Distinctio XLIII — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio XLIII

[Distinctio XLIII]

Quidam tamen de suo sensu gloriantes…

 

[1.] Distinctio 43, quae continet istam conclusionem, quod Deus potest plura facere, quam facit et alia facere, quam quae facit et alia velle, quam quae vult, et tamen ipse non esset alius, et quae facit, decet eum facere, et si alia faceret, deceret eum facere et tamen voluntas eius non est nova nec alia, nec mutabilis esse potest.

 

[2.] Unde versus :

V

quidam nil posse Deum, nisi quod facit, urgent,

Quorum distingues et cassabis rationes ;

Et teneas, quod plura Deus quit, quam facit aut vult.

 

[3.] Quaeritur, utrum potentia Dei infinita, qua infinita potest producere, possit reduci in actum.

Videtur, quod sic, quia est Dei potentia infinita et potest producere infinita, quia non tot, quin plura, quae possunt poni in actu existentiae : ergo quaestio vera.

In oppositum sic : Impossibile est actualiter esse infinita, ergo quaestio falsa. Antecedens patet per Philoosphum in multis locis.

 

Notandum, quod potentia Dei infinita dicitur secundum longitudinem durationis, quia sine fine aperte ante et aperte post, et secundum latitudinem essentiae, quia ubique est, et secundum altitudinem vel profunditatem vigoris agendi, qui est infinitus.

2° notandum, quod triplex, dicitur infinitum : quoddam secundum quantitatem virtutis, et sic Deus producit infinitum, quia Pater Filium et uterque Spiritum Sanctum. Quoddam secundum quantitatem molis, ut si imaginetur per impossibile aliquod corpus infinitum ; et tale infinitum non potest Deus producere : si enim huiusmodi esset, tunc esset creatura, ergo oporteret illud in aliquod recipi et per consequens terminari. Quoddam vero infinitum secundum quantitatem numerositatis, quale infinitum quidam dicunt quod posset Deus producere : quod si ita esset, planum est, quod illud infinitum esset multitudo, et per consequens in aliqua specie numeri ; et quia nulla species numeri potest actu esse infinita, patet, quod nec infinitum numerositatis.

 

Istis notatis patet, quod Deus non potest producere actualiter infinitum. Nam si produceret, illud esset potentiae infinitae et per consequens foret Deus et communicaret Deus purae creaturae potentiam infinitam, quod non potest esse eo, quod tunc pura creatura foret omnipotens, cum infinita potentia activa et omnipotentia sibi mutuo correspondent. Et patet, quod quaestio est falsa. Et ad argumentum dicitur negando, quod potest potentia Dei producere infinita, sive capiatur in sensu composito, sive in sensu diviso ; et quando dicitur : « non tot, quin plura », negatur hoc. Et si dicitur quot et non plura dicitur dubitando, sicut quaerenti, utrum homines sunt infiniti, respondetur, quod non ; et quando arguitur « non tot sunt, quin plures » negatur ; et cum dicitur « quot et non plures » dubitatur. Nam scio, quod finiti sunt homines, sed quot sunt, ita quod non plures, nescio. Ista sciunt logici discernere, qui se multum octupant circa infinitum ; quem autem fructum percipient, Deus novit.