Distinctio XIV — Livre III — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XIV
Capitulum 1 (39)
- Si anima Christi habuerit sapientiam parem cum Deo, et si omnia scit quae Deus.
Hic quaeri opus est, cum anima Christi esset sapiens sapientia gratuita, utrum habuerit sapientiam aequalem Deo, sive omnium rerum scientiam habuerit vel habeat, id est utrum omnia sciat quae Deus scit.
2. Opinio quorundam.
Quibusdam placet quod nec parem cum Deo habeat scientiam, nec omnia sciat quae Deus,
Rationem inducunt.
Cum igitur anima illa creatura sit, in nullo aequatur Creatori : ergo nec in sapientia. Non ergo habet aequalem sapientiam cum Deo, nec scit omnia quae Deus.
Item, si anima illa aequalem habet cum Deo sapientiam, non ergo Deus in omni bono maiorem habet sufficientiam quam eius creatura.
Auctoritates etiam inducunt*.
Inducunt etiam auctoritates ad idem probandum.
Ait enim Propheta ex persona hominis assumpti :
Quod exponens, Cassiodorus ait :
Apostolus etiam ait :
His aliisque pluribus rationibus et auctoritatibus nituntur, qui animam Christi asserunt nec parem cum Deo habere scientiam, nec omnia scire quae Deus ; quia si omnia scit quae Deus, scit ergo creare mundum, scit etiam creare se ipsam.
- Responsio quaestionis definitivam continens sententiam.
Quibus respondentes, dicimus animam Christi per sapientiam gratis datam, in Verbo Dei cui unita est, quod perfecte intelligit, omnia scire quae Deus scit, sed non omnia posse quae potest Deus ; nec ita clare ac perspicue omnia capit ut Deus ; et ideo non aequatur Creatori suo in scientia, etsi omnia sciat quae et ipse. Nec eius sapientia aequalis est sapientiae Dei, quia illa multo est dignior, digniusque et perfectius omnia capit quam illius animae sapientia. Ergo et in scientia maiorem habet sufficientiam Deus quam anima illa, quae dignior est omni creatura.
4. Illud vero Apostoli quod inducunt,
pro nobis facit. Mox enim addit Apostolus :
ut per Spiritum quem habebat,
se scire ostenderet. Sed anima illa prae omnibus Spiritum Dei habuit, cui
ut ait Ioannes Evangelista ; dona igitur Spiritus Sancti sine mensura habuit ; ergo et sapientiam. Omnia ergo scivit anima illa. Si enim quaedam scivit, quaedam non, non sine mensura scientiam habuit. Sed sine mensura scientiam habuit ; scit igitur omnia.
5. Fulgentius etiam in sermone quodam multa inducit, quibus asserit animam illam rerum omnium scientiam habere, utens auctoritate Apostoli dicentis :
Quod etiam ratione probari potest, sic : Nihil scit aliquis, quod eius anima ignoret ; sed Christus, secundum omnium concessionem, omnia scit ; igitur anima eius omnia scit.
- Ad id vero quod dicunt, « Si omnia scit, ergo scit creare mundum vel se ipsam », respondemus quod scientiam habet creandi mundum, sed non potentiam ; et creandi animam, et scit quomodo Deus se ipsam creavit ; habet ergo scientiam sui creatae, non sui creandae, quia non est creanda, sed creata.
Capitulum 2 (40)
1. Quare Deus non dedit illi potentiam omnium ut scientiam.
Si vero quaeritur quare Deus non ei dederit potentiam faciendi omnia ut scientiam, responderi potest quia naturaliter capax est scientiae, et ideo id ei congrue datum est sine mensura, cuius ipsa naturaliter capax est. Non est autem ei datum passe facere omnia quae Deus facit, ne omnipotens, et per hoc Deus putaretur. Verumtamen forte nec potentiam faciendi omnia ei Deus praestare potuit, etsi potentiam faciendi aliqua quae non facere potest.
Scit igitur anima Christi omnia quae Deus in Verbo Dei, quod liquidius et praesentius omni creatura contemplatur ut ei unita ; in quo etiam angeli et quae Dei sunt et quae futura sunt cognoscunt.
- Quomodo intelligenda sint quaedam verba Ambrosii super Lucam.
Sed si anima illa non habet tantam potentiam quantam et Deus, nec homo assumptus tantam potentiam quantam et Deus, quomodo ergo intelligitur illud Ambrosii super Lucam, ubi angelus de nascituro Filio Virginis ait :
Ecce aperte dicit quod homo erat accepturus ex tempore potentiam quam habuit Dei Filius naturaliter.
3. Sed si homo accepturus erat illam potentiam, ergo vel persona, vel natura hominis. Sed persona non, quia semper habuit et habet ; ergo natura. Si natura, ergo anima ; nam de carne constat quod accipere non posset.
Ad hoc dicimus illud esse accipiendum de persona, sed non in quantum est Dei, immo in quantum est hominis persona. Una est enim persona Dei et hominis, Filii Dei et filii hominis ; quae in quantum est Dei persona, semper et naturaliter omnipotentiam habuit ; sed in quantum est hominis, non semper fuit. Illa ergo persona quae semper fuerat Dei, futura erat hominis persona ; et secundum hoc quod futura erat hominis persona, acceptura erat ex tempore potentiam quam naturaliter et semper habuerat in quantum Dei persona.
Secundum hanc distinctionem illud et similia sane accipi possunt ; quae distinctio in pluribus quaestionum articulis est necessaria adversus quorundam perplexam verbositatem. Sed
