Distinctio III — Livre III — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO III
Capitulum 1 (7)
- De carne quam Verbum assumpsit, qualis ante fuerit et qualis assumpta sit.
Quaeritur etiam de carne Verbi, an priusquam conciperetur obligata fuerit peccato, et an talis assumpta fuerit a Verbo.
Sane dici potest, et credi oportet, iuxta Sanctorum attestationis convenientiam,
sicut reliqua Virginis caro, sed Spiritus Sancti operatione ita mundatam, ut ab omni peccati contagione immunis uniretur Verbo, poena tantum, non necessitate, sed voluntate assumentis remanente.
- Quod non tantum illa caro, sed etiam sacra Virgo ab omni peccati contagio a Spiritu Sancto mundata fuit*.
Mariam quoque totam Spiritus sanctus in eam praeveniens a peccato prorsus purgavit, et a fomite peccati etiam liberavit : vel fomitem ipsum penitus evacuando, ut quibusdam placet ; vel sic debilitando et extenuando ut ei postmodum peccandi occasio nullatenus exstiterit.
3. Potentiam quoque generandi absque viri semine Virgini praeparavit. Ita enim verba Evangelii docent, ubi angelus Virginem alloquens ait :
Cui sacra Virgo respondit :
Ioannes Damascenus*.
Quod exponens Ioannes ait :
- Ex his perspicuum fit quod ante diximus, carnem scilicet Verbi simul conceptam et assumptam ; eandemque, immo totam Virginem, Spiritu Sancto praeveniente ab omni labe peccati castificatam.
Augustinus, De fide ad Petrum* :
Cui collata est potentia
in utero Virginis celebraretur conceptus Dei et hominis.
Capitulum 2 (8)
Auctoritate firmat ex tunc Virginem a peccato fuisse immunem*.
Quod autem sacra Virgo ex tunc ab omni peccato immunis exstiterit, Augustinus evidenter ostendit in libro De natura et gratia inquiens :
Augustinus, De fide ad Petrum* :
Capitulum 3 (9)
- Quare Christus non f uit decimatus in Abraham sicut Levi, cum caro quam accepit in eo fuerit peccato obnoxia.
Cum autem illa caro, cuius excellentia singularis verbis explicari non valet, antequam esset Verbo unita, obnoxia fuerit peccato in Maria et in aliis a quibus propagatione traducta est, non immerito videri potest in Abraham peccato subiacuisse, cuius universa caro peccato subiacebat. Unde quaeri solet quare Levi dicatur decimatus in Abraham, et non Christus, cum in lumbis Abrahae uterque fuerit secundum materialem rationem, quando Abraham decimatus est, id est decimas dedit Melchisedech.
2. Qua intelligentia Levi decimatus dicatur in Abraham*.
Tunc enim Apostolus Levi decimatum dicit in Abraham tamquam in materiali causa, quia ea decimatione sicut Abraham minor Melchisedech ostenditur, cui personaliter decimas solvit, ita et Leviticus ordo, qui in Abraham secundum rationem seminalem erat et ex eo per concupiscentiam carnis descendit. Christus autem non est decimatus, quia licet ibi fuerit secundum carnem, non tamen inde descendit secundum legem communem, scilicet per carnis Iibidinem ; sicut etiam in Adam
sed non Christus.
Augustinus : secundum aliquem modum ibi fuit Levi quo non Christus*.
Unde Augustinus, Super Genesim :
Capitulum 4 (10)
- Qua ratione caro Christi dicta est in Scriptura non fuisse peccatrix, sed similis : quo aperitur quare obligata peccato non fuerit in Christo.
Quocirca « primitiam nostrae massae » recte assumpsisse dicitur Christus, quia non carnem peccati, sed similitudinem carnis peccati accepit.
Assumpsit enim Verbum carnem peccatrici similem in poena et non in culpa, et ideo non peccatricem.
Augustinus, De verbis Apostoli* :
quia (Origenes* :)
Tres causas ponit*.
quod praeter libidinis concupiscentiam fuit conceptum ; nec illud in se habuit vitium, quod in aliis est causa peccati ; nec in eo peccavit. Ideoque vere dicitur Verbi caro non fuisse in Christo obligata peccato.
Quiddam videtur adversari illi sententiae qua dictum est carnem Christi non prius conceptam quam assumptam.
Illi autem sententiae, qua supra diximus carnem Verbi non ante fuisse conceptam quam assumptam, videtur obviare quod Augustinus ait, Super Ioannem, ubi legitur :
3. Horum occasione verborum quidam dicere praesumpserunt dominici corporis formam tot diebus, ad modum aliorum corporum, perfectam et membrorum lineamentis distinctam, et mox Verbum Dei sibi unisse carnem et animam. Et hoc modo dicunt illum numerum perfectioni dominici corporis convenire.
4. Sed alia ratio illius dicti exstitit, ex qua sana oritur intelligentia verbi. Non enim ideo illud dixit Augustinus, quin mox ut caro illa opere Spiritus Sancti sanctificata et a reliqua separata fuit, Verbo Dei cum anima uniretur, ut perfectus et verus Deus esset perfectus et verus homo ; sed quia membrorum illius dominici corporis distinctio in ipso momento conceptionis et unionis Dei et hominis adeo tenuis erat et parva, ut humano visui vix posset subici ; diebus autem illis, quos memorat Augustinus, perfecta est et notabilis facta.
5. Quomodo erat in Virgine, qui erat ubique*.
Ioannes Damascenus* :
