Distinctio XXXIII — Livre III — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre III

Distinctio XXXIII

DISTINCTIO XXXIII

 

 

Capitulum 1 (120)

 

  1. De quatuor virtutibus principalibus.

Post praedicta de quatuor virtutibus quae principales vel cardinales vocantur disserendum est, quae sunt iustitia, fortitudo, prudentia, temperantia.

 

2. De usibus earum hic*.

In XIV libro De Trinitate*.

De quibus Augustinus ait : 

Iustitia est in subveniendo miseris, prudentia in praecavendis insidiis, fortitudo in perferendis molestiis, temperantia in coercendis delectationibus pravis.

 

De his dicitur in libro Sapientiae :

Sobrietatem et prudentiam docet, iustitiam et veritatem.

 Sobrietatem vocat temperantiam, et veritatem vocat fortitudinem.

Hae virtutes « cardinales » dicuntur, ut ait Hieronymus ;

quibus in hac mortalitate bene vivitur,

et post ad aeternam vitam pervenitur.

 

 

Capitulum 2 (121)

 

Quod hae virtutes in Christo fuerint*.

Quae in Christo plenissime fuerunt et sunt, de cuius plenitudine nos accepimus ; in quo habuerunt usus eosdem quos in patria habent, et quosdam etiam viae.

 

 

Capitulum 3 (122)

 

  1. De usibus earum.

Augustinus in XIV libro De Trinitate*.

Verumtamen 

an hae virtutes, cum et ipsae in animo esse incipiant (qui cum sine illis prius esset, tamen animus erat), desinant esse cum ad aeterna perduxerint, nonnulla quaestio est. Quibusdam visum est esse desituras ; et de tribus quidem, prudentia scilicet, fortitudine, temperantia, cum hoc dicitur, non nihil dici videtur.
  1. De usu iustitiae in futuro*
    Iustifia enim immortalis est, et magis tunc perficietur in nobis quam esse cessabit, cum beate vivemus contemplatione naturae divinae, quae creavit omnes ceterasque instituit naturas, qua nihil melius et amabilius est. Cui regenti esse subditum, iustitiae est ; et ideo immortalis est omnino iustitia ; nec in illa beatitudine esse desinet, sed talis ac tanta erit, ut perfectior et maior esse non possit.

3. De usibus aliarum trium in futuro*

Fortassis et aliae tres virtutes, prudentia sine ullo iam periculo erroris, fortitudo sine molestia tolerandorum malorum, temperantia sine repugnatione libidinum, erunt in illa felicitate : ut prudentiae ibi sit nullum bonum Deo praeponere vel aequare, fortitudinis ei firmissime cohaerere, temperantiae nullo defectu noxio delectari.

4. 

Quod vero nunc agit iustitia in subveniendo miseris, quod prudentia in praecavendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in coercendis delectationibus pravis, non erit ibi omnino, ubi nihil mali erit. Ista igitur virtutum opera, huic mortali vitae necessaria, sicut fides ad quam referenda sunt, in praeteritis habebuntur.

 

Ecce aperte hic dicit Augustinus quod praedictae virtutes in futuro erunt, sed alios usus tunc habebunt quam modo.

 

5. Beda*.

Cui Beda consentit, super Exodum, ita dicens :

Columnae ante quas appensum est velum, potestates caeli sunt, quatuor eximiis virtutibus praeclarae, id est fortitudine, prudentia, temperantia, iustitia ; quae aliter in caelis servantur ab angelis et animabus sanctis, quam hic a fidelibus.

Et consequenter assignat Beda usus illarum virtutum secundum praesentem statum et futurum, imitans Augustinum in praemissis assignationibus.