Distinctio XXXVII — Livre III — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre III

Distinctio XXXVII

DISTINCTIO XXXVII

 

 

Capitulum 1 (138)

 

  1. De decem praeceptis, quomodo contineantur in duobus mandatis caritatis.

Sed iam distributio Decalogi, qui in duobus mandatis completur, consideranda est.

Augustinus, De decem chordis* : 

Habet enim Decalogus decem praecepta, quae sunt decachordum psalterium. Quae sic sunt distributa, ut tria quae sunt in prima tabula pertineant ad Deum, scilicet ad cognitionem et dilectionem Trinitatis ; septem quae sunt in secunda tabula ad dilectionem proximi.

 

  1. De primo praecepto*.

Primum in prima tabula est :

Non habebis deos alienos, non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem etc.

 Haec Origines dicit esse duo mandata, sed Augustinus unum. Hoc ipsum enim quod dixerat,

non habebis deos alienos,

 perfectius explicat, cum prohibet coli figmenta, scilicet idolum vel similitudinem alicuius rei.

Origenes*.

Quae duo Origines ita dicit distare, ut idolum sit quod nihil habet simile sui ; similitudo vero quod habet speciem alicuius rei, ut, verbi gratia, 

si quis in auro vel ligno vel alia re faciat speciem serpentis vel avis vel alius rei, et statuat ad adorandum, non idolum, sed similitudinem fecit. Qui vero facit speciem quam non vidit oculus, sed animus sibi fingit, ut si quis humanis membris caput canis vel arietis formet, vel in uno habitu hominis duas facies, non similitudinem, sed idolum facit, quia facit quod non habet aliquid simile sui.

 

 

Capitulum 2 (139)

 

  1. Quomodo idolum nihil esse in mundo dicitur*. 
    Ideo dicit Apostolus : Quia idolum nihil est in mundo. Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est, cum aliquid ex his quae sunt vel in caelo vel in terra vel in aquis formatur.

Aliter Augustinus.

Augustinus, super Ioannem*.

Augustinus vero ita exponit illud : 

Idolum nihil est in mundo, id est inter creaturas mundi non est forma idoli. Materiam enim formavit Deus, sed stultitia hominum formam dedit. Quaecumque facta sunt naturaliter, facta sunt per Verbum ; sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum. Sicut peccatum non est factum per Verbum, sed est nihil ; et nihil fiunt homines cum peccant.

 

  1. Quaestio. In expositione horum verborum : Omnia per ipsum facta sunt*.

Sed quaeritur quomodo hic dicatur forma idoli non esse facta per Verbum, cum alibi legatur : 

Omnis forma, omnis compago, omnis concordia partium facta est per Verbum.

Hoc autem a diversis varie solvitur. Quidam enim dicunt omnem formam et quidquid est, a Deo esse in quantum est ; et formam idoli, in quantum est vel in quantum forma est, a Deo esse, sed non in quantum est idoli, id est posita ad adorandum. In hoc enim non est creatura, sed perversio creaturae. Sicut illud quod peccatum est, in quantum peccatum est,

nihil est ; et homines cum peccant nihil fiunt,

quia ab illo qui vere est separantur.

Hieronymus, super Ezechielem*.

Unde Hieronymus : 

Quod ex Deo non est, qui solus vere est, non esse dicitur ;

ideoque peccatum, quod nos a vero esse abducit, nit esse vel non esse dicitur.

Alii vero dicunt omnem formam, quae scilicet naturaliter est, et omne quod nattiraliter est, esse a Deo ; sed forma idoli non est naturaliter, quia naturae iustitiae non servit. Id enim naturaliter esse dicitur, quod simplici naturae iustitiae, quae Deus est, militat, non resultat, et naturam creatam non vitiat.

 

  1. De secundo praecepto*.

Secundum praeceptum est :

Non assumes nomen Dei tui in vanum.

Quod est dicere, secundum litteram : Non iurabis pro nihilo nomen Dei.

Isidorus*.

Allegorice vero praecipitur ut 

non putes creaturam esse Christum, Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subiecta est, sed aequalem Patri.

 

  1. De tertio*.

Tertium vero est :

Memento ut diem sabbati sanctifices.

 Ubi secundum litteram praecipitur sabbati observantia ; allegorice vero, ut requiem et hic a vitiis et in futuro in Dei contemplatione exspectes ex Spiritu Sancto, id est ex caritate et dono Dei ; non quod Spiritus Sanctus sine Patre et Filio hoc operetur.

 

 

Capitulum 3 (140)

 

  1. Quare in Spiritu Sancto proprie dicitur fieri remissio*.

Augustinus, De blasphemia Spiritus Sancti*

Accepit utique Ecclesia hoc donum, ut in Spiritu Sancto fiat remissio peccatorum. Quam remissionem cum Trinitas faciat, proprie tamen ad Spiritum Sanctum dicitur pertinere, quia ipse est Spiritus adoptionis filiorum,

ipse est Patris et Filii amor et connexio vel communitas ; ideoque iustificatio nostra et requies ei attribuitur saepius.

 

  1. Haec sunt tria mandata primae tabulae ad Deum pertinentia. Et primum quidem, quod est de uno Deo colendo, pertinet ad Patrem, in quo est unitas vel auctoritas ; secundum ad Filium, in quo est aequalitas ; tertium ad Spiritum Sanctum, in quo est utriusque communitas.

