Distinctio X — Livre III — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO X
Capitulum 1 (29)
An Christus secundum quod homo est sit persona vel aliquid.
Solet etiam a quibusdam inquiri utrum Christus secundum quod homo sit persona, vel etiam sit aliquid.
2. Argumentatio ex utraque parte quaestionis*.
Ex utraque parte quaestionis argumenta concurrunt. Quod enim persona sit, his edisserunt rationibus : Si secundum quod homo aliquid est, vel persona, vel substantia, vel aliud est ; sed aliud non ; ergo persona vel substantia. Sed si substantia est, vel rationalis, vel irrationalis ; sed non est irrationalis substantia ; ergo rationalis. Si vero secundum quod homo est rationalis substantia, ergo persona, quia haec est definitio personae :
Si ergo secundum quod homo est aliquid, et secundum quod homo persona est.
Sed e converso, si secundum quod homo persona est, vel tertia in Trinitate, vel alia ; sed alia non ; ergo tertia in Trinitate persona. At si secundum quod homo, persona est tertia in Trinitate, ergo Deus.
3. Propter haec inconvenientia et alia, quidam dicunt Christum secundum hominem non esse personam nec aliquid, nisi forte « secundum » sit expressivum unitatis personae. « Secundum » enim multiplicem habet rationem : aliquando enim exprimit conditionem vel proprietatem naturae divinae vel humanae, aliquando unitatem personae ; aliquando notat habitum, aliquando causam. Cuius distinctionis rationem diligenter lector animadvertat atque in sinu memoriae recondat, ne eius confundatur sensus cum de Christo sermo occurrerit.
4. Etsi Christus secundum quod homo dicatur esse substantia rationalis, non inde tamen sequitur quod persona sit secundum quod homo.
Illud tamen non sequitur, quod in argumentatione superiori inductum est : quod si Christus secundum quod homo est substantia rationalis, ergo persona. Nam et modo anima Christi est substantia rationalis, non tamen persona, quia non est per se sonans, immo alii rei coniuncta. Illa tamen personae descriptio non est data pro illis tribus personis.
5. Alia probatio quod Christus sit persona.
Sed adhuc aliter nituntur probare Christum secundum hominem esse personam : quia Christus secund um quod homo
ut sit
Sed illud est, quod ut sit praedestinatus est ; ergo si praedestinatus est secundum quod homo ut sit Filius Dei, et secundum quod homo est Filius Dei.
Responsio*.
Ad quod dici potest Christum esse id, quod ut sit praedestinatus est : est enim praedestinatus ut sit Filius Dei, et ipse vere est Filius Dei. Sed secundum hominem praedestinatus est ut sit Filius Dei, quia per gratiam hoc habet secundum hominem ; nec tamen secundum hominem est Filius Dei, nisi forte « secundum » unitatis personae sit expressivum, ut sit sensus : ipse qui est homo, est Dei Filius ; ut autem ipse, ens homo, sit Dei Filius, per gratiam habet. Sed si causa notetur, falsum est ; non enim quo homo est, eo Dei Filius est.
Capitulum 2 (30)
An Christus sit adoptivus filius secundum quod homo vel aliquo modo.
Si vero quaeritur an Christus sit adoptivus filius secundum quod homo sive alio modo, respondemus Christum non esse adoptivum filium aliquo modo, sed tantum naturalem, quia natura filius est, non adoptionis gratia.
Non autem sic dicitur filius natura, ut dicitur Deus natura : non enim eo filius est quo Deus est, quia proprietate nativitatis filius, natura divinitatis Deus est. Et tamen dicitur natura vel naturae filius, quia naturaliter est filius, eandem scilicet habens naturam quam ille qui genuit.
Quare non sit adoptivus filius*.
Adoptivus autem filius non est, quia non prius fuit et postmodum adoptatus est in filium, sicut nos dicimur adoptivi filii, quia cum nati fuerimus
per gratiam facti sumus
Christus vero nunquam fuit non filius, et ideo non est adoptivus filius.
3. Oppositio quod sit adoptivus filius.
Sed ad hoc opponitur sic : Christus filius hominis est, id est Virginis, aut gratia, aut natura, vel utroque modo. Si vero natura, aut divina, aut humana ; sed divina non : ergo aut humana natura, aut non natura est filius hominis. Si non natura, ergo gratia tantum ; et si etiam natura humana, non ideo minus per gratiam. Si ergo gratia filius Virginis est, adoptivus filius esse videtur : ut idem sit naturalis filius Patris et adoptivus filius Virginis.
Responsio*.
Ad quod dici potest Christum filium Virginis esse natura vel naturaliter et gratia ; nec tamen adoptivus filius Virginis est, quia non per adoptionem, sed per unionem filius Virginis esse dicitur. Filius enim Virginis dicitur eo quod in Virgine hominem accepit in unitatem personae ; et hoc fuit gratiae, non naturae.
Unde Augustinus, Super Ioannem :
Christus ergo nec Dei nec hominis est adoptivus filius, sed Dei naturaliter, et hominis naturaliter et gratia filius.
4. Quod vero naturaliter sit filius hominis, Augustinus ostendit in libro De fide ad Petrum :
5. Quod autem non sit adoptivus filius et tamen gratia sit filius, ex subditis probatur testimoniis.
Hieronymus, Super Epistolam ad Ephesios ait :
Hilarius quoque in libro III De Trinitate ait :
Augustinus etiam, Super Ioannem ait :
Ambrosius quoque in I libro De Trinitate ait :
Ex his evidenter ostenditur quod Christus non sit filius gratia adoptionis. Illa enim gratia intelligitur, cum Augustinus eum non esse gratia filium asserit : gratia enim, sed non adoptionis, immo unionis, Filius Dei est filius hominis et e converso.
Capitulum 3 (31)
Utrum persona vel natura praedestinata sit.
Deinde, si quaeritur utrum praedestinatio illa, quam commemorat Apostolus, sit de persona an de natura, sane dici potest et personam Filii, quae semper fuit, esse praedestinatam secundum hominem assumptum, ut ipsa scilicet ens homo esset Dei Filius ; et naturam humanam esse praedestinatam, ut Verbo Patris personaliter uniretur.
