Distinctio II — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio II

[Distinctio II]

Hoc itaque vera ac pia fide tenendum est [quod]…

 

[1.] Ista est distinctio 2a, in qua Magister tria summarie intendit : Primum est, quales debent esse inquisitores sacratissimae Trinitatis, quia debent habere mentem purgatissimam a peccato et intellectum purgatissimum a falsitate ; secundum est ostendere Trinitatem personarum et essentiae unitatem per auctoritates Veteris Testamenti ; tertium est ostendere illa duo per auctoritates Novi Testamenti.

 

[2.] Pro isto sunt tres versus :

B

Purges oculum, si vis agnoscere trinum ;

Lex nova cum veteri probat ista iubetque teneri,

Quod tres personae sunt et Deus unus idemque.

Exponitur : B, id est 2a distinctio, supple : ostendit ut purges oculum, id est affectum et intellectum ; affectum a malo, intellectum a falso. Purgetur igitur oculus mentis a peccati delectatione et affectione, a rerum temporalium obnubilatione et a fantastica imaginatione.

 

[3.] Conclusio distinctionis est prima : Auditor istius scientiae vere, pie, modeste et timorate debet tenere Deum esse trinum et unum ; trinum in personis et unum in essentia.

Circa quam conclusionem dubitatur, « utrum haec sit vera : Deus est trinus ». Et arguitur, quod non : quia nec Pater est trinus, nec Filius est trinus, nec Spiritus Sanctus est trinus et non est Deus praeter has personas ; igitur nullus Deus est trinus. Consequentia tenet per sufficientem inductionem et inducentes sunt per se notae, igitur... Item vel in illa : « Deus est trinus » , subiectum supponit pro personis collectim et sic valebit illam : « omnes tres personae divinae sunt trinae » vel valebit istam : « Trinitas personarum est trina » quae ambae sunt falsae ; vel subiectum supponit pro divina essentia : tunc erit sensus : divina essentia est trina, quod iterum est falsum ; vel supponit pro Deitate : tunc erit sensus Deitas est trina. Item : si Deus est trinus, igitur omnis Deus est trinus. Consequentia tenet ab indefinita in materia naturali ad eius universalem. Et ex consequente omnis Deuss est trinus et Pater est Deus : igitur Pater est trinus, et sic de aliis personis arguendo. In oppositum est fides nostra.

 

Ad 1m negatur consequentia, nisi arguatur sic : Nec Pater est trinus, nec Filius, nec Spiritus Sanctus ; et nec Deus est trinus ; vel nec Deum esse : igitur non-deus est trinus. Tunc conceditur consequentia et negatur ultima inducens.

2° respondetur concedendo illam : nullus Deus est trinus prout ly « nullus » est distributum pro personis, supponens personaliter, quia sic non contradicit illi « Deus est trinus », cum non negatur subiectum in negativa, pro quo supponit in ista « Deus est trinus ». Hic enim supponit simpliciter pro re communi et non personaliter pro personis disiunctive, quia tunc propositio foret falsa, nec supponit collectim pro personis, nec pro Trinitate primarie, et sic non valet illam « omnes personae sunt trinae » nec illam « Trinitas est trina », sed supponit pro divina essentia vel deitate. Sed non valet illam « divina essentia est trina » vel illam « Deitas est trina, sed valet illam « divina essentia est tres personae » vel illam « Deitas est tres personae », quae ambae sunt verae : et sic secundum argumentum est solutum. Illa ergo propositio « Deus est trinus » valet illam « Deus est tres personae » et subiectum eius supponit simpliciter pro Deo, non personaliter, et praedicatum, sc. li. « trinus », supponit personaliter pro tribus personis non distincte, sed collectim. Et istam logicam observat peritus logicus concedens, quod homo specificus est trinus, quia tres personae, utputa Petrus, Ioannes, Paulus ; et naturalis philosophus concedens, quod eadem essentia est tres res, quia materia, forma et compositum ; et moralis philosophus concedens, quod spiritus humanus vel mens humana est tres res, et spiritus humanus est trinus, quia ratio, memoria et voluntas, et etiam metaphysicus concedens, quod effectus communissimus est trinus, quia unus, bonus et verus.

