Distinctio XXIX — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio XXIX

[Distinctio XXIX]

Et praeterea aliud nomen multiplicem notans relationem…

 

[1.] Distinctio 29, in qua primo habetur, quod praeter nomina relationem exprimentia, de quibus iam dictum est, est hoc nomen principium, quod relationem importat. Nam principium dicitur semper ad aliquid, quia ad principiatum ; unde omne principium est principiati principium.

Unde quaelibet persona est principium omnium creaturarum, Pater principium Filii et Spiritus Sancti, Filius principium Spiritus Sancti et Spiritus Sanctus principium omnis creaturae.

2° habetur, quod Pater et Filius sunt unum principium.

3°, quod Pater et Filius ab aeterno sunt principium, sed Spiritus Sanctus, licet ab aeterno est, non tamen ab aeterno est principium, quia est principium solum ad creaturas. Et tamen hii tres non tria, sed unum principium.

4° habetur, quod Pater et Filius eadem relatione dicuntur principium Spiritus Sancti, cui tamen nomen non est impositum.

 

[2.] Super his sunt hii versus : 29 distinctio

F

est principium rebus [creatis] trinus [Pater, Filius, Spiritus Sanctus] Deus unum ;

[Augustinus : Pater est principium totius divinitatis]

Principium Nati Pater est, sed Pneumatis [id est Spiritus Sancti] ambo [Pater et Filius].

Unum principium sunt una proprietate.

[s. innominata id est relatione vel notione]

 

[3.] Circa hanc distinctionem quaeritur, utrum una persona divina sit principium alterius personae.

Et videtur, quod non, quia si sic, tunc esset et causa alterius personae. Consequentia tenet ex 2 Metaphysicae, ubi dicitur : Principium semper est causa posterioris, et consequens videtur esse falsum, quia si una persona esset causa alterius, tunc esset prior altera persona, quod videtur esse contra illud Athanasii : in hac Trinitate nihil prius.

In oppositum est Augustinus et Magister in littera.

 

Hic 1° sciendum est secundum Parisiensem, quod omnes communiter dicunt, quod nomen principii est in divinis respectu personae alterius ; sed non nomen causae, quia causa inquit vel importat extrinsecum, sicut efficiens et finis, vel intrinsecum, ut materia et forma ;

2° quia omnis, inquit, causa naturaliter prior est causato et quia illa prioritas non est in divinis, nec hoc nomen principium importat aliquid extrinsecum, nec intrinsecum, ut materiam et formam, et ergo est principium in divinis, sed non causa ; et iuxta illud dictum omnis causa est principium et non e converso. Sed quia, ut aestimo, principium descriptive est, a quo principiatum habet esse, et causa similiter descriptive est, a quo habet esse causatum, videtur sequi, quod omne principium est causa et omnis causa est principium. Et sicut in divinis est principium una persona alterius, sic et causa. Et pro isto dicit Augustinus 83 quaestionum q.18 : Deus omnium, quae sunt, causa est, qui autem omnium rerum causa est, etiam suae sapientiae causa est, nec umquam Deus sine sua sapientia fuit, ergo sempiternae sapientiae sempiterna est causa. Et in De quaestionibus veteris et novae legis ponit, quod Filius differt a Patre causalitate vel gradu.

Item Ioannes Os aureum super illo textu : In principio erat Verbum dicit, quod Pater praecedit Verbum non natura, sed causa. Intellexerunt isti Sancti, quod causa est, per quam habet esse causatum, et quia Filius habet esse a Patre, sequitur, quod Pater est causa Filii, sicut est et principium. Sed sicut non est principium extrinsecum ab extra principians, sic nec est causa ab extra causans. De isto dictum est supra circa distinctionem nonam. Et patet, quod quaestio est vera. Et conceditur argumentum, sed negatur falsitas consequentis. Unde nimis restringunt hoc nomen causa, dicentes, quod solum causa est essentialiter differendum, sic videlicet, quod omnis causa differat essentialiter a suo causato. Quomodo, rogo, per se superius esset causa sui per se inferioris, si ita foret ? cum omne huiusmodi est eiusdem essentiae cum eodem, et nemo philosophorum negat, quin genus substantiae, hoc est ipsa substantia, est causa omnium individuorum per se sub ipsa existentium, cum sit res ipsis intrinseca, sine qua impossibile est aliquod illorum esse. Patet ergo, quod Augustinus, Chrysostomus et alii Sancti, dicentes in divinis esse causam ad alteram personam, non accipiunt causam essentialiter differentem, cum nulla persona divina differt ab alia essentialiter, sed dicunt causam esse, per quam habet esse causatum. Et alii negantes causam esse in divinis accipiunt causam essentialiter differentem, et secundum illam restrictionem etiam bene dicunt et fundant se in illa descriptione causae : Causa est, cuius esse sequitur aliud. Sed ex ista restrictione indubitanter sequitur, quod nullum superius est causa sui inferioris efficiens, formalis vel finalis ; et similiter nullum inferius erit causa sui superioris : ubi ergo erit ordo essentialis rerum universi ?

 

[4.] Utrum principium dicatur univoce de Deo, respectu personae divinae, et respectu creaturae ? Dicitur, quod non, sed analogice. Esse enim ab alio commune est personae divinae et creaturae ; sed alio modo persona divina est ab alia persona, et alio modo creatura, quia aeternaliter sine factione Filius est a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque. Sed temporaliter cum factione est omnis creatura a Deo ; est ergo Deus principium effectivum, id est extra factivum, creaturae, sed non sic divinae personae. Et revertitur iste modus dicendi ad priorem quaestionem.