Distinctio XXXI — Livre III — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XXXI
Capitulum 1 (112)
- Si caritas semel habita amittatur.
Illud quoque non est praetereundum, quod quidam asserunt caritatem semel habitam ab aliquo non posse excidere, nullumque damnandum hanc aliquando habere. Qui hanc traditionem subditis muniunt testimoniis :
2. Apostolus ait :
Augustinus, ad Iulianum comitem*.
Augustinus etiam inquit :
Super Psalmum CIII*.
Item :
De hoc fonte Scriptura ait :
Si autem alieni sunt qui audituri sunt illam vocem, non ergo huic fonti communicant damnandi.
- Augustinus*.
Item Augustinus, Super Epistolam Ioannis :
Gregorius*.
Item Gregorius in Moralibus :
Augustinus*.
Item Augustinus, Super Epistolam Ioannis :
- Beda*.
Item Beda, Super Ioannem :
5. Gregorius, super Ezechielem*.
Item Gregorius :
Ambrosius*.
Item Ambrosius :
- Haec innuere videntur quod caritas, semel habita, non amittatur. Ideo quidam in praetaxatam prosiluerunt audaciam, dicentes caritatem a damnandis non haberi, nec a quoquam habitam posse amitti.
7. Quos ratio vincit et auctoritas. Quidam enim ad tempus sunt boni, qui postea fiunt mali, et e converso. Unde quorundam nomina Christus ; dicit
in libro vitae, qui tamen postea
sed
dicit non secundum praescientiam, sed secundum praesentem iustitiam cui deserviebant, quia digni erant tunc illo bono quod habituri sunt scripti secundum praescientiam.
Ambrosius in epistolam ad Romanos*.
Unde Ambrosius :
secundum quod dicuntur scribi in libro vitae et deleri.
- Determinatio auctoritatum praedictarum.
Quod vero Apostolus ait :
nullatenus pro illis facit. Dignitatem enim caritatis ostendens, dicit eam non excidere, quia hic et in futuro erit ; sed fides et spes evacuabuntur, et scientia.
Item quod dicitur, « caritas nunquam fuisse vera, quae deseri potest », non ad essentiam caritatis refertur, sed ad efficientiam : quia non efficit caritas quae deseritur hominem vere beatum, non perducit ad verum bonum.
« Huic etiam fonti alieni, id est damnandi, non communicant » : scilicet in fine, quia non perseverant.
- Potest tamen hoc, et cetera quae de caritate dicta sunt, de perfecta intelligi, quam soli perfecti habent. Quae semel habita, non amittitur ; exordia vero caritatis aliquando crescunt, aliquando deficiunt. Sunt enim virtutis exordia et profectus et perfectio. Quos gradus ille discernit, qui parabolam illam intelligit :
Sic est regnum Dei, quemadmodum si iactet homo semen in terra et dormiat, et exsurgat semen et germinet et crescat etc.Etsi ergo perfecta caritas sic radicata est ut amitti nequeat, incipiens tamen et provecta amitti potest et saepe amittitur.
10. Sed dum habetur, non sinit habentem criminaliter peccare.
Quod Augustinus ostendit inquiens :
Capitulum 2 ( 113)
- Quare fides et spes et scientia dicuntur evacuari, et non caritas, cum et ea ex parte sit.
Advertendum etiam est quomodo fides, spes et scientia dicantur evacuari, quia
sunt, et non caritas, cum et ipsa ex parte sit. Ex parte enim, id est imperfecte, diligimus, sicut ex parte scimus, ut ait Heysychius Super Leviticum. Cum igitur omne quod
evacuetur, cur caritas excipitur, quae dicitur
excidere ?
2. Caritas quidem etiam ex parte est, ut saepe Sancti docent, quia ex parte diligimus nunc ; et ideo ipsa evacuabitur in quantum ex parte est, quia tolletur imperfectio et addetur perfectio ; remanebitque ipsa aucta, et actus eius, et modus diligendi : ut diligas Deum propter se et toto corde et proximum sicut te, sed imperfectionis modus eliminabitur. Fides vero et spes penitus evacuabuntur. Scientia vero secundum actum et modum suum qui nunc est, non secundum sui essentiam tolletur : ipsa enim virtus scientiae remanebit, sed alium tenebit usum et modum.
Capitulum 3 (114)
- Si Christus ordinem caritatis praescriptum habuerit.
Nunc iam superest investigare si Christus secundum quod homo ordinem diligendi praescriptum servaverit. Quod si est, omnem hominem sicut se ipsum dilexit ; omnibus ergo vitam optavit, omnesque salvos fieri voluit. Sed non omnes salvi sunt, et ita non est factum quod optavit.
2. Sed non est ignorandum in eo fuisse caritatem iuxta modum patriae, non viae ; eumque ordinem diligendi implesse qui servatur in patria, non in via. Qui enim in patria sunt, id est iam beatificati sunt, adeo iustitiae Dei addicti sunt, ut nihil eis placeat nisi quod Deo placet ; ac per hoc illorum tantum salutem volunt, quos Deus salvari vult, eosque solos sicut se diligunt. Ita et Christus electos tantum sicut se dilexit eorumque salutem optavit.