Ad tertium, quando arguitur « Deus est trinus : igitur omnis Deus est trinus », negatur consequentia, cum in antecedente est solum suppositio simplex et in consequente fit distributio pro personis. Et quando dicitur ab indefinita in materia naturali ad eius universalem, dato illo, negatur adhuc consequentia, cum non sequitur « animal est homo » igitur « omne animal est homo », dato, quod in consequente animal distribuatur pro singulis animalibus.

2° dicitur, quod non arguitur ab indefinita ad eius universalem ; nam indefinite propositiones, in quibus subiecta supponunt simpliciter, multae sunt, quae non habent universales, immo nec singulares, ut iste « species humana est tres homines, « essentia divina est tres personae ; nam subiecta eorum non possunt primarie pro pluribus supponere distributive, nec possunt singulariter primarie tantum pro uno supponere, cum addito pronomine demonstrativo aeque supponit subiectum pro re communi sicut sine illo. Ergo frustra adduntur illis signa universalia et pronomina demonstrativa, quamvis bene possunt monstrari communia, sed non limitari ad supposita.

Ex quo patet, quod nullus terminus, signans essentiam communicatam vel participatam multis, est pertinens medium expositorii sillogismi et hinc frustra paralogisant arguentes sic : « Haec species humana est Sortes, et haec species humana est Plato ; igitur Plato est Sortes ». Similiter « haec mens est ratio et haec mens est voluntas : igitur ratio est voluntas. Similiter « hic homo est deitas et hic homo est humanitas (demonstrato Christo) : igitur humanitas est deitas ». Similiter « hic Deus est Pater, hic Deus est Filius, igitur Filius est Pater ». Similiter « haec essentia est Pater et haec essentia est Filius, igitur Filius est Pater ». Patet enim, quod medium est commune ad extrema et per consequens non est formaliter singulare.

 

Sed dubitatur iterum an haec sit vera : « deitas est trina, similiter ista essentia divina est trina ». Et si sic, tunc nec Deitas, nec essentia est simplex unitas, quod est contra illud Athanasii : Trinitas in unitate et unitas in Trinitate veneranda sit. In oppositum est cantus ecclesie, in quo dicitur : Te trina Deitas unaque poscimus. Similiter ibi : uni trinoque Domino sit sempiterna gloria. Contra illud Athanasii : Non tres tamen Domini, sed unus est Dominus.

Iterum dubitatur de illa « trinus Deus est unus ». Et videtur, quod sit falsa ; nam eius convertens est falsa, vel minime inintelligibilis, puta ista : Unus est trinus Deus. Pro prima propositione, immo pro omnibus tribus sciendum, quod quidam dicunt, quod in huiusmodi propositionibus ly « trinus » nullum ens signat, sed solum intellectum, id est modum intelligendi. Sed hoc non valet, quia si ly « trinus » nullum ens signat in hac propositione « Deus est trinus », tunc ipsa est falsa eo, quod est affirmativa de praesenti sine ampliatione, cuius subiectum et praedicatum non supponunt pro eodem. Ideo notandum est, quod « trinus » vel « Deus trinus » signat et supponit ; supponit quidem pro tribus personis indistincte propter unitatem formae, sc. Deitatis, quam signat ; modo ly « trinus » solum respicit trinarium signatum, quantum ad suppositum et non formam signatam, ideo ponit trinarium in supposito sub una forma et non sub pluralitate formarum. Sed ly « unus » tantum unitatem forme signat et sic in ista propositione « Deus est trinus et unus » fit copulatio inter communitatem et unitatem simul ; et ly « Deus » supponit pro essentia, ly « trinus » pro tribus personis et ly « unus » pro forma personis communicata. Illa ergo propositio « Deus est trinus et unus » valet illam : « Deus est tres personae et una essentia vel una Deitas ». Et non sequitur : « Deus est trinus : igitur Deitas est trina », nec sequitur : « igitur Trinitas est trina », quia in antecedente trinus supponit pro personis indistincte sub una forma et in consequente concluditur pluralitas formarum. Unde illa : « Deitas est trina » valet illam « Deitas est trina Deitas vel trina essentia », quae est falsa. « Trinus » enim in masculino genere profitetur supposita, sed « trina » in neutro genere profitetur essentiam.

