Distinctio XXVI — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XXVI]
Nunc de proprietatibus personarum, quas sepe ratione commemoravimus…
[1.] Haec est distinctio 26, in qua tractatur de proprietatibus personarum. Et est summa haec.
Primo hoc nomen hypostasis secundum Ieronimum venenum includit ;
2°, quod tres sunt notiones sive proprietates trium personarum, quia generare Patris, generari Filii et processio Spiritus Sancti ;
3° quod tantum unus est naturalis Dei Filius, sed adoptione plures ;
4° quod, quamvis sunt multa dona Dei, tamen Spiritus Sanctus appropriate dicitur donum ;
5° quod tota Trinitas dicitur Spiritus Sanctus, sed hoc est secundum substantiam et non relative ;
6° quod licet Spiritus Sanctus dicitur relative ad Patrem et ad Filium, non tamen suis vocabulis e contrario correspondent. Unde, quamvis vere dicitur Spiritus Sanctus Patris, non tamen dicitur Pater Spiritus Sancti, nec etiam dicitur Filius Spiritus Sancti, quamvis dicitur Spiritus Sanctus Filii.
[2.] De iam dictis sunt isti versus :
C
generare Patri proprium, Nato generari ;
supple : Spiritui Sancto procedere
Filius est unus natura, munere plures ;
Christus naturale adoptione (Christiani praedestinati)
Pneuma (i.e. Spiritum Sanctum) Sacrum proprie donum (Patris et Filii) nos dicimus esse (quamvis sint alia plura).
Et Pater et Natus (divisim) dicuntur flatus (i. e. Spiritus) et almus (id est Spiritus),
Sed substantive (i. e. absolute), licet ad Patrem referatur (dicendo Spiritus Patris)
Pneuma Sacrum, tamen hoc non sic respondet ad ipsum.
Spiritus S. vel donum (sc. nomen Patris) non refertur ad Pneuma (sc. ut diceretur Pater Spiritus S.)
[3.] Notandum est pro ista distinctione, quod proprietates sive notiones personales sunt quinque : scilicet paternitas, innascibilitas in Patre, communis spiratio, quae est communis Patri et Filio, filiatio in Filio, et processio in Spiritu Sancto. Quatuor ex his sunt proprietates, quia communis spiratio non est proprie proprietas, quia convenit duobus ; modo proprietas propria convenit uni soli.
Item sciendum, quod notio dicitur exinde, quia est principium noscendi personam eo, quod ducit in notitiam personae, ut dictum est circa distinctionem quartam. Sed proprietas dicitut, in quantum distinguit, relatio, in quantum refert ad aliquid, proprietas personalis, in quantum constituit personam.
Item sciendum, quod ex his quinque notionibus tantum sunt quatuor relationes ; nam innascibilitas non est relatio, nisi per reductionem.
Item : tres sunt notiones personales, scilicet constituentes personas. Nam communis spiratio et innascibilitas dicuntur notiones personarum, non autem personales, ut dicit S. Thomas.
[4.] Dubitatur hic breviter, utrum relationes in divinis sint res reales. Et arguitur, quod non. Nam si essent res reales, tunc vel essent substantiae, vel accidentia ; sed utrumque est inconveniens, quia si primum, tunc paternitas, filiatio, processio forent substantiae vel substantia. Si primum, sequitur pluralitas substantiarum in divinis ; si secundum, scilicet quod essent substantia, tunc quodlibet illorum praedicabitur de qualibet persona, sicut praedicatur substantia, et sic Filius esset paternitas, et Pater esset filiatio, et quaelibet persona processio. Si vero dicitur, quod sint accidentia, cum formaliter praedicantur de personis, sequitur, quod in personas divinas cadunt accidentia, cuius oppositum magister deducit in praesenti per Augustinum.
In oppositum arguitur sic : Si relationes in divinis non sunt res reales et sunt, tunc solum sunt ab intellectu dependentes, nihil praeter intellectum in personis ponentes. Consequens falsum, cum nativitas Filii constituat aeternaliter personam, inexistens sibi aliqualiter, qualiter non inexistit Patri.
Sciendum est, quod secundum omnes doctores catholicos relationes ponuntur in divinis, sed diversimode.
Nam quidam dixerunt, quod nihil ponunt, nec in essentia, nec in personis intrinsecus, sed sunt quasi assistentes extrinsecus ex mutua habitudine personae ad personam.
Alii dixerunt, quod ipse relationes sive proprietates nihil sunt aliud, nisi ipsae personae, quae se ipsis distinguuntur. Unde Paternitas non est aliud quam Pater, ut dicunt ; signantur, tamen huiusmodi relationes in abstracto secundum modum emphaticae locutionis, sicut solet dici rogo benignitatem tuam, id est te benignum.
Alii dicunt communiter et vere, quod relationes secundum rem sunt in personis, quia habent ibi aliquid, super quo fundantur, et tamen distinguuntur a personis. Sicut enim esse Patrem hominem habet fundamentum in ipso homine, et tamen distinguitur ab homine, sic paternitas in divinis est in prima persona, puta Patre, et tamen, ut relatio, distinguitur ab ipsa persona sive hypostasi ; non tamen est accidens eius, sicut esse Patrem accidit homini, homo enim contingenter incipit esse et desinere pater pro tempore dato, persona autem divina prima ac aeternaliter sine inceptione et desitione est Pater ; analogice ergo conveniunt relationes divinae cum relationibus creaturarum. Et quia creaturarum relationes multae sunt reales, ut paternitas, filiatio, de necessitate oportet relationes in divinis esse non solum imaginarias, sed reales.
Et ad argumentum in oppositum, cum arguitur quia tunc vel essent substantiae vel accidencia dicitur, quod neutrum illorum, sed sunt personae relatae sive hypostases
