam, ne, si duos principales sensus aut geminam sapientiam Christo tribuimus, Christum dividamus. Numquid, cum et divinitatem eius et carnem adoramus, Christum dividimus ? Numquid, cum in eo imaginem Dei crucemque veneramur, dividimus eum ? Apostolus certe, qui de eo dixit : Quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute Dei, ipse dixit quia non divisus est Christus. Numquid etiam, cum dicimus quia animam rationalem et intellectus nostri suscepit capacem, dividimus eum ? Non enim ipse Deus Verbum pro anima rationali et intellectus capaci in carne sua fuit ; sed animam rationalem et intellectus capacem, et ipsam humanam et eiusdem substantiae cuius nostrae sunt animae, et carnem nostrae similem eiusdemque cuius caro est nostra substantiae suscipiens, perfectus etiam homo fuit.

 

  1. De intelligentia praemissorum verborum.

Haec verba Ambrosii pia diligentia inspicienda sunt, quae ex parte hominis ignorantiam instruunt et illuminant, ex parte errandi fomitem male intellecta ministrant.

 

8. De gemina sapientia Christi : genita et creata*.

His etenim evidenter traditur duos in Christo esse principales sensus, sive geminam sapientiam. Neque ideo unitas et singularitas personae dividitur, sed iuxta duas naturas, duas habet sapientias : unam non creatam sed genitam, quae ipse est ; alteram non genitam, sed creatam, et per gratiam ei collatam.

Nam Isaias de eo praetestatur :

Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus etc.

Spiritu ergo sapientiae et intellectus, id est sapientia et intelligentia per Spiritum Sanctum gratis data, Christus erat sapiens secundum animam ; secundum Deum vero sapiens erat sapientia genita quae ipse est. Et sicut in quantum Deus est, bonus est bonitate naturali quae ipse est, et iustus iustitia naturali quae ipse est, ita sapiens sapientia naturali quae ipse est. Anima vero eius, sicut bona est et iusta bonitate vel iustitia gratis data quae ipse vel ipsa non est, ita est sapiens sapientia gratis data quae ipsa non est. Et licet gemina in Christo sit sapientia, una tamen eademque persona est, quae in quantum Deus est, vel in quantum natura divina est, sapiens est sapientia aeterna,

 

[textus originalis] : scilicet sapientia genita, id est seipsa, et sapientia quae non est genita quae communis est tribus personis ; non tamen gemina sapientia, quia non est alia et alia sapientia, sapientia genita, quae tantum Filius est, et sapientia quae communiter Pater est et Filius et Spiritus Sanctus.

[lectio secunda] : scilicet sapientia ingenita quae est Pater, et sapientia quae non est ingenita quae communis est tribus personis ; non tamen gemina sapientia, quia non est alia et alia sapientia, sapientia ingenita quae tantum Pater est, et sapientia quae communiter Pater est et Filius et Spiritus Sanctus.

In quantum vero eadem persona homo est, id est secundum hominem acceptum, vel in quantum est subsistens ex anima et carne, sapiens est sapientia gratuita. Sapiens est igitur humano sensu et divino.

 

  1. Quomodo intelligendum sit illud : sensus proficiebat humanus.

Sed ex qua causa illius dicti intelligentia, scilicet « sensus proficiebat humanus », assumenda est ? Aperte enim videtur Ambrosius innuere quod Christus secundum humanum sensum profecerit, et quod infantia eius expers cognitionis fuerit, et patrem et matrem ignoraverit : quod nec Ecclesia recipit, nec praemissae auctoritates patiuntur sic intelligi. Sed ita sane potest accipi, ut quantum ad visum hominum et sui sensus ostensionem, Christus profecisse dicatur. Proficiebat ergo humanus sensus in eo secundum ostensionem et aliorum hominum opinionem. Ita etiam patrem et matrem dicitur ignorasse in infantia, quia ita se habebat et gerebat ac si agnitionis esset expers.