Distinctio XXXIX — Livre III — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XXXIX
Capitulum l (150)
De periurio.
Nunc de periurio videamus. Periurium est mendacium iuramento firmatum.
Capitulum 2 (151)
- An periurium sit quod non est mendacium*.
Hieronymus, super Ieremiam*.
Hic quaeritur utrum sit periurium, ubi non est mendacium. Quod quibusdam videtur, ex auctoritate Hieronymi dicentis :
Ubi autem falsum iuratur, veritas deest ; si ergo falsum iuretur, etsi non sit ibi intentio fallendi, videtur esse periurium, quia deest veritas.
- Quorundam opinio de hac re*.
Quibusdam placet non esse periurium ubi non est mendacium ; et sicut dicitur aliquando falsum sine mendacio, ita iuratur falsum sine periurio. Falsum forte dixit Apostolus cum se venturum ad Corinthios promisit, nec tamen, sicut ei imponebatur, culpam mendacii contraxit, quia sic animo sentiebat. Et si iuramento illud confirmasset, non periurium incurrisset, quia quantum in ipso fuit, verum dixit ; et si iurationem addidisset, quantum in se foret, verum iurasset, etsi aliter evenerit quam dixit. Ideo, sicut quis non est mendax nisi aliter sentiat animo quam dicit, sive ita sit sive non, ita videtur quibusdam neminem periurum constitui nisi aliter sentiat animo quam loquitur, sive ita sit sive non.
Capitulum 3 (152)
- De triplici modo periurii.
Sententia verior*.
Sed melius creditur et ille peierare qui falsum voluntate fallendi iurat, et qui falsum putans quod verum est iurat, et qui verum putans quod falsum est iurat.
Unde Augustinus :
His evidenter traditur quod tripliciter peierat homo, ut supra diximus : dum vel sciens falsum iurat, vel putans falsum quod verum est iurat, vel existimans verum quod falsum est iurat.
- Sed hoc extremum non videtur esse periurium ; vel si periurium nominetur eo quod falsum iuratur, non videtur esse reus periurii qui sic iurat, quia non est mens eius rea, et ideo nec lingua.
Immo eius mens rea est, dum iurare praesumit quod perspicue verum non deprehendit. Non igitur omne periurium mendacium est, nec omnis qui peierat mentitur ; sed omnis mentiendo iurans peierat, et omnis qui falsum iurat, sive mentiens sive non, peierat.
- Quaestio.
Cum vero quis iurat quod verum est, aestimans esse falsum, quaeritur quid sit ibi periurium. Ipsa enim significatio vocis vera est, quia verum nescienter loquitur. Non igitur ipsa significatio vel falsum vel mendacium est, quia vera est ; et quod verum est, periurium non videtur esse.
Solutio*.
Ad hoc dicimus loqui sic, scilicet contra mentem sub attestatione iuramenti, esse periurium. Mentiri ergo adhibita iuratione periurium est. Periurium ergo est vel iurando loqui falsum cum intentione fallendi, vel iurando loqui falsum sine intentione fallendi, vel iurando loqui verum cum intentione fallendi.
- Oppositio.
Hic opponitur : Si omnis qui falsum iurat, peierat, tu nequi alicui promittit dare sub certo termina aliquid, quod tamen non faciet, ex quo iuravit, peieravit, quia falsum iuravit : non enim ita futurum erat ut iuravit.
Determinatio*.
Ad hoc dici potest quia non omnis qui iurat quod falsum est, ex quo iurat periurus est, sicut iste de quo agimus ; sed ex quo propositum mutat vel terminum transgreditur, iuratio talis fit periurium.
Capitulum 4 (153)
- An iuratio sit malum.
Si autem quaeritur utrum iurare sit malum : dicimus aliquando malum esse, aliquando non. Sponte enim et sine necessitate iurare, vel falsum iurare, peccatum grande est. Ex necessitate autem iurare, scilicet vel ad asserendam innocentiam, vel ad foedera pacis, confirmanda, vel ad persuadendum auditoribus quod est eis utile, malum non est, quia necessarium.
2. Augustinus, De sermone Domini in monte*.
Unde Augustinus :
id est non est appetenda sicut bona, non tamen fugienda tamquam mala, cum est necessaria.
3. Augustinus, super Epistolam ad Galatas* :
4. Augustinus, De sermone Domini*.
Quod ergo Christus ait in Evangelio :
Quod vero addidit :
id est ab infirmitate, quae aliquando poena est, aliquando poena et culpa.
Capitulum 5 (154)
- De iuramento quod fit per creaturas.
