Distinctio VI — Livre III — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO VI
Capitulum 1 (17)
- De intelligentia harum locutionum : Deus factus est homo, Deus est homo, an his locutionibus dicatur Deus factus esse aliquid vel esse aliquid vel non.
Ex praemissis autem emergit quaestio plurimum continens utilitatis, sed nimium difficultatis atque Cum enim constet ex praedictis et aliis pluribus testimoniis, omnesque catholici unanimiter fateantur Deum esse factum hominem, et Christum verum Deum esse et verum hominem, quaeritur an his locutionibus : « Deus factus est homo », « Filius Dei factus est filius hominis », « Deus est homo » et « homo est Deus », dicatur Deus factus esse aliquid vel esse aliquid, vel aliquid dicatur esse Deus ; et an ita conveniat dici : « Homo factus est Deus » et « filius hominis factus est Filius Dei », sicut e converso dicitur ; et si his locutionibus non dicitur Deus factus esse aliquid vel esse aliquid ; quae sit intelligentia harum locutionum et similium.
2. Quod in huius quaestionis expositione differunt sapientes*.
In huius profunditatis reseratione et scrupulosae quaestionis expositione plurimum differre inveniuntur sapientes.
Capitulum 2 (18)
- Quorundam sententiam refert.
Alii enim dicunt in ipsa Verbi incarnatione hominem quendam ex anima rationali et humana carne constitutum : ex quibus duobus omnis verus homo constituitur. Et ille homo coepit esse Deus, non quidem natura Dei, sed persona Verbi ; et Deus coepit esse homo ille. Concedunt etiam hominem illum assumptum a Verbo et unitum Verbo, et tamen esse Verbum. Et ea ratione tradunt dictum esse « Deum factum hominem » vel « esse hominem », quia Deus factus est (id est coepit esse) quaedam substantia ex anima rationali et humana carne subsistens ; et illa substantia facta est (id est coepit esse) Deus. Non tamen demigratione naturae in naturam, sed utriusque naturae servata proprietate, factum est ut Deus esset illa substantia, et illa substantia esset Deus. Unde vere dicitur Deus factus homo et homo factus Deus, et Deus esse homo et homo Deus, et Filius Dei filius hominis et e converso. Cumque dicant illum hominem ex anima rationali et humana carne subsistere, non tamen fatentur ex duabus naturis esse compositum, divina scilicet et humana ; nec illius partes esse duas naturas, sed animam tantum et carnem.
2. Auctoritates ponit quibus suam muniunt sententiam.
Et ne de suo sensu tantum loqui putentur, hanc sententiam pluribus muniunt testimoniis.
Ait enim Augustinus in libro De Trinitate :
3. Idem in Enchiridion :
4. Item in eodem :
5. Idem, Super Ioannem :
6. Idem quoque in libro De praedestinatione sanctorum :
Item :
7. Idem in libro XIII De Trinitate :
8. Hilarius*.
Hilarius quoque in X libro De Trinitate ait :
9. His aliisque auctoritatibus utuntur, qui hominem quendam, ex anima rationali et carne compositum, Deum factum dicunt. Sed gratia, non natura. Sola enim gratia habuit ille homo, non meritis vel natura, ut esset Deus sive Dei Filius ; ut haberet omnem scientiam et potentiam quam habet Verbum, cum quo est una persona. Nec tantum in superioribus legitur quod homo ille sit una persona cum Verbo et sit ipsum Verbum, sed etiam quod anima rationalis et caro eadem persona sit et Christus sit et Deus.
Capitulum 3 (19)
- Aliorum sententia.
Sunt autem et alii, qui istis in parte consentiunt, sed dicunt hominem illum non ex anima rationali et carne tantum, sed ex humana et divina natura, id est ex tribus substantiis : divinitate, carne et anima, constare ; hunc Christum fatentur, et unam personam tantum esse, ante incarnationem vero solummodo simplicem, sed in incarnatione factam compositam ex divinitate et humanitate. Nec est ideo alia persona quam prius, sed cum prius esset Dei tantum persona, in incarnatione facta est etiam hominis persona : non ut duae essent personae, sed ut una et eadem esset persona Dei et hominis. Persona ergo quae prius erat simplex et in una tantum natura exsistens, in duabus et ex duabus subsistit naturis. Et persona quae tantum Deus erat, facta est etiam verus homo, subsistens non tantum ex anima et carne, sed etiam ex divinitate. Nec tamen persona illa debet dici facta persona, quamvis dicatur facta persona hominis. Facta est igitur illa persona, ut quibusdam placet, quiddam subsistens ex anima et carne, sed non est facta persona vel substantia vel natura. Et in quantum est ille subsistens, composita est ; in quantum autem Verbum est, simplex est.
