Distinctio XX — Livre III — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XX
Capitulum 1 (62)
Quod alio modo potuit liberare et quare potius isto.
Augustinus in libro X[III] De Trinitate*.
Si vero quaeritur utrum alio modo posset Deus hominem liberare quam per mortem Christi, dicimus et
Capitulum 2 (63)
- Ratio quare isto modo*.
Quid enim mentes nostras tantum erigit et ab immortalitatis desperatione liberat, quam quod tanti nos fecit Deus, ut Dei Filius immutabiliter bonus, in se manens quod erat, et a nobis accipiens quod non erat, dignatus nostrum inire consortium, mala nostra moriendo perferret ?
2. Alia ratio*.
Augustinus in eodem*.
Est et alia ratio quare isto potius modo quam alio liberare voluit :
Capitulum 3 (64)
1. Qua iustitia sit victus diabolus.
2. Quaestio*.
Iustitia ergo humilitatis hominem liberavit, quem sola potentia aequissime liberare potuit.
Capitulum 4 (65)
1. De causa inter Deum et hominem et diabolum.
Si enim tres illi in causam venirent, scilicet Deus, homo, diabolus, diabolus et homo quid adversus Deum dicerent, non haberent. Diabolus enim de iniuria Dei convinceretur, quia servum eius, scilicet hominem, et fraudulenter abduxit et violenter tenuit. Homo etiam iniurius Deo convinceretur, quia praecepta eius contempsit et se alieno dominio mancipavit. De hominis etiam iniuria convinceretur diabolus, quia illum et prius fallaci promissione decepit, et post mala inferendo laesit. Iniuste igitur diabolus, quantum ad se, tenebat hominem, sed homo iuste tenebatur ; quia diabolus nunquam meruit potestatem habere super hominem, sed homo meruit per culpam pati diaboli tyrannidem.
2. Si igitur Deus, qui utrique praeerat, potentia hominem liberare vellet, sola iussionis virtute hominem poterat rectissime liberare ; sed ob causam praemissam iustitia humilitatis uti voluit.
Augustinus in libro XIII De Trinitate* :
Qui dum in carne mortali crucifixus est, iustificati sumus, id est per remissionem peccatorum eruti de potestate diaboli, et ita a Christo iustitia diabolus victus est, non potentia. Quomodo autem in eius sanguine nobis peccata sint dimissa, supra expositum est.
Capitulum 5 (66)
l. De traditlone Christi, quae dicitur facta a Patre, a Filio, a Iuda et a Iudaeis.
Christus ergo est sacerdos idemque hostia et pretium nostrae reconciliationis, qui se in ara crucis non diabolo, sed Deo Trinitati obtulit, pro omnibus quantum ad pretii sufficientiam, sed pro electis tantum quantum ad efficaciam, quia praedestinatis tantum salutem effecit.
- De quo et legitur quod sit traditus a Patre, et quod se ipsum tradidit, et quod Iudas eum tradiditet Iudaei. Ipse se tradidit, quia sponte ad passionem accessit ; et Pater eum tradidit, quia voluntate Patris, immo totius Trinitatis, passus est ; Iudas tradidit prodendo, et Iudaei instigando. Et fuit actus Iudae et Iudaeorum malus, et actus Christi vel Patris bonus. Opus Christi et Patris bonum, quia bona Patris et Filii voluntas ; malum fuit opus Iudae et Iudaeorum, quia mala fuit intentio.
3. Diversa fuerunt ibi facta sive opera, id est diversi actus ; et una res sive factum, scilicet passio ipsa. Ideo doctores aliquando uniunt infacto illo Patrem, Filium, Iudam, Iudaeum ; aliquando disiungunt. Respicientes enim ad passionem, unum opus illorum dicunt ; attendentes intentiones et actus, facta diversa discernunt.
Augustinus, Super epistolam Ioannis*.
Unde Augustinus :
Ecce unam rem dicit ibi fuisse et diversa facta, quia una fuit ibi passio, sed diversi actus ; et actus quidem Iudae ac Iudaeorum mali, quibus operati sunt Christi passionem, quae bonum est et opus Dei est.
Capitulum 6 (67)
- Quod Christi passio dicitur opus Dei et Iudaeorum et quomodo.
Passio ergo Christi et opus Iudaeorum dicitur, quia ex actibus eorum provenit ; et opus Dei, quia eo auctore, id est volente, fuit.
Unde Augustinus :
2. Si Iudaei sunt ibi operati bonum*.
Cum autem passio Christi opus : Dei sit et ideo bonum, eamque operati sint Iudas et Iudaei : quaeritur an concedendum sit eos operatos ibi esse bonum.
Hic distinguendum est : potest enim dici quod operati sunt bonum, quia ex actibus eorum bonum provenit, id est passio Christi ; et item quod operati non sint bonum, sed malum, quia actio eorum non fuit bona, sed mala.
