Distinctio XXXV — Livre III — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XXXV
Capitulum 1 (132)
- Quomodo differant sapientia et scientia.
Post praemissa diligenter considerandum est in quo differat sapientia a scientia.
2. Augustinus in XIV libro De Trinitate*.
Definitio sapientiae secundum philosophos*.
De hoc Augustinus ita ait :
3. Distinctio sapientiae et scientiae secundum theologos*.
4. Augustinus*.
De his quoque duabus virtutibus idem Augustinus, differentiam inter eas assignans, super Psalmum ait :
5. Augustinus in XII libro De Trinitate*. Idem quoque, inter haec duo aperte distinguens, ait :
Ecce aperte demonstratum est in quo differat spiritus sapientiae et spiritus scientiae, scilicet « ut sapientia divinis, scientia humanis attributa sit rebus ».
- Augustinus in XIl[I] libro De Trinitate*.
Et, ut docet Augustinus,
scilicet et rem divinam et rem humanam, et ideo de ipso habemus sapientiam et scientiam.
- Item cum dicitur :
Vidimus plenum gratiae et veritatis, gratiam referamus ad scientiam, et veritatem ad sapientiam,
quia in Christo scientia et sapientia fuit plenarie, et nos scientiam et sapientiam de eo habemus, qui Deus est et homo.
Capitulum 2 (133)
- In quo differat sapientia ab intellectu.
Ostensa differentia inter scientiam et sapientiam, quid distet inter sapientiam et intellectum videamus.
In hoc differunt illa duo, quia sapientia proprie est de aeternis, quae veritati aeternae contemplandae intendit ; intelligentia vero non modo de aeternis est, sed etiam de rebus invisibilibus et spiritualibus temporaliter exortis. Per eam enim et natura summa quae fecit omnes naturas, id est divina, consideratur ; et quae post ipsam sunt spirituales et invisibiles naturae, ut angeli et omnes animae bonae affectiones, conspiciuntur. In hoc ergo differentia est : quia sapientia Creator tantum inspicitur, intellectu vero et Creator et creatura quaedam. Item intellectu intelligibilia capimus tantum, sapientia vero non modo capimus superiora, sed etiam in cognitis delectamur.
- Quomodo differant scientia, intelligentia, sapientia*.
Sic ergo distingui potest inter illa tria, scilicet scientiam, intellectum et sapientiam : scientia valet ad rectam administrationem rerum temporalium et ad bonam inter malos conversationem ; intelligentia ad Creatoris et creaturarum invisibilium speculationem ; sapientia vero ad solius aeternae veritatis contemplationem et delectationem.
Capitulum 3 (134)
- Quod intellectus et scientia de quibus hic agitur, non illa sunt quae naturaliter habet homo.
Et notandum quod intellectus et scientia quae dicuntur dona Spiritus Sancti, alia sunt ab intellectu et scientia quae naturaliter sunt in anima hominis. Hae enim virtutes sunt, quae per gratiam infunduntur animis fidelium ut per eas recte vivant ; illa vero naturaliter habet homo ex beneficio creationis, a Deo tamen. Per has autem virtutes quae dicuntur Spiritus Sancti dona, illa naturalia reformantur atque adiuvantur : ut verbi gratia intellectus naturalis, peccato obtenebratus, per virtutem quandam et gratiam quae dicitur
reformatur atque iuvatur ad intelligendum ; ita et per illam virtutem quae dicitur
iuvatur atque erigitur mentis ratio ad contemplationem et delectationem aeternae veritatis.
2. Quod sapientia ista Dei est, nec est illa quae Deus est.
Augustinus in libro XIV De Trinitate*.
Illud etiam sciendum est, quod sapientia de qua nunc disserimus, non est
Si ergo