Quaeritur etiam utrum liceat iurare per creaturam. Quod non videtur, cum in Lege scriptum sit :
et Christus in Evangelio praecipiat
2. Hieronymus, super Matthaeum* :
et (Augustinus* :)
quia
Infirmis ergo illud prohibuit ; sanctis vero, qui in creaturis Creatorem venerabantur tantum, non prohibuit. Unde Joseph
iuravi, Dei iudicium in eo veneratus, quo positus erat in infimis. Christus vero ita per creaturas iurare prohibuit, ne vel aliquid divinum in eis crederetur, pro quo reverentia eis deberetur ; vel ne per ea iurantes falsum, homines se iuramento non teneri putarent.
Capitulum 6 (155)
Quae iuratio magis teneatur, an quae fit per Deum, an quae fit per Evangelia, vel per creaturas.
Si autem quaeritur quis magis teneatur, an qui per Deum, an qui per Evangelium vel per creaturas iurat, dicimus : qui per Deum, quia per eum haec facta sunt.
Ioannes Chrysostomus*.
Unde Chrysostomus :
Ita et creaturae factae sunt per Deum.
Capitulum 7 (156)
- Quid est dicere : Per Deum.
Hic quaeritur quid sit dicere : « Per Deum iuro ». Hoc est testem adhibere Deum. Iuravit enim Apostolus dicens :
ac si dixisset : Per Deum, ita est.
Augustinus in sermone de periurio*.
Unde Augustinus :
- In sermone de periurio*.
Item :
quia non lapidem, qui
sed eius Creatorem adhibet testem. Hoc est ergo iurare per quamlibet creaturam, scilicet Creatorem eius testem adhibere.
3. Augustinus, super Psalmum VII* :
Est etiam
vel illud contingat filiis meis. Secundum quem modum accipitur etiam interdum, cum aliquis iurando dicit : « per salutem meam », vel « per filios meos » et huiusmodi. Obligat enim haec Deo.
4. In sermone de periurio.
Unde Augustinus :
Et sicut per haec iurans aliquando haec Deo obligat, ita per Deum iurans, ipsum adhibet testem. In omni ergo iuratione, aut Deus testis adhibetur, aut creatura Deo obligatur et oppigneratur : ut hoc sit iurare, scilicet Deum testem adhibere, vel Deo aliquid oppignerare.
Capitulum 8 (157)
De illis qui iurant per falsos deos.
Post haec quaeritur utrum fide eius utendum sit, qui per daemonia vel idola iuraverit.
De hoc Augustinus cribens Ad Publicolam ait :
Capitulum 9 (158)
- Quod iuramentum quo incaute iuratur non est observandum, vel votum, vel promissio iniuste facta.
Nunc superest videre utrum omne iuramentum implendum sit. Si enim quis aliquid iuraverit contra fidem et caritatem,
potius est mutandum quam adimplendum.
Ambrosius in libro I De officiis*.
Unde Ambrosius :
- Isidorus in Synonymis*.
Item Isidorus :
Isidorus in libro Sententiarum*.
Idem :
Non est observandum sacramentum quo malum incaute promittitur, ut si quis adulterae perpetuam fidem cum ea permanendi polliceatur. Tolerabilius enim est non implere sacramentum, quam permanere in stupro.
- Beda in Homilia XLIII*.
Item Beda :
4. Augustinus in sermone quodam*.
Item Augustinus :
Ex his aliisque pluribus ostenditur quaedam iuramenta non esse observanda. Et qui sic iurat, vehementer peccat ; cum autem mutat, bene facit. Qui autem non mutat, dupliciter peccat, et quia iniuste iuravit, et quia facit quod non debet.
Capitulum 10 (159)
- Si est periurus, qui non facit quod incaute iuravit.
Qui vero mutat, utrum periurus debeat dici, solet quaeri. Beda, supra, tale iuramentum vocavit periurium.
Ioannes etiam, apocrisarius orientalium sedium, dixit :
- Sed « periurium » dicitur tale iuramentum non observatum, et « peierare » qui non implet quia falsum iuravit, non quia inde reus sit, quod non observat, sed quia iuravit iniustum : ex quo reus est sicut ille qui peierat.
Capitulum 11 (160)
De eo qui verborum calliditate iurat.
Isidorus in libro II Sententiarum*.
Hoc etiam sciendum est, quod
Capitulum 12 (161)
- De illo qui cogit aliquem iurare.
Quaeritur etiam si peccat, qui hominem iurare cogit.
Augustinus in sermone quodam*.
De hoc Augustinus ait :
Idem :
- Ex concilio Aurelianensi :
Sancta synodus decrevit, nisi pro pace facienda, ut omnes. fideles ieiuni ad sacramenta accedant.
