Distinctio XVI — Livre III — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre III

Distinctio XVI

DISTINCTIO XVI

 

 

Capitulum 1 (45)

 

  1. An in Christo fuerit necessitas patiendi et moriendi, quae est defectus generalis.

Hic oritur quaestio ex praedictis ducens originem. Dictum est enim supra quod Christus in se nostros defectus suscepit, praeter peccatum. Est autem hominis generalis quidem defectus qui peccatum non est, scilicet necessitas patiendi vel moriendi : unde corpus nostrum non tantum mortale, sed etiam

mortuum

dicitur, quia non tantum aptitudinem moriendi, sed etiam necessitatem habet. Ideo quaeritur utrum necessitas talis in Christi corpore fuerit.

Quod mortalitas ante peccatum non fuit in homine defectus.

De aptitudine enim moriendi, quod in eo fuerit, ambiguum non est. Quae etiam ante peccatum in homine fuit, quando aliquis in eo non fuit defectus : nec igitur mortalitas illa tunc in eo fuit defectus, quia naturae ei erat.

An illa modo sit in nobis defectus.

Unde etiam quidam talem mortalitatem in nobis non esse defectum non improbe tradunt, sed necessitatem moriendi vel patiendi. Quae etiam mortalitas dicitur vel passibilitas : dicitur enim homo nunc passibilis vel mortalis non modo propter aptitudinem, sed etiam propter necessitatem.

An anima Christi habuit necessitatem patiendi.

Sed numquid hic defectus fuit in Christi carne ? Anima quoque eius, cum passibilis exstiterit ante mortem, numquid necessitatem patiendi habuit ? Si enim necessitas patiendi vel moriendi fuit in Christo, non videtur sola voluntate miserationis defectus nostros accepisse.

 

  1. Solutio*.

Ad quod dici potest Christum voluntate, non necessitate suae naturae, hos defectus sicut alios accepisse, scilicet necessitatem patiendi in anima, simul autem patiendi et moriendi in carne. Verum hanc necessitatem non habuit ex necessitate suae conditionis, quia a peccato immunis, sed ex sola voluntate accepit de nostra infirmitate, ponens

tabernaculum suum in sole,

scilicet sub temporali mutabilitate et labore.

Unde super Epistolam ad Hebraeos auctoritas dicit quod sicut hominibus aliis iure et lege naturae

statutum est semel mori,

 ita et Christus eadem necessitate et iure naturae

semel oblatus est,

 et non saepe. Nec ideo dicit « iure naturae », quod ex natura suae conditionis hunc defectum traxerit ; qui etiam non provenit nobis ex natura secundum quod prius est instituta, sed ex ea peccato vitiata. Et ideo dicitur hic defectus naturalis, quia quasi pro natura inolevit in omnibus diffusus.

 

 

Capitulum 2 (46)

 

De statibus hominis et quid de singulis Christus accepit.

Et est hic notandum Christum de omni statu hominis aliquid accepisse, qui omnes venit salvare. Sunt enim quatuor status hominis : primus ante peccatum, secundus post peccatum et ante gratiam, tertius sub gratia, quartus in gloria. De primo statu accepit immunitatem peccati ; unde Augustinus, illud Ioannis evangelistae exponens :

Qui desursum venit, super omnes est,

 dicit Christum venisse desursum,

id est de altitudine humanae naturae ante peccatum, quia de illa altitudine assumpsit Verbum Dei humanam naturam, dum non assumpsit culpam, cuius assumpsit poenam.

 Sed poenam assumpsit de statu secundo et alios defectus ; de tertio vero gratiae plenitudinem ; de quarto non posse peccare et Dei perfectam contemplationem. Habuit enim simul bona viae quaedam et bona patriae, sicut et quaedam mala viae.