Distinctio XXXIV — Livre III — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre III

Distinctio XXXIV

DISTINCTIO XXXIV

 

 

Capitulum 1 (123)

 

De septem donis Spiritus Sancti.

Nunc de septem donis Spiritus Sancti agendum est : ubi prius considerandum est an haec dona virtutes sint ; secundo an in futuro desitura sint, vel omnia vel horum aliqua ; deinde an in Christo fuerint cuncta haec dona.

 

 

Capitulum 2 (124)

 

  1. Quod septem dona sint in angelis et sint virtutes.

Ambrosius in libro I De Spiritu Sancto*.

Haec dona virtutes esse, nec in futuro desitura, Ambrosius ostendit, ea septem fore virtutes dicens et in angelis abundantissime esse, sic : 

Civitas Dei, illa Ierusalem caelestis, non meatu alicuius fluvii terrestris abluitur ; sed ex vitae fonte procedens Spiritus Sanctus, cuius nos brevi satiamur haustu, in illis caelestibus spiritibus redundantius videtur effluere, pleno septem virtutum spiritualium fervens meatu. Si enim fluvius riparum editis superfusus exundat, quanto magis Spiritus omnem supereminens creaturam, cum nostrae mentis arcana tamquam inferiora perstringat, caelestem illam angelorum natura, effusiore quadam sanctificationum ubertate laetificat !
  1. Ambrosius*.

Deinde sanctificationes exponens, subdit : 

His autem sanctificationibus significatur plenitudo septem spiritualium virtutum, quas enumerat Isaias dicens : Spiritus sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis et timoris Dei. Unum est ergo flumen, sed multi spiritualium donorum meatus.

 

Quamvis ergo multi dicantur spiritus, ut spiritus sapientiae et intellectus etc., unus tamen est Dei Spiritus ;

suae libertatis arbiter, omnia pro auctoritate voluntatis dividens singulis.

Hic expresse traditum est septem dona et virtutes esse sanctificationesque fidelium mentium, et in futuro non desitura, cum sint et in angelis.

 

 

Capitulum 3 (125)

 

  1. Quod in Christo fuerint illa septem dona.

In Christo etiam haec eadem fuisse, Isaias ostendit dicens :

Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini.

 

2. Quod videtur obviare praemisso.

Beda*.

His autem videtur obviare quod Beda de timore Domini dicit, Super Parabolas, scilicet quod omnis timor in futuro cessabit. Ait enim sic super illum locum :

Timor Domini principium sapientiae :

 

Duo sunt timores Domini : servilis, qui principium est sapientiae ; et amicalis, qui perfectionem sapientiae comitatur. Servilis principium sapientiae est, quia qui post errata sapere incipit, primo timore corripitur divino ne puniatur ; sed hunc perfecta caritas foras mittit. Succedit huic timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi, quem non excludit caritas, sed auget : quo timet filius ne vel in modico oculos amantissimi patris offendat. Uterque in futuro cessabit : Caritas vero nunquam excidet.
  1. Augustinus*.

Augustinus quoque, super illum locum Psalmi :

Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo,

 timorem desiturum dicit, sic : 

Timor Domini est magnum praesidium proficientibus ad salutem, sed pervenientibus foras mittitur. Non enim timent iam amicum, cum scilicet ad id quod repromissum est perducti fuerint.

 

Ex his auctoritatibus significatur quod timor non erit in futuro. Si autem timor non fuerit in futuro, ergo nec septem dona erunt, nec modo sunt in angelis sive in animabus sanctis.

 

  1. Solutio*.

Ad quod dicimus, auctoritatum praemissarum quae videtur repugnantiam dirimentes, quod septem illa dona et in angelis modo sunt et in animabus sanctis feliciter viventibus, et in nobis erunt in futuro ; sed non habebunt omnia hos usus sive haec officia quae nunc habent. Ut, verbi gratia, timor filialis modo facit timere ne offendamus quem diligimus, et ne separemur ab eo ; facit etiam nos revereri eundem ; in futuro vero faciet nos revereri, quando non timebimus separari vel offendere. Non ergo metus separationis vel offensionis nunc est in angelis vel animabus sanctis, nec in nobis erit in futuro, sed reverentia, quae est mixta cum subiectione dilectio ; quae etiam in Christo fuit, sicut Apostolus dicit in Epistola ad Hebraeos, loquens de Christo :

Qui exauditus est pro sua reverentia.