 

 

Capitulum 4 (141)

 

  1. De mandatis secundae tabulae.

In secunda vero tabula septem erant mandata ad dilectionem proximi pertinentia.

 

2. De primo secundae tabulae*.

Quorum primum ad patrem carnalem refertur, sicut primum primae tabulae ad Patrem caelestem ; quod est :

Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, scilicet viventium.

 Parentes vero sic sunt honorandi, ut eis debita reverentia exhibeatur et necessaria ministrentur.

 

3. De secundo*.

Secundum est :

Non occides.

 Ubi secundum litteram actus homicidii prohibetur, secundum spiritum vero etiam voluntas occidendi. Unde huic mandato secundum litteram fit superadditio in Evangelio, quia littera Evangelii exprimitur, quod Legis littera non exprimebatur.

 

4. De sensu spirituali et carnali*.

Evangelii littera exprimit intelligentiam spiritualem, id est quam spirituales habent, et secundum quam spiritualiter vivitur ; littera Legis sensum carnalem, id est quem carnales habent, et secundum quem carnaliter vivitur : cui facta est superadditio.

 

5. De tertio*.

Isidorus*.

Tertium est :

Non moechaberis,

 

id est ne cuilibet miscearis, excepto foedere matrimonii. A parte enim totum intelligitur.

Augustinus, super Exodum* :

Nomine igitur moechiae omnis concubitus illicitus, illorumque membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.

 

 

Capitulum 5 (142)

 

  1. De quarto. Quartum est :
    Non furtum facies.

Ubi sacrilegium et rapina omnis prohi betur.

Augustinus, super Exodum* : 

Non enim rapinam permisit, qui furtum prohibuit, sed furti nomine bene intelligi voluit omnem illicitam usurpationem rei alienae.

 

  1. Sacrilegium tribus modis committitur : quando scilicet vel sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro, vel sacrum de non sacro aufertur. Sacrum vero dicitur quidquid mancipatum est cultui divino, ut ecclesia vel res ecclesiae.

 

3. Hieronymus, in epistola quadam*.

Hic etiam usura prohibetur quae sub rapina continetur.

Unde Hieronymus : 

Usuras quaerere vel fraudare aut rapere nihil interest. Commoda fratri tuo, et accipe quod dedisti et nihil superfluum quaeras, quia superabundantia in usura computatur.

Augustinus, super Psalmum*.

Est enim usura, ut ait Augustinus, 

cum quis plus exigit in iniuria vel qualibet re quam acceperit.

Hieronymus, super Ezechielem*.

Item Hieronymus : 

Putant aliqui usuram tantum esse in pecunia ; sed intelligant usuram vocari superabundantiam, scilicet quidquid est, si ab eo quod dederit plus est : ut si in hieme demus decem modios, et in messe quindecim recipiamus.

 

  1. Si furtum fecerunt filii Israel quando spoliaverunt Aegyptios*.

Si vero quaeritur de filiis Israel, qui, Domino iubente, ab Aegyptiis mutuaverunt vasa aurea et argentea et vestes pretiosas, et asportaverunt utrum furtum commiserint, dicimus eos qui ut parerent Deo iubenti illud fecerunt, non fecisse furtum, nec omnino peccasse.

Augustinus, super  Exodum*.

Unde Augustinus : 

Israelitae non furtum fecerunt, sed Deo iubenti ministerium praebuerunt. Hoc enim Deus iussit, qui Legem dedit. Sicut minister iudicis sine peccato occidit quem Lex praecipit sed si id sponte faciat, homicida est, etiam si eum occidat quem scit a iudice occidendum.

Augustinus, super Psalmum* : 

Infirmi autem, qui ex cupiditate Aegyptios deceperunt, magis permissi sunt hoc facere illis, qui iure talia passi sunt, quam iussi.

 

  1. Augustinus, super Psalmum*.

Hic opponitur quod etiam boni in illo opere peccaverunt, quia naturalem legem, cui concordat Evangelium et lex moralis praeceptionis, transgressi sunt, quae est :

Quod tibi non vis, alii ne feceris.

 

Quam Veritas scripsit in corde hominis ; et quia non legebat in corde, iteravit in tabulis, ut voce forinsecus admota, rediret ad cor et ibi inveniret quod extra legeret.

Hanc igitur illi praevaricati videntur in illo facto, aliis facientes quod nolebant sibi fieri.

Sed ibi subintelligendum est « iniuste », ut non alii scilicet iniuste facias, quod tibi non vis fieri. Alioquin huius praevaricator est iudex, dum punit reum, nolens aliquid tale sibi fieri. Ita etiam et illud Domini verbum :

Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines etc.,

de bonis accipiendum est quae nobis invicem exhibere debemus.

 

 

Capitulum 6 (143)

 

  1. De quinto*.

Quintum praeceptum est :

Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

Ubi crimen mendacii et periurii prohibetur.

 

2. Augustinus, super Exodum : scilicet si omne mendacium ibi prohibetur* : 

Solet autem quaeri utrum prohibitum sit omne mendacium. Quidam dicunt illud tantum prohiberi quod obest et non prodest ei cui dicitur. Tale enim non est adversus proximum, ut ideo videatur hoc addidisse Scriptura. Sed de mendacio magna quaestio est, nec cito explicari potest.