 

Ex quo patet, quod cantus ecclesiae dicens « Deitas est trina », ut ibi : « Te trina Deitas unaque poscimus » debet trahi ad istum sensum : « Deitas est trina, id est tres personae ». Unde exponitur cantus sic : « O Deitas » supple : quae es « una », supple : essentia « quae », id est et « trina », id est tres personae vel Trinitas. Similiter ille cantus : « Uni trinoque Domino sit sempiterna gloria » debet sic exponi : « Sempiterna gloria sit uni », supple : in essentia « Dominoque », id est et « trino » in personis, quia alias foret falsus.

 

[4.] Circa istam distinctionem dubitatur : « Utrum in Deo est pluralitas attributorum ». Arguitur quod non, quia si sic, tunc in Deo esset pluralitas praedicatorum ; consequens videtur fore falsum, igitur quaestio falsa. Oppositum arguitur sic : in Deo est sapientia, volentia et potentia ; sed haec sunt plura attributa, igitur quaestio vera.

Hic est sciendum, quod attributum secundum Durandum dicitur dupliciter, sc. large et stricte. Large pro omni denominative supposito, quasi alii tributo, quod frequenter a forma accidentali sumitur ; stricte pro quadam perfectione in duobus reperta, in uno tamen eminendus et perfectius, quam in alio, cuius respectu (sc. imperfectioris) dicitur attributum, sicut sapientia, potentia et volentia eminendus sunt in Deo, quam in creaturis. Et patet ex « quid nominis », quod attributum dicitur quasi alii tributum (sc. per excellentiam) respectu alterius ; fit autem talis attributio dupliciter : vel concretive, vel abstractive. Con-cretive ut « Deus est sapiens », abstractive ut « Deus est sapientia ». Ecce quomodo Deo attribuitur sapientia excellendus, quam homini, quia in concreto et in abstracto ; homini vero solum in concreto dicendo « homo est sapiens », sed non « sapientia », loquendo de puro homine. Cum ergo potentia, sapientia, voluntas et bonitas sit in Deo et in homine, et in Deo excellendus, quia ipse primo per se, in se et a se est potens, sapiens, bonus et volens, creatura vero rationalis, ut angelus vel homo, est solum participative huiusmodi, patet, quod Deo excellendus conveniunt, quam pure creaturae. Sunt etiam alia Deo convenientia, quae in creaturis non reperiuntur : ut esse infinitum, aeternum, summe bonum, quae secundum oppositionem creaturis correspondent, quia esse infinitum in Deo et esse finitum in creaturis, similiter aeternum in Deo et non aeternum in creaturis, summum bonum in Deo et non summum bonum in creaturis. Item aliqua praedicata conveniunt Deo ex tempore ut esse creatorem, esse mundi Salvatorem, quae non conveniunt creaturis, sed conveniunt Deo a creatore. Quomodo enim esset misericors, nisi creaturae misere misereretur, ipsam a miseria relevando ?

Sciendum etiam, quod Deo aliquid attribuitur vere, aliquid false. Et quia Deus est summe perfectum, ideo quidquid imperfectionis est, hoc ab ipso removetur, ut esse mutabilem, esse mendacem, esse obliviosum. Et quia est summe perfectum et simpliciter primum, dans cuilibet creaturae esse, igitur oportet, quod omnes creaturae positive simpliciter prius sint secundum esse ideale, quam existant. Et cum res non possunt ab eo produci ad extra, nisi tamquam a potente, sapiente et volente, igitur necesse est Deum prius aeternaliter esse potentem, sapientem et volentem, quam producit potenter, sapienter et volenter res ad extra ; ergo oportet, quod Deo attribuatur potentia, sapientia et volentia - non eo modo, quo attribuuntur homini, cui attribuuntur accidentaliter, Deo vero non accidentaliter, sed excellenter, ut sit omnipotens, omnisapiens et omnivolens ab aeterno. Ex quo patet, quod quidquid Deus potuit, potest, vel poterit, hoc ab aeterno potuit. Similiter quidquid scivit, aeternaliter scivit et scit ; et quidquid vult, aeternaliter voluit et semper vult. Patent ista, quia non mutatur de potentia in impotentiam, nec de sapientia in oblivionem, nec de volentia in nolentiam, sicud mutatur defectibilis creatura.