Quidam tamen secundum effectum timorem in Christo et in angelis tantum esse contendunt.

 

 

Capitulum 4 (126)

 

  1. Plena timorum distinctio.

Et quia de timore tractandi nobis occurrit locus, sciendum est quatuor esse timores, scilicet mundanum sive humanum, servilem, initialem, castum vel filialem sive amicalem.

Cassiodorus*.

Humanus timor est, ut ait Cassiodorus, quando 

timemus pati pericula carnis vel perdere bona mundi ;

propter quod delinquimus. Hic timor malus est, qui

in primo gradu cum mundo deseritur ;

quem Dominus prohibet in Evangelio dicens :

Nolite timere eos qui occidunt corpus etc.

Augustinus*. Timor autem servilis est, ut ait Augustinus,

cum per timorem gehennae continet se homo a peccato,

 

quo praesentiam iudicis et poenas metuit ; et timore facit quidquid boni facit : non timore amittendi aeternum bonum quod non amat, sed timore patiendi malum quod formidat. Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam. Bonus est iste timor et utilis,

licet insufficiens, per quem 

fit paulatim consuetudo iustitiae.

Et succedit initialis timor, quando

incipit quod durum erat amari ;

et sic incipit 

excludi servilis timor a caritate.

Et succedit deinde timor castus sive amicalis,

quo timemus ne sponsus tardet, ne discedat, ne offendamus, ne eo careamus. Timor iste de amore venit. Ille quidem servilis est utilis, sed non permanens in aeternum ut iste.

 

Timor divinus comes est per omnes gradus.

 

 

2. Collatio praedictorum.

Et attende quod quatuor hic distinguuntur timores, cum supra Beda dixerit duos esse. Sed Beda humanum timorem praetermisit, et nomine « servilis » duos, quos hic distinximus, complexus fuit, scilicet servilem et initialem ; amicalem vero « castum » dicit.

 

3. Augustinus quoque servilem et castum timorem aperte discernit, dum Epistolae ad Romanos illum locum exponit :

Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei,

 ita dicens :

Duo timores hic insinuantur : unus qui est in perfecta caritate, scilicet timor castus ; alter qui non est in caritate, id est servilis, in quo quamvis Deo credatur, non tamen in Deum ; et si bonum fiat, non tamen bene.

 

Nemo enim invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit.

 

 

Capitulum 5 (127)

 

  1. De casto et servili plenius agit, tangens interdum de initiali.

Augustinus in IX Homilla super epistolam Ioannis*.

De his eisdem timoribus latius disputat dicens : 

Coepit aliquis credere diem iudicii. Si coepit credere, coepit et timere. Sed qui adhuc timet, nondum habet fiduciam in die iudicii, nondum est in illo perfecta caritas.

 

Si perfecta in illo esset caritas, non timeret. Perfecta enim caritas faceret perfectam iustitiam, et non haberet quare timeret, immo haberet quare desideraret ut transeat iniquitas et veniat regnum Dei. (Hic tangit de initiali timore*.) Ergo timor non est in caritate. Sed in qua caritate ? Non in inchoata. In qua ergo ? In perfecta : Perfecta, inquit, caritas foras mittit timorem. Ergo incipiat timor, quia initium sapientiae timor Domini. Timor quasi locum praeparat caritati ; cum autem coeperit caritas habitare, pellitur timor qui ei praeparavit locum. Quantum enim illa crescit, ille decrescit ; et quantum illa fit interior, timor pellitur foras. Maior caritas, minor timor ; minor caritas, maior timor.
  1. Similitudo servilis timoris inducitur*.
    Si autem nullus est timor, non est qua intret caritas. Sicut videmus per setam introduci linum quando aliquid suitur : seta prius intrat ; nisi exeat, non succedit linum ; sic timor primo occupat mentem, non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit, ut introduceret caritatem.