2. Auctoritates etiam ponit quae hanc probant sententiam.
De hoc Augustinus in libro Sententiarum Prosperi ait :
3. De hoc eodem Ioannes Damascenus :
- Item :
Unam hypostasim Filii Dei confitemur in duabus naturis perfecte se habentibus deitatis et humanitatis, et incarnatam eandem hypostasim ; et has duas naturas custodiri et manere in ipso post unionem : non seorsum et secundum partem ponentes singulam, sed unitas invicem in unam compositam hypostasim. Substantialem enim inquimus unionem, scilicet veram, et non secundum phantasiam ; substantialem autem, non duabus naturis perficientibus alterum, scilicet unam compositam naturam, sed unitas invicem in unam hypostasim compositam Filii Dei ; et manere eandem substantialem differentiam determinamus. Quod creabile, mansit creabile, et quod increabile increabile, et mortale mortale, et immortale immortale, et circumscriptibile circumscriptibile, et incircumscriptibile incircumscriptibile. Et hoc quidem refulget miraculis.
5. De hoc etiam Augustinus in libro De Trinitate ait :
Idem in libro XIII De Trinitate :
- His aliisque pluribus auctoritatibus se muniunt, qui dicunt personam Christi compositam esse, vel factam sive constantem ex duabus naturis sive ex tribus substantiis.
Capitulum 4 (20)
- Tertia aliorum sententia.
Sunt etiam et alii, qui in incarnatione Verbi non solum personam ex naturis compositam negant, verum etiam hominem aliquem, sive etiam aliquam substantiam, ibi ex anima et carne compositam vel factam diffitentur ; sed sic illa duo, scilicet animam et carnem, Verbi personae vel naturae unita esse aiunt, ut non ex illis duobus vel ex his tribus aliqua substantia vel persona fieret sive componeretur, sed illis duobus velut indumento Verbum Dei vestiretur ut mortalium oculis congruenter appareret.
2. Qui ideo dicitur factus verus homo, quia veritatem carnis et animae Quae duo etiam in singularitatem vel unitatem suae personae accepisse legitur, non quia illa duo, vel aliqua res ex illis composita, sit una persona cum Verbo vel sit Verbum, sed quia illis duobus accedentibus Verbo, non est personarum numerus auctus, ut fieret quaternitas in Trinitate ; et quia ipsa persona Verbi, quae erat prius sine indumento, assumptione indumenti non est divisa vel mutata, sed una eademque immutata permansit.
3. Qui secundum habitum Deum hominem factum dicunt. Accipiendo enim hominem dictus est Deus factus homo ; et propter acceptum hominem dicitur Deus vere esse homo ; et propter assumentem Deum dicitur homo esse Deus. Nam, si essentialiter, inquiunt illi, Deus esse homo, vel homo esse Deus intelligeretur, tunc si Deus hominem assumpsisset in sexu muliebri, et mulier essentialiter Deus esset, et e converso. At potuit Deus assumpsisse hominem in sexu muliebri ; potuit igitur mulier esse Deus, et e converso.
Capitulum 5 (21)
Auctoritates inducit qulbus haec sententia roboratur.
Ne autem et isti de suo influere videantur, testimoniis in medium productis quod dicunt confirmant.
Ait enim Augustinus in libro De gratia novi Testamenti :
Capitulum 6 (22)
- Quatuor species habitus distinguuntur.
Idem quoque, tractans illud verbum Apostoli :
manifeste ostendit Deum dici factum esse hominem vel esse hominem secundum habitum, in libro 84 Quaestionum ita inquiens :
2. Prima species habitus*.
Secunda*.
Tertia*.
Quarta*.
3. Quarta species congruit huic comparationi*.
Quod genus congruit huic comparationi. Deus enim Filius
Quod autem dicit, ut homo, veritatem exprimit.
His verbis aperte innuere videtur Augustinus Deum dici factum hominem secundum habitum.
- Augustinus : De modo incarnationis*.
Qui etiam ipsius incarnationis modum volens exprimere quaerentibus in IV libro De Trinitate ait :
Ita sane factum, ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima ; atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem. Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur a peccatis abstinendo et bona operando ; difficilia enim sunt haec.
5. Idem in libro De fide ad Petrum :
Item :
divina scilicet et humana.
- Idem in libro Contra Maximinum :
Cum esset per se ipsum invisibilis, visibilis in homine apparuit, quem de femina suscipere dignatus est.
Item in eodem :
- Hilarius quoque in X libro De Trinitate ait :
Quomodo Dei Filius natus ex Maria est, nisi quod Verbum caro factum est, scilicet quod Filius Dei, cum in forma Dei esset, formam servi accepit ? Unum tamen eundemque, non Dei defectione, sed hominis assumptione, profitemur et in forma Dei per naturam divinam, et in forma servi ex conceptione Spiritus Sancti secundum hominis habitum repertum fuisse.
Audistis tres secundum diversos positas sententias, et pro singulis inducta testimonia.
