Distinctio XXXV — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XXXV]
Cum supra disseruimus atque plura diximus etc.
[1.] Distinctio 35, in qua
1° habetur, quod sapientia vel scientia Dei, cum sit una et simplex, tamen propter varios effectus dicitur praescientia sive4 providenda, dispositio, praedestinatio vel praevidentia.
2° habetur, quod praescientia sive praevidentia est de bonis et malis tantum futuris, dispositio de faciendis, praedestinatio de salvandis ; providentia est gubernandorum, scientia vero omnium temporalium et aeternorum.
3° quod praescientia, dispositio, praedestinatio, quantum ad id, quod dicunt, quia idem quod divina scientia sunt, dato, quod nullum esset, in quantum tamen respiciunt futura, non essent, si nihil esset futurum.
4 quod omnia dicuntur esse in Deo et fuisse ab aeterno, quia antequam essent facta, fuerunt in Dei scientia.
5° quod omnia sunt Deo praesentia, non solum ea, quae sunt praesentia, sed etiam praeterita et futura.
[2.] Et quoad iam dicta sunt hi versus :
M
sic disponit Deus et praedestinat ; et si
Nulla futura forent, nullarum praescius esset.
Hoc distingue : sciens tamen haec aeque foret, ut nunc.
supple : scit
Nam sicut praeterita, praesentia sic, quae futura.
[3.] Quaeritur hic, utrum scientia est in Deo.
Videtur, quod non, quia omnis scientia ponit in sciente habitum aut actum elicitum ; sed non sic est de Deo, cum omnis habitus vel actus elicitus est posterior illo, cuius est : ergo quaestio falsa. Consequentia videtur de se nota et totum antecedens videtur esse verum ex dictis philosophorum.
In oppositum est tota scriptura et magister in littera.
Sciendum est hic, quod duplex est Dei scientia, scilicet absoluta et respectiva. Absoluta scientia Dei est ipsa divina essentia, qua cognoscit se aeternaliter ad intra ; scientia vero Dei respectiva est scientia, qua scit res ad extra, quae est relatio Dei ad scitum vel aggregatum ex natura divina et relatione ad res scitas. Et sic dicitur scientia Dei absoluta et respectiva, sicut dicitur potentia Dei absoluta et potentia Dei ordinata. Loquendo de scientia Dei absoluta dicitur, quod non distinguitur ab eius essentia. Unde scientia illa non ponit in Deo habitum aut actum elicitum, sicut ponit scientia in creaturis rationabilibus, quia claudit contradictionem Deum esse et non prius naturaliter cognoscere scitum, antequam illud sit. Omnis autem creatura quidquam sciens praesupponit scitum esse tamquam causam suae scientiae, neque eo ipso, quod scibile est, scit ipsum actualiter distincte, sed oportet, quod transmutetur a Deo gignente in ipso notitiam actualem.
Unde sciendum adhuc, quod videtur Deum habere duplicem scientiam de qualibet creatura : unam, quae est absolute necessaria, cum sit suum intelligere terminatum ad scitum secundum esse intelligibile ; et aliam, quae est contingens, terminata ad scitum secundum esse existere ; et illud scire non est Dei intelligere ; nullum enim Dei intelligere terminatur ad existentiam creaturae principaliter, sed ad eius ideam, a qua habet esse ; et primum scire rei secundum esse intelligibile vocatur scientia simplicis intelligentiae, sed secundum vocatur scientia visionis, ut patet per S. Thomam 1a parte Summae q.9 articulo 5.
Ex quo videtur patere, quod quotlibet scientiae Dei de actuali existentia creaturae insunt Deo contingenter, quamvis nulla talis possit sibi accidentaliter inesse, cum claudit contradictionem Deum aliquid incipere vel desinere scire.
Ex quo ulterius patet, quod Deus aeternaliter est aeque sciens, quia aeternaliter omnisciens sicut et omnipotens. Et patet, quod Deus scit, quidquid scivit. Et patet, quod quaestio est vera, et in contrarium argumentum factum in assumpto est negandum, cum scientia Dei, ut dictum est, nec ponit habitum in Deo, nec actum elicitum, sicut ponit in creaturis rationabilibus, philosophi ut deducunt.
