Distinctio XXIII — Livre III — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XXIII
Capitulum 1 (74)
- Si Christus habuerit fidem et spem ut caritatem.
Cum vero supra perhibitum sit Christum plenum gratia fuisse, non est supervacuum inquirere utrum fidem et spem, sicut caritatem, habuerit. Si enim his caruit, non videtur plenitudinem gratiarum habuisse.
2. De his tribus hic tractandum est, et prius de fide*.
Ut autem haec quaestio valeat apertius explicari, de his singulis aliqua in medium proferenda sunt ; et primum de fide, secundum mensuram cuius praecipit Apostolus unicuique sapere.
Capitulum 2 (75)
- Quid sit fides.
Fides est virtus qua creduntur quae non videntur. Quod tamen non de omnibus quae non videntur accipiendum est, sed de his tantum quae credere, ut ait Augustinus ,
Multa enim sunt quae
quia non ideo a religione deviat.
Capitulum 3 (76)
- Quot modis dicitur fides.
Accipitur autem fides tribus modis, scilicet pro eo quo creditur et est virtus, et pro eo quo creditur et non est virtus, et pro eo quod creditur : quod aliud est ab eo quo creditur.
Augustinus in XIII libro De Trinitate*.
Unde Augustinus inquit :
Et tamen nomine fidei censetur utrumque, et illud scilicet quod creditur, et id quo creditur. Id quod creditur dicitur fides, sicut ibi :
- Fides autem qua creditur, si cum caritate sit, virtus est, quia :
caritas, ut ait Ambrosius, mater est omnium virtutum,
quae omnes informat, sine qua nulla vera virtus est. Fides ergo operans
virtus est qua non visa creduntur.
3. Augustinus in libro De fide et operibus*.
Haec est fundamentum quod mutari non potest, ut ait Apostolus ; quae posita in fundamento, neminem perire sinit.
Unde Augustinus :
4. Augustinus, super Epistolam Ioannis* :
Augustinus, De verbis Domini* :
Capitulum 4 (77)
- Quid sit credere Deum vel Deo vel in Deum.
Beda ; Augustinus* :
[Augustinus, super Psalmum* :]
Augustinus, super Ioannem* :
- Fides igitur quam daemones et falsi christiani habent, qualitas mentis est, sed informis, quia sine caritate est. Nam et malos fidem habere, cum tamen caritate careant, Apostolus ostendit dicens : Si habuero omnem fidem, caritatem autem non habuero etc. Quae fides etiam donum Dei dici potest, quia et in malis quaedam Dei dona sunt.
Capitulum 5 (78)
An illa informis quantas mentis, quae in malo christiano est, fiat virtus cum fit bonus.
Si vero quaeritur utrum illa informis qualitas, qua malus christianus universa credit quae bonus christianus, accedente caritate remaneat et fiat virtus, an ipsa eliminetur, et alia qualitas succedat quae virtus sit, utrumlibet sine periculo dici potest. Mihi tamen videtur quod illa qualitas quae prius erat, remaneat, et accessu caritatis virtus fiat.
Capitulum 6 (79)
- Ex quo sensu dicatur una fides.
Cumque diversis modis dicatur fides, fatendum est tamen unam esse fidem, ut ait Apostolus :
Sive enim accipiatur fides pro eo quod creditur, sive pro eo quo creditur, recte dicitur fides una.
2. Ambrosius*.
Si pro eo quod creditur accipiatur, ex hac intelligentia dicitur
quia
et
a cunctis fidelibus ; unde fides « catholica » dicitur, id est universalis.
3. Si vero accipitur fides pro eo quo creditur, ea ratione dicitur una : esse fides : non quia sit una numero in omnibus, sed genere, id est similitudine.
Augustinus in libro XIII De Trinitate*.
Unde Augustinus :
Capitulum 7 (80)
- Quod fides est de his quae non videntur proprie, quae tamen videtur ab eo in quo est.
Notandum quoque est quod fides proprie de non apparentibus tantum est.
Gregorius in homelia quadam*.
Unde Gregorius :
Idem in Dialogo*.
Idem :
- Augustinus in libro XIII De Trinitate*.
De hoc etiam Augustinus ait :
3. His verbis evidenter traditur fidem ipsam in corde hominis ab ipso homine videri, non corporaliter, non imaginarie, sed intellectualiter ; et ipsam tamen absentium et eorum quae non videntur esse.
Ut enim Augustinus alibi ait,
4. Unde recte fides dicitur
vel convictio rerum
quia si fides est, ex eo convincitur et probatur aliqua esse, non apparentia, cum fides non sit nisi de non apparentibus.
Capitulum 8 (81)
- Descriptio fidei. Ait enim Apostolus :
Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum vel convictio non apparentium :
quia per fidem subsistunt in nobis etiam modo speranda, et subsistent in futuro per experientiam. Et ipsa est probatio et
quia si quis de eis dubitet, per fidem probantur : ut adhuc probatur futura resurrectio, quia ita crediderunt Patriarchae et alii Sancti. Vel probatio est et certitudo quod sint aliqua non apparentia, ut supra dictum est. Proprie autem fides dicitur
quia sperandis substat, et quia fundamentum est bonorum quod nemo mutare potest.
2. Si illa descriptio spei conveniat.
Si vero quaeritur an haec descriptio spei conveniat, sane concedi potest utrumlibet. Si autem dicatur convenire, sunt et alia plura quibus differunt fides et spes. Sed non improbe dici potest soli fidei convenire, non spei, quia fides sola fundamentum dicitur : non quia fides virtus possit esse sine spe et caritate.
Augustinus in Enchiridion*.
Unde Augustinus :
- Potest tamen credi aliquid, quod non speratur ; nihil autem potest sperari, quod non creditur. Ideoque credere, quod est actus fidei, naturaliter praecedit sperare, quod est actus spei ; quia nisi aliquid credatur, non potest sperari ; creditur autem quod non speratur. Inde est quod in Scriptura plerumque reperitur quod fides praecedit spem, et spes sequitur fidem : non quod virtus fidei praecedat virtutem spei tempore vel causa, sed quia actus fidei naturaliter praecedit actum spei. Quod etiam quidam concedunt de ipsa virtute fidei, ut naturaliter praecedat spem, non tempore.
Capitulum 9 (82)
- Quare fides sola dicitur fundamentum*.
Unde et recte ea sola dicitur fundamentum omnium virtutum et bonorum operum.
2. Non autem fundamentum est caritatis : quia non ipsa caritatis, sed caritas ipsius virtutis fidei causa est. Caritas enim causa est et mater omnium virtutum. (Augustinus, super Ioannem* :)
Caritas enim Spiritus Sanctus est, ut in superioribus praetaxatum est. Ipsa est ergo causa omnium virtutum, non ipsius aliqua virtutum causa est, quia omnia munera excellit.
Unde Augustinus :
Non ergo eius causa vel fundamentum fides est.
3. Gregorius*.
Gregorius tamen, Super Ezechielem, dicit :
sicut nec sperare.
Sed hoc accipi potest dictum de fide quae virtus non est : ipsa enim spem et caritatem frequenter praecedit. Vel de actu fidei, qui forte naturaliter actum caritatis praecedit, sicut actum spei. Quod verba praemissa, diligenter notata, innuunt ; et ea etiam quae addit dicens : « Nisi ea, inquit, quae audis credideris, ad amandum ea quae audis non inflammaris » : quae tantum de non visis est, ut ante diximus.
Ioannes Chrysostomus*.
Unde Chrysostomus :
de quibus proprie fides est : de visis enim non est fides, sed agnitio.
