Distinctio XXIX — Livre III — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre III

Distinctio XXIX

DISTINCTIO XXIX

 

 

Capitulum 1 (108)

 

  1. De ordine diligendi : quid prius, quid post.

Post praedicta de ordine caritatis agendum est, quia dicit sponsa :

Introduxit me rex in cellam vinariant et ordinavit in me caritatem.

Ambrosius* : 

Videamus igitur ordinem, quid prius, quid post esse debeat. Peccat enim qui praepostere agit : nam scire quid facias, et nescire ordinem faciendi, non est perfectae cognitionis. Ordinis namque ignorantia conturbat meritorum formam.

 

  1. Augustinus in I libro De doctrina christiana*.

Ordinem autem diligendi Augustinus insinuat dicens : 

Ipse est qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod diligendum est, aut aeque diligat quod minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius quod aeque diligendum est. Omnis peccator, in quantum peccator est, non est diligendus ; et omnis homo, in quantum est homo, diligendus est propter Deum ; Deus vero propter se ipsum. Et Deus propter se omni homine amplius diligendus est ; et amplius quisque Deum debet diligere quam se ipsum. Item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum : quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum Deo perfrui : quod non potest corpus, quia corpus per animam vivit qua fruimur Deo.

 

3. Audisti aliqua de ordine caritatis : ubi expressum est nos amplius debere diligere Deum quam omnes homines vel nos ipsos, et amplius animum alius hominis quam corpus nostrum. In enumeratione etiam quatuor diligendorum superius posita, prius ponitur quod supra nos est, secundo quod nos sumus, tertio quod iuxta nos est, quarto quod infra nos est : ubi ordo diligendi insinuari videtur ex ratione enumerationis.

Non est autem apertum utrum omnes homines pariter debeamus diligere, et tantum quantum nos vel minus.

 

 

Capitulum 2 (109)

 

  1. An omnes homines pariter diligendi sint.

Unde et super hoc saepe movetur quaestio, quam perplexam faciunt Sanctorum verba varie prolata.

 

2. Auctoritates ponit quae videntur dicere omnes pariter diligendos, sed in effectu differentiam esse*.

Quidam enim tradere videntur quod pari affectu omnes diligendi sint ; sed in effectu, id est in exhibitione obsequii, distinctio observanda sit.

Augustinus in libro I De doctrina christiana*.

Unde Augustinus : 

Omnes homines aeque diligendi sunt ; sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. Pro sorte enim habendum est quo quisque tibi temporaliter colligatius adhaeret, ex quo legis potius illi dandum esse.

Idem, Super Epistolam ad Galatas

Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, id est ad christianos. Omnibus enim pari dilectione vita aeterna optanda est, etsi non omnibus eadem possunt exhiberi dilectionis officia.

Quae fratribus maxime sunt exhibenda,

quia sunt invicem membra,

 

qui habent eundem Patrem.

 

His aliisque testimoniis innituntur, qui dicunt omnes homines pariter diligendos esse caritatis affectu, sed in operis exhibitione differentiam.

 

  1. Quae his repugnare videntur.

Quibus obviat illud praeceptum Legis de diligendis parentibus :

Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram.

Ut quid enim specialiter illud praeciperetur de parentibus, nisi maiori dilectione forent diligendi ?

Sed hoc illi referendum dicunt ad exteriorum exhibitionem, in qua praeponendi sunt parentes ; unde honora dixit, non dilige.

 

  1. Hieronymus*.

Obviat etiam illis quod Hieronymus, Super Ezechielem, ait : scilicet 

ut ordine caritatis, sicut scriptum est : Ordinavit in me caritatem, post omnium patrem Deum, carnis quoque pater diligatur et mater, et filius et filia, frater et soror.

 

5. Ambrosius*.

Ambrosius quoque, diligendi exprimens ordinem, super illud Canticorum :

Ordinavit in me caritatem,

 secundo capitulo, ait :

Multorum caritas inordinata est : quod in primo est, ponunt tertium vel quartum. Primo Deus diligendus est, secundo parentes, inde filii, post domestici ; qui si boni sunt, malis filiis praeponendi sunt. Secundum hoc in Evangelio ad cuiusque dilectionem proprium ponit : Diliges Dominum Deum tuum ex corde tuo et ex omnibus viribus tuis, et proximum tuum sicut te ipsum, et inimicos ; non ex tota virtute, non sicut te ipsum, sed simpliciter. Sufficit enim quod diligimus et non odio habemus.

 

6. Ordo diligendi hic ostenditur.

Ecce ex praemissis aperte insinuatur quae in affectu caritatis distinctio sit habenda : ut differenti affectu, non pari, homines diligamus, et ante omnia Deum, secundo nos ipsos, tertio parentes, inde filios et fratres, post domesticos, demum inimicos diligamus.

Sed inquiunt illi quae de ordine dilectionis supra dicuntur esse referenda ad operum exhibitionem, quae differenter proximis exhibenda sunt : primo parentibus, inde filiis, post domesticis, demum inimicis ; Deum vero tam affectu quam obsequii exhibitione ante omnia diligendum.

 

  1. Quod aliqui eorundem tradunt tantum proximos quantum nos debere diligere.

Quorum etiam nonnulli tradunt affectu caritatis tantum proximos esse diligendos quantum nos ipsos diligimus.

Augustinus in libro VIII De Trinitate*.

Quod confirmant auctoritate Augustini, qui ait : 

Nec illa iam quaestio moveat, quantum caritatis fratri debeamus impendere, quantum Deo. Incomparabiliter plus Deo quam nobis ; fratri vero quantum nobis ; nos autem tanto magis diligimus, quanto magis diligimus Deum.

