Distinctio XXVII — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XXVII]
Hic quaeri solet, utrum proprietates, quas Hilarius…
[1.] Haec est distinctio 27, in qua
1° ostenditur secundum Augustinum et Hilarium, quod tres sunt in Deo proprietates. Nam secundum Augustinum proprium est Patris, quod genuit Filium, Filii autem, quod sit genitus a Patre, et Spiritus Sancti, quod procedit ab utroque. Sed secundum Hilarium proprium est Patris, quod semper Pater est, Filii, quod semper Filius est, Spiritus Sancti, quod semper Spiritus Sanctus, sive donum, est. Sed iuxta alios paternitas Patris proprietas est et filiatio Filii et processio Spiritus Sancti ; eadem tamen proprietates in locutionibus huiusmodi sunt signatae.
2°, quod hoc nomen Pater duo signat, scilicet hypostasim et relationem ; similiter Filius et Spiritus Sanctus. Sed haec nomina paternitas, filiatio, processio et haec verba gignere, gigni et procedere relationes et non hypostases signant.
Ex quo 3 patet, quod cum nomina relationum ponimus in praedicatis, notiones tantum ipsas significamus, non hypostases, ut cum dicimus « Deus genuit », id est habuit Filium, « Deus genitus est », id est habet Patrem, et tunc omnia praedicata subiectum limitant ad standum pro hypostasi sive pro persona.
4° quod licet Pater et Filius sint nomina personarum, sunt tamen alia, quae eis aequivalent, ut Genitor et Genitus, Verbum, Imago.
5° omne, quod secundum substantiam dicitur, non dicitur de una persona sine altera. Unde Augustinus dicit : Quidquid in Deo ad se dicitur, non dicitur alter sine altero id est quidquid praedicatur secundum se substantialiter, de utroque dicitur ; ergo nec Pater est Deus sine Filio, nec Filius est sapientia sine Patre substantive accipiendo, sapientiam, non relative, ut dicitur Filius sapientia Patris.
6°, quod licet Deus, lumen, sapientia et huiusmodi secundum substantiam dicuntur, et nunquam relative, aliquando tamen pro personis vel pro relativis actipiuntur, sed non relative, ut cum dicitur Deus de Deo, id est Filius de Patre, lumen de lumine, sapientia de sapientia, in subiecto pro una persona et in praedicato pro altera actipiuntur. Sed secundum nomina personarum nunquam dicitur illud de illo in eodem vocabulo, ut non dicitur Verbum de Verbo, nec Filius de Filio, quia huiusmodi nomina diversis personis convenire non possunt.
7 concluditur, quod sicut nomina substantiae aliquando distinctae unius personae intelligenciam faciunt, sic aliquando duarum et aliquando totius Trinitatis. Exemplum primi : Deus (Pater) generat. Exemplum secundi : Deus (Pater, Filius) spirat. Exemplum tertii : Deus (Pater, Filius et Spiirtus Sanctus) est bonus.
[2.] De his dictis sunt isti versus :
D (dist. 27)
duo doctors (Augustinue et Hilarius) in easdem proprietates (personarum)
Sensu concordant (quamvis aliis nominibus nominant) ; nomen Patris duo signat (id est Pater, scilicet hypostasim et relationem).
Est (dum sumitur hoc nomen sapientia) substantive sapientia cum Patre Natus (Filius)
Atque relative Verbum Genitus quoque solus ;
Personam tangis (intelligis), dicens « de lumine (de Patre) lumen (Filius) ».
Dic quod idem (neutraliter (corripiendo) Pater, quod Natus, non tamen idem (masculine (producendo), quia neutraliter dicit essentiam, sed masculine personam).
Natus, est solus Verbum, solus Genitus, solus Filius, quia illa dicuntur non secundum substantiam, sed relative, et sic tantum uni convenient.
[3.] Pro ista distinctione et pro sequente est sciendum, quod Filius Dei dicitur Verbum et dicitur Imago, Verbum Patris et Imago Patris. Verbum Patris, quia manifestans Patrem et omnia alia ; unde dicit Augustinus 6 De Trinitate, quod ipsum Verbum sit ars omnipotentis Dei, plena omnium rationum viventium. Dicitur autem Filius Dei Verbum ad similitudinem verbi interioris, ad cuius completam rationem tria concurrunt.
1um est conversio ipsius intellectus ad intelligibile ;
2um est naturalis generatio similitudinis rei intelligibilis ;
3um est ordo ad manifestandum se in illo vel sibi ut quando aliquis loquitur alteri vel sibi. Non enim species rei quiescens in memoria verbum dicitur, sed species informans aciem cogitantis ab illa genita. Sic Filius Dei est verbum intrinsecum mentis Dei Patris, quo Deus Pater intelligit omne intelligibile ; et est naturaliter generatum a Patre