 

3. Quod videtur praedictis adversari.

 Est autem alia sententia, quae videtur huic esse contraria, si non habet pium intellectorem. Dicitur enim in Psalmo : Timor Domini castus permanet in saeculum saeculi. Aeternu m quendam timorem nobis ostendit, sed castum. Quod si ostendit ille nobis aeternum timorem, numquid contradicit illi ista Epistola, quae dicit : Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem ? Hoc enim dictum est per Ioannem, illud dictum est per David. Sed nolite putare alium esse Spiritum. Si unus flatus inflat duas tibias, non potest unus Spiritus implere duo corda et agitare duas linguas ? Si spiritu uno, id est uno flatu, impletae duae tibiae consonant, impletae duae linguae Spiritu Dei dissonare possunt ? Immo, est ibi quaedam consonantia, est quaedam concordia ; sed auditorem desiderat studiosum, non otiosum.

 

Ecce movit duas linguas Spiritus Dei, et audivimus ex una : Timor non est in caritate ; audivimus ex alia : Timor Domini castus permanet in saeculum saeculi. Quid est hoc ? Dissonant ? Non. Excute aures, intende melodiam. Non sine causa hic addidit castus, illic non addidit ; quia est timor aliquis qui dicitur castus, est autem alius timor qui non dicitur castus. Discernamus istos duos timores, et intelligamus consonantiam tibiarum. Quomodo discernimus ?

 

Attendat caritas vestra. Sunt homines qui propterea timent Deum, ne mittantur in gehennam, ne forte ardeant cum diabolo in igne aeterno. Ipse est timor qui introducit caritatem ; sed sic venit ut exeat : si enim propter poenas times Deum, nondum amas quem sic times ; non bona desideras, sed mala caves. Sed ex eo quia mala caves, corrigis te, et incipis bona desiderare. Cum bona desiderare coeperis, erit in te timor castus. Quid est timor castus ? Timere ne amittas ipsa bona, timere Deum ne recedat a te. Cum autem times Deum ne te deserat praesentia eius, amplecteris eum, ipso frui desideras.

 

 

Capitulum 6 (128)

 

1. Quomodo distent duo timores per similitudinem duarum mulierum

Augustinus* :

Non potes melius explanare quid intersit inter istos duos timores, quam si ponas duas mulieres maritatas, quarum unam constituas volentem facere adulterium, sed timet ne damnetur a marito. Timet maritum quia adhuc amat nequitiam. Huic non est grata, sed onerosa mariti praesentia ; et si forte vivit nequiter, timet maritum ne veniat. Tales sunt qui timent diem iudicii.

 

Fac alteram amare virum, debere illi castos amplexus, nulla se adulterina immunditia maculare velle : ista optat praesentiam viri. Illa timet, et illa timet. Iam ergo interrogentur quare timeant. IlIa dicet : timeo virum ne veniat ; illa dicet : timeo virum ne discedat. Illa dicet : timeo virum ne damner ; illa dicet : timeo virum ne deserar. Pone haec in animo, et invenis timorem quem foras mittit caritas, et alium timorem castum permanentem in saeculum saeculi.

Illum timorem perfecta caritas foras mittit,

quia ille timor tormentum habet : torquetur conscientia peccatorum, nondum facta estiustificatio. Est ibi quod titillat mentem, quod pungat, quod stimulet. Stimulat ille timor, sed intrat caritas, quae sanat quod vulnerat timor.

Timor castus 

facit securitatem in animo.

2.

Audivimus duas tibias, Ioannem et David, consonantes. Illa de timore Dei dicit quo timet anima ne damnetur, illa de timore quo timet anima ne deseratur. Ille est timor quem caritas excludit, ille est timor qui permanet in saeculum saeculi.

Ecce in his verbis praedictis aperte ostendit Augustinus quis sit timor castus et quis servilis, et qualiter differant.

 

3. In quibus etiam initialem timorem significavit, qui nec ex toto est servilis, nec ex toto castus, sed tamquam medius. Aliquid de servili, et aliquid de casto timore habet. Facit enim servire partim timore poenae, partim amore iustitiae ; per quem timemus puniri, et timemus offendere.

