Distinctio XXXVIII — Livre III — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre III

Distinctio XXXVIII

DISTINCTIO XXXVIII

 

 

Capitulum 1 (144)

 

l. De triplici genere mendacii.

Augustinus, super Psalmum V*.

Sciendum est tamen tria esse genera mendaciorum.

Sunt enim mendacia quaedam pro salute vel commodo alicuius, non malitia, sed benignitate dicta : qualiter obstetrices mentitae sunt

et Raab.

Est et aliud mendacii genus, quod fit ioco, quod non fallit : scit enim cui dicitur, causa ioci dici. Et haec duo genera mendaciorum non sunt sine culpa, sed non cum magna. Perfectis vero non convenit mentiri, nec etiam pro temporali vita alicuius, ne pro corpore alterius animam suam occidant. Licet autem eis verum tacere, sed non falsum dicere : ut si quis non vult hominem ad mortem prodere, verum taceat, sed non falsum dicat.

Tertium vero genus mendacii est, quod ex malignitate et duplicitate prodit, cunctis valde cavendum.

 

  1. His videtur innui mendacia illa quae fiunt ioco vel pro salute alicuius, imperfectis esse venialia peccata ; perfectis vero illud quod pro commodo alterius dicitur, esse damnabile. Quod etiam de mendacio ioci putari potest, praecipue si iteretur.

 

3. Quod mendacium obstetricum et Raab fuit veniale*.

Augustinus, super Leviticum*.

De mendacio autem obstetricum et Raab, quod fuerit veniale, Augustinus tradit dicens :

Forsitan sicut obstetrices non remuneratae sunt quia mentitae sunt, sed quia infantes liberaverunt, et propter hanc misericordiam veniale fuit peccatum, non tamen nullum : sic Raab liberata propter liberationem exploratorum, pro qua fuit veniale peccatum. Sed ne putet quisque in ceteris peccatis, si propter ; liberationem hominum fiant, ita posse concedi veniam. Multa enim mala detestanda talem sequuntur errorem.

Augustinus in Enchiridion* :

Possumus enim et furando alicui prodesse, si pauper cui datur sentit commodum, et dives cui tollitur non sentit incommodum. Ita et adulterando possumus, si aliqua, nisi ad hoc ei consentiatur, appareat, amando moritura ; et si vixerit, poenitendo purganda : nec ideo peccatum grave negabitur tale adulterium.

 

 

Capitulum 2 (145)

 

  1. De octo generibus mendacii.

Sciendum est etiam octo esse genera mendacii, ut Augustinus in libro De mendacio tradit ; quae diligenter notanda sunt, ut appareat quod mendacium sit veniale, et quod damnabile.

Primum capitale est mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis ; ad quod nulla causa quisquam debet adduci. Secundum, quod tale est ut nulli prosit, sed obsit alicui. Tertium, quod ita prodest alteri, ut obsit alteri. Quartum, sola mentiendi fallendique libidine, quod mirum mendacium est. Quintum, quod fit placendi cupiditate de suaviloquio. His omnibus evitatis, sequitur sextum genus, quod et nulli obest et prodest alicui, ut si quis pecuniam alicuius iniuste tollendam sciens ubi sit, nescire se mentiatur. Septimum, quod et nulli obest et prodest alicui, ut si quis, nolens hominem ad mortem quaesitum prodere, mentiatur. Octavum, quod nulli obest, et ad hoc prodest ut ab immunditia corporali aliquem tueatur.

2. 

In his autem tanto minus peccat quisque cum mentitur, quanto magis a primo recedit. Quisquis vero aliquod genus esse mendacii, quod peccatum non sit, putaverit, decipiet se ipsum turpiter, cum honestum esse deceptorem aliorum arbitretur.

 

Omne ergo genus mendacii summopere fuge », « quia omne mendacium non est a Deo.

 

 

Capitulum 3 (146)

 

Quid sit mendacium.

Hic videndum est quid sit mendacium et quid sit mentiri, deinde utrum omne mendacium sit peccatum et quare.

Augustinus in libro Contra mendacium*

Mendacium est, ut ait Augustinus, falsa significatio vocis cum intentione fallendi.

Ut ergo mendacium sit, necesse est ut falsum proferatur, et cum intentione fallendi :

hoc enim malum est proprium mentientis, aliud habere clausum in pectore, aliud promptum in lingua.

 

 

Capitulum 4 (147)

 

  1. Quid sit mentiri*.

Mentiri vero est loqui contra hoc quod animo sentit quis, sive illud verum sit, sive non. Omnis ergo qui loquitur mendacium, mentitur, quia loquitur contra hoc quod animo sentit, id est voluntate fallendi ; sed non omnis qui mentitur, mendacium dicit, quia quod verum est loquitur aliquando mentiendo, sicut e converso falsum dicendo aliquando verax est.

