Distinctio VI — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio VI]
Praeterea quaeri solet, utrum Pater genuerit Filium voluntate…
[1.] Ista est distinctio 6a, cuius summa est haec :
1m est, quod Pater non genuit Filium necessitate coactionis ;
2m est, quod Pater non genuit Filium voluntate precedente, vel de novo accedente.
[2.] Unde versus :
F
Patrem Natum dic non genuisse coacte
Nonque voluntate praeeunte vel adveniente.
[3.] Conclusio magistri : Pater genuit Filium necessitate immutabilitatis :
1° ex eo, quia omne, quod fit in divinis, necessario est ;
2° quia immutabiliter est ;
3° quia necessitas immutabilitatis est perfectio simpliciter ;
4° quia Pater simpliciter necessario est et simpliciter necessario generat Filium et sic immutabiliter, ergo necessitate immutabilitatis, sed non indigentiae, nec coactionis, quia summe liber est et a nullo cogi potest.
[4.] Conclusio 2a : Deus Pater genuit Filium voluntate complacente et concomitante, ipse enim est Filius, de quo dicit Pater Matth. 3 : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui et voluntate concomitante, quia nisi aeternae generationi adesset aeternaliter aeterna voluntas, tunc secundum intentionem haereticorum vel praecederet generationem vel adveniret tamquam accidens, sicut accidit homini voluntas ad generandum filium. Sed haec ambo sunt inpossibilia.
Notandum est hic, quod dicit Thomas 1a parte, q. 41a, articulo 2. Quod, cum aliquid dicitur fieri voluntate, dupliciter potest intelligi ; uno modo, quod ablativus designet concomitantiam tantum, sicut possum dicere, quod ego sum homo mea voluntate ; alio modo, quod ablativus designet habitudinem principia, - et isto modo Pater non genuit Filium voluntate, sed omnem creaturam.
Unde in Libro de synodis dicitur : Si quis voluntate Dei tamquam unum aliquid de creaturis Filium factum dicat, anathema sit, et infra : eorum bonitas est principium (supple : effectuum), quae possunt sic vel aliter esse ; eorum autem, quae non possunt fieri, nisi sint, eorum principium est natura. Quod autem sic vel aliter potest esse, longe est a natura divina. Unde Hilarius in Libro de synodis : Omnibus creaturis substantiam Dei voluntas, sed natura Filio dedit ; talia enim cuncta creata sunt, qualia Deus esse voluit, Filius autem natus ex Deo talis subsistit, qualis ex Deo est.
[5.] Notandum etiam est hic de necessitate, quae duplex est, sc. simplex, necessitas dicta, quae res est et non potest simpliciter non esse. Alia necessitas est conditionata, id est dependens ex causa praecedente, qua posita non potest effectus non esse, vel non sequi consequens ad antecedens. Unde quamvis mere contingens est me moveri, tamen dum ego curro, necesse est me moveri eo, quod non possum currere et non moveri vel sine moveri, cum moveri sit consequens ex currere. Unde secundum Philosophum 5 Metaphysicae necessitas dupliciter sumitur, sc. absolute et respective, et idem sonat, sicut et prius : Absolute necessitas sumitur, cum per ipsam rei essentiam non potest se res aliter, habere - et haec necessitas est solum Deus, et illorum, quae aeternaliter sunt Deus. Respective necessitas, dicitur, dum per alterum res habet hoc, quod non potest se aliter, habere, ut per causam - et sic secundum quatuor genera causarum erunt quatuor modi necessitatis respective, quorum modorum sufficientia sic habetur, quia necessarium respectivum vel est necessarium per causam intrinsecam vel per causam extrinsecam (ex 2 Physicorum). Si per causam intrinsecam, hoc dupliciter : vel ex parte materiae et sic est necessitas indigentiae, sicut homini, quia est materialis, est necessaria respiratio, similiter necessarius est cibus, potus, quamdiu deget in corpore hic mortali : vel 2° est ex parte formae, et sic est necessitas immutabilitatis per assimilationem ad simpliciter necessarium, sc. Deum. Si vero per causam extrinsecam, hoc dupliciter : quia vel per causam efficientem et sic est necessitas coactionis, prohibitionis et violentiae secundum Anselmum 2 Cur Deus homo prope finem, ut lapidem iactum supra necesse est ferri sursum ; vel 2° per causam finalem, et sic est necessitas expedientiae vel utilitatis, ut medicina necessaria est ad sanitatem et vita bona ad beatitudinem, et cognitio universalium existentium ex parte rei ad cognitionem aeternarum veritatum. Et quia voluntas Dei Patris nec est ut causa efficiens Filii ad extra, ergo nec necessitas coactionis, violentiae, vel prohibitionis ; nec voluntas Patris est causa materialis Filii, cum ipsa voluntas sit immaterialis, sicut et Filius : ergo nec necessitas indigentiae nec voluntas Dei Patris est causa formalis intrinseca Filii ; et per consequens nec necessitas immutabilitatis per assimilationem, nec voluntas Dei Patris est causa finalis ipsius Filii, ergo nec necessitas expedientiae vel utilitatis, ergo nulla necessitate respectiva Pater genuit Filium, sed necessitate simpliciter absoluta.