Ex hoc et praemissis testimoniis Augustini asserunt omnes homines pariter diligendos a nobis, et tantum quantum nos ; Deum autem plus quam nos, corpus vero nostrum minus quam nos vel proximos. Nec in enumeratione praemissa quatuor diligendorum ordinem diligendi assignari dicunt, sed tantum quae sunt diligenda.

 

  1. Secundum alios non pari affectu omnes diligendi sunt.

Verum quia praemissa verba Ambrosii ordinem diligendi secundum affectum magis quam secundum effectum diligenter intuentibus explicare videntur, non indocte alii dicunt non modo in exhibitione operis, sed etiam in affectu caritatis ordinem differentem esse statutum : ut ante omnia diligamus Deum, secundo nos, tertio parentes, quarto filios vel fratres et huiusmodi, postea domesticos, demum inimicos.

 

9. Determinatio auctoritatum quae videntur adversari*.

Quod vero Augustinus dicit, pariter omnes esse diligendos et pari dilectione omnibus vitam optandam, ita accipi potest : ut paritas non ad affectum referatur, sed ad bonum quod eis optatur, quia caritate omnibus optare debemus ut paria bona mereantur, sicut Apostolus dicit :

Volo omnes homines esse sicut me.

 Optanda est enim minoribus perfectio maiorum, ut ipsi fiant perfecti et sic parem mereantur beatitudinem. Vel « pari dilectione », id est eadem dilectione omnes diligendi sunt.

Item quod ait, ut tantum diligamus fratres quantum nos, ita intelligi potest : id est ad tantum bonum diligamus fratres ad quantum nos, ut tantum bonum eis optemus in aeternitate quantum nobis, etsi non tanto affectu. Vel ibi « quantum » similitudinis est, non quantitatis.

 

  1. Quaestio de parentibus malis et aliis bonis.

Solet etiam quaeri, si parentes nostri mali sint, vel filii, vel fratres, an magis vel minus diligendi sint aliis bonis, hac ratione nobis non copulatis.

Videtur quod magis sint diligendi boni qui nobis carne non sunt coniuncti, quam alii carne coniuncti : quia nobis sunt coniuncti corde, glutino caritatis ; sanctior est enim copula cordium quam corporum.

Beda*.

Unde Beda de illis verbis Domini :

Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei faciunt,

 ait :

Non iniuriose negligit matrem, nec mater negatur, quae etiam de cruce agnoscitur, sed religiosiores monstrantur copulae mentium quam corporum.

Verumtamen latebrosa quaestio est haec, nec a nobis plene absolvenda properantibus ad alia.

 

  1. Movemur enim super verbis illis : 
    Inimicos non ex tota virtute, non sicut te ipsum iubet diligere, sed simpliciter : sufficit enim quod diligimus et non odio habemus.

Quod non ita accipiendum est, quasi sufficiat tibi diligere inimicum et non

sicut te ipsum :

 quia omnes, et amicos et inimicos, sicut te ipsum diligere debes. Sed ad ostendendum gradus diligendi Deum et proximum et inimicum, qui tamen proximus est, « propria Dominus ponit », cum ait :

Diliges Deum ex tota virtute, et proximunt sicut te :

 non ait

ex tota virtute,

ut ostendat proximum diligendum minus quam Deum. Dicit etiam :

Diligite inimicos,

 nec addit

ex tota virtute,

 nec

sicut te ipsum,

 « sed simpliciter : sufficit enim quod diligimus et non odio habemus » : id est sufficit dicere ut diligamus et non odio habeamus ; non quin eos diligere debeamus sicut nos, quia proximi sunt ; sed sufficit si eos minus diligimus quam alios proximos : quod dictionis genus innuit.

 

  1. Quaestio.

Augustinus in libro Retractationum*.

Quaeri etiam solet 

cur Dominus praeceperit diligere inimicos, cum alibi praecipiat odio habere parentes et filios.

Ad quod dicendum est duo esse diligenda in homine : naturam et virtutem ; vitium vero et peccatum odiendum. Et parentes ergo, in quantum mali sunt, odiendi sunt ; et inimici diligendi in quantum homines. « Diligamus ergo inimicos lucrandos regno Dei, et odiamus in propinquis si impediunt nos a regno Dei » ; et in omnibus communiter naturam diligamus quam Deus fecit.

 

 

Capitulum 3 (110)

 

  1. De gradibus caritatis.

Sciendum quoque est diversos esse gradus caritatis : est enim caritas incipiens, proficiens, perfecta, perfectissima.

Augustinus, super Epistolam Ioannis*.

Unde Augustinus : 

Perfecta caritas haec est : ut quis paratus sit pro fratribus etiam mori. Sed numquid mox ut nascitur, iam prorsus perfecta est ? Immo, ut perficiatur nascitur ; cum fuerit nata, nutritur ; cum fuerit nutrita, roboratur ; cum fuerit roborata, perficitur ; cum ad perfectionem venerit, dicit : Cupio dissolvi etc.

Hic aperte progressus et perfectio caritatis insinuatur.

 

Quam perfectionem etiam Veritas commendat dicens :

Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

 Quod utique dictum est de opere dilectionis, quia maior dilectionis, effectus non est, quam ponere animam pro aliis. Nec te moveat quod ait

pro amicis :

 qui enim ponit animam pro amicis, ponit et pro inimicis, ad hoc ut et ipsi fiant amici.