Augustinus in Enchiridion*.

Unde Augustinus :

Nemo sane mentiens iudicandus est, qui dicit falsum quod putat verum, quia quantum in ipso est non fallit ipse, sed fallitur. Non igitur mendacii arguendus est, qui falsa incautius credit ac pro veris habet ; potiusque e contrario ille mentitur, qui dicit verum quod putat falsum. Quantum enim ad animum eius attinet, non verum dicit, quia non quod sentit dicit, quamvis verum inveniatur esse quod dicit. Nec ille liber est a mendacio, qui ore nesciens loquitur verum, sciens autem voluntate mentitur.

 

  1. Quaestio de Iudaeo qui dicit Christum esse Deum*.

Hic quaeri solet, si Iudaeus dicat Christum esse Deum, cum non ita sentiat animo, utrum loquatur mendacium.

Non est mendacium quod dicit, quia licet aliter teneat animo, verum est tamen quod dicit, et ideo non est mendacium ; mentitur tamen illud quod verum est dicens.

 

 

Capitulum 5 (148)

 

  1. Quod omne mendaclum sit peccatum*.

Augustinus in Enchiridion*.

Quod vero omne mendacium sit peccatum, Augustinus insinuat : 

Mihi, inquit, videtur omne mendacium esse peccatum, sed multum interesse quo animo et de quibus rebus quisque mentiatur. Non enim sic peccat qui consulendi, ut qui nocendi voluntate mentitur ; nec tantum nocet qui viatorem mentiendo in diverso itinere mittit, quantum qui viam vitae mendacio depravat.
  1. Quare omne mendacium sit peccatum*.
    Porro omne mendacium ideo dicendum est esse peccatum, quia hoc debet loqui homo quod animo gerit, sive illud verum sit, sive putetur et non sit. Verba enim ideo sunt instituta : non ut per ea homines invicem fallant, sed per ea in alterius notitiam suas cogitationes ferant. Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod sunt instituta, peccatum est.

3. Quod non ideo mendacium non est peccatum quia prodest*. 

Nec ideo etiam ullum mendacium putandum est non esse peccatum, quia possumus alicui aliquando prodesse mentiendo : possumus enim, ut praedictum est, et furando et adulterando prodesse.

 

4. Quod non tantum tunc mendacium est quando laedit*.

Augustinus, super Leviticum* : 

Mendacium quoque non tunc tantum esse possumus dicere, quando aliquis laeditur : cum enim a sciente dicitur falsum, mendacium est, sive quis sive nemo laedatur.

 

  1. Hic solvitur supraposita quaestio*.

Ecce ex his constat omne mendacium esse peccatum. Non tamen de omni mendacio accipiendum est illud :

Perdes omnes qui loquuntur mendacium ;

nec illud :

Os quod mentitur, occidit animam.

 Nec omne mendacium isto praecepto prohiberi videtur, nec praemissa descriptione mendacium ioci includi.

 

 

Capitulum 6 (149)

 

  1. Ubi cum periculo erratur vel non.

Augustinus in Enchiridion*.

Illud etiam sciendum est, quod

in quibusdam rebus magno malo, in quibusdam parvo, in quibusdam nullo fallimur.

 

In quibus rebus nihil interest ad capessendum Dei regnum, utrum credantur an non, vel utrum vera putentur an falsa, sive sint sive non : in his errare, id est aliud pro alio putare, non arbitrandum est esse peccatum ; vel si est, minimum atque levissimum.

 

Et sunt vera, quamvis non videantur, quae nisi credantur, ad vitam aeternam non potest perveniri.

 

  1. Quid sit error*.

Et licet 

error maxima cura cavendus sit, non modo in maiori bus, sed etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari, non est tamen consequens ut continuo erret quisquis aliquid nescit, sed quisquis se existimat scire quod nescit : pro vero enim approbat falsum, quod est erroris proprium. Verumtamen in qua re quisque erret, interest plurimum. Sunt enim quae nescire sit melius quam scire. Item nonnullis errare profuit aliquando, sed in via pedum, non in via morum.

 

3. De Iacob, si mentitus fuit*.

Solet quaeri de Iacob, qui se dixit esse Esau, aliter animo sentiens, utrum mentitus sit.

De hoc Augustinus ait : 

Iacob quod matre fecit auctore ut falleret patrem, si diligenter attendatur, videtur non esse mendacium, sed mysterium.

Intendebat enim matri obedire, quae per Spiritum noverat mysterium. Et ideo, propter familiare consilium Spiritus Sancti quod mater acceperat, a mendacio excusatur Iacob.