Iste timor est in inchoata caritate, non in perfecta ; et quantum crescit caritas, tantum decrescit iste timor : quantum ad metum poenae, id est quantum ad id quod facit timere poenam et quantum ad tormentum conscientiae ; nam quanto diligimus, tanto minus timemus.

Iste timor notatur in illis verbis Augustini ; ubi non negat timorem esse in caritate inchoata, sed perfecta. Quod non posset dici de servili, quia ut ipse supra dixit, servilis timor non remanet veniente caritate ; nec intrat caritas nisi prius ille timor exeat ; nec in illo timore aliquis credit in Deum, etsi credat Deo ; nec bene facit, etiam si bonum est quod facit. Non est ergo timor ille in caritate, etiam inchoata, quia omnis qui caritatem habet, licet non perfectam, et in Deum credit et bene bona facit. Quare servilis non est timor ille, quem in caritate inchoata fore concessit, et quem crescente caritate decrescere dixit ; sed ille est timor initialis, quem non negat esse in caritate nisi perfecta sit.

 

 

Capitulum 7 (129)

 

  1. Quod timor servilis et initialis dicitur initium sapientiae, sed differenter.

Sciendum tamen est quod uterque timor, scilicet servilis et initialis, in Scripturae diversis locis dicitur

initium sapientiae ;

 et ita fore comperies, si diligenter adnotaveris loca Scripturae in quibus de timore Domini fit mentio.

 

2. Ex alia tamen ratione et causa diversa dicitur servilis initium sapientiae, et ex alia initialis. Servilis enim ideo dicitur initium sapientiae, quia praeparat locum sapientiae et ducit ad sapientiam ; sed tamen non remanet cum ea, immo foras exit. Initialis vero dicitur initium sapientiae, quia est in inchoata sapientia : quem cum quis habere incipit, sapientiam et caritatem habere incipit. Inde etiam est quod uterque timor dicitur initialis ; quod invenire poteris per diversa Scripturae loca. Uterque etiam timor interdum dicitur servilis, quia et ipse initialis qui est in caritate inchoata, aliquid habet de servili, scilicet angorem poenae ; sicut et aliquid habet de casto, scilicet quod timet offendere ac separari.

 

 

Capitulum 8 (130)

 

  1. De hoc quod Augustinus dicit, castum timorem esse aeternum.

Illud quoque diligenter est notandum quod in superioribus Augustinus, castum timorem esse aeternum. Per quod confirmatur praemissa sententia, scilicet quod spiritus timoris erit in futuro, sicut et alia dona Spiritus Sancti ; sed non habebit omnem illum usum quem modo habet : faciet enim tunc nos revereri Deum, non timere separari vel carere.

2. Fuit ergo et in Christo timor ille, sed iuxta usum illum quem habebit in futuro in sanctis. Non enim timuit Christus separari vel offendere Deum, sed eum prae omnibus reveritus est.

 

 

Capitulum 9 (131)

 

  1. An timor poenae qui fuit in Christo fuerit servilis vel initialis vel alius.

Cum autem fuerit in Christo timor poenae, quaeritur an iste timor fuerit mundanus, vel servilis, vel initialis.

Ad quod dicimus nullum eorum fuisse in Christo, quia mundanus malus est, ut supra dictum est, et 

in primo gradu cum mundo deseritur ;

servilis vero vel initialis in perfecta caritate non est ; nullus ergo timorum istorum fuit in Christo.

 

  1. Quis ergo fuit timor ille quo poenam timuit ? Potest timor ille dici naturalis sive humanus, qui omnibus hominibus inest, quo horretur mors ac formidatur poena. Et dicitur timor iste naturalis non quia accesserit homini ex natura secundum quod prius fuit instituta, quia non fuit iste timor concretus homini nec de bonis naturalibus ; sed quia ex corrupta natura per peccatum omnibus advenit, cui corruptio inolevit tamquam esset naturalis. Et est iste timor effectus peccati, ut praedictum est.