 

[5.] Conclusio prima : Pluralitas attributorum est in Deo, igitur et pluralitas illorum… Consequentia tenet eo, quod impossibile est aliqua plura esse in aliquo, nisi pluralitate plura sint in illo. Antecedens probatur : Potentia, sapientia, voluntas, aeternitas, infinitas, creantia et sic de aliis attributis sunt in Deo : igitur antecedens verum. Consequentia tenet ex eo, quia illa sunt Dei attributa ; quod autem sint in Deo, patet, quia Deus est summe potens, summe sapiens, summe volens, aeternus, infinitus et sic de aliis : igitur antecedens verum.

 

Corollarium : Potentia, sapientia, volentia, creantia, iustificantia in Deo distinguuntur. Patet, quia sunt diversa attributa et plura, igitur distincta, quod si non essent distincta, non essent plura : igitur Corollarium verum. Sed contra : Quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem. Sed sapientia, potentia et voluntas, et sic de aliis in Deo attributis, sunt uni et eidem eadem, quia Deo, cum sint Deus : ergo inter se sunt eadem, igitur non distinguuntur, immo sapientia erit voluntas, potentia, et sic de aliis.

Respondetur negando ultimam consequentiam. Sicut non sequitur : Pater et Filius sunt eadem essentia, igitur non distinguuntur ; Sortes et Plato sunt inter se eadem, igitur Sortes et Plato non distinguuntur…

 

Conclusio secunda : Attributa dicta de Deo abstractive possunt esse et intelligi esse in Deo pro data mensura, sine habitudine ad creaturas. Probatur : Potentia, sapientia et voluntas sunt attributa Dei abstractiva et illa possunt esse et intelligi in Deo pro data mensura, sine habitudine ad creaturas. Patet, quia pro mensura aeternitatis sunt in Deo et ut sic non sunt cum habitudine ad creaturas : igitur conclusio vera.

Ex isto sequitur, quod aeternaliter Deus est potens, sapiens, volens, quamvis non cum habitudine aeternaliter est ad creaturas, nisi vocet quis habitudinem causande ad causatum suo tempore et volens ad creaturam volitam suo tempore.

2° patet, quod non sequitur : Deus communicat suam sapientiam, voluntatem et bonitatem creaturae, igitur aeternaliter est cum habitudine ad creaturam, quia alius aeternaliter existeret creatura.

 

Conclusio tertia : Attributa in Deo solum ratione distinguuntur. Probatur : non distinguuntur secundum essentiam, cum sint eadem singularis essentia, et distinguuntur, ut dicit corollarium 1ae conclusionis : igitur ratione distinguuntur. Tenet consequentia ex sufficienti divisione, cum in divinis non possunt poni plures distinctiones, nisi vel secundum essentiam vel secundum rationem ex eo, quod non est dabilis in divinis accidentalis distinctio, sicut nec mutatio.

Corollarium : Attributa in Deo formaliter distinguuntur. Patet, quia per rationes formales, cum alia est ratio formalis sapientiae Dei, alia voluntatis : igitur Corollarium verum. Sed si obicitur « distinguuntur formaliter, igitur realiter » dicitur negando consequentiam. Unde quamvis persona divina et essentia divina distinguitur formaliter, non tamen distinguitur realiter eo, quod sint unica res simplicissima ; et cum ratio essentiae est communicari multis suppositis, et ratio personae est incommunicari multis.

Corollarium : quaestio est vera. Ad rationem patet, quid sit dicendum.