Haeretici autem dixerunt « respectiva » , ut patet in argumentis eorum ; proinde Sancti eis contradicentes dixerunt, quod Pater non genuit Filium necessitate ; contradictio autem debet esse ad idem, secundum idem, pro eodem, et similiter (ex 2 Elenchorum), absolutam tamen necessitatem non negaverunt. Sed contra : in illa Sanctorum propositione « Pater non genuit Filium necessitate », ly « necessitate » negatur universaliter, ergo et pro necessitate simpliciter absoluta, et per consequens illa propositio est falsa, cum eius opposita sit vera (sc. quod Deus Pater genuit Filium necessitate, quia necessitate simpliciter absoluta). Pro certo nescio hic aliud dicere, nisi limitando Sanctorum intentionem in eorum propositione ad necessitatem coactionis vel indigentiae, quod ista propositio : « Deus Pater non genuit Filium necessitate » valeat illam « Pater non genuit Filium necessitate coactionis vel indigentiae » et quod non plus negat ly « non » ; et sic non erit negatio pro necessitate simpliciter dicta. Et iuxta hoc diceretur ad argumentum, quando arguitur : in Sanctorum propositione (sc. « Pater non genuit Filium necessitate »), ly « necessitate » negatur universaliter. Dicitur negando hoc ad Sanctorum intentionem ; et quando argueretur : ly « non » super quo communi cadit et non impeditur ; illud distribuit pro omni eius inferiori, diceretur ibi, quod « non » nisi per intellectum sic conciperetur et quia Sancti non sic concipiebant, ergo non pro omni necessitate distribuitur ibi ly « necessitate ». Unde si hodie mihi quis argueret « Pater genuit Filium» concederem ; « vel ergo necessitate, vel non necessitate » dicerem, quod necessitate, et quando infert « ergo necessitate coactionis vel indigentiae » negarem argumentum, quia est fallacia consequentis. Nam arguitur a consequente ad antecedens affirmative, ac si argueretur : « Deus necessario est, ergo Deus coacte est » vel « bos animal est, igitur bos homo est ».
Similiter de voluntate si argueret quis sic : « Pater genuit Filium », concedo ; « ergo vel volens, vel nolens » dicerem, quod volens ; et si inferret : « ergo voluntate antecedente, vel voluntate accedente » negarem consequentiam ex simili causa, sicut si argueret quis : « Deus Pater est ; igitur vel volens vel nolens » dicerem, quod volens ; et si inferret : « ergo voluntate antecedente vel consequente negarem consequentiam.
Et ista patent in vera logica enutritis.
[6.] Dubitatur hic, utrum Pater generet Filium natura ?
Et dicitur, quod sic, quia de ratione generationis est, quod genitum producatur in similitudinem naturae, id est generantis. Ideo natura vel essentia divina, in quantum natura, est principium generationis Filii, qui est imago Patris et similitudo.
[7.] Dubitatur etiam, utrum Pater et Filius spirent Spiritum Sanctum necessitate vel voluntate ? Dicitur, quod sic, sc. et necessitate immutabilitatis et voluntate naturali ; non necessitate violentiae, nec expedientiae, nec indigentiae et nec voluntate antecedente, nec accidente, sed voluntate complacente et concomitante.
Et tantum breviter de illa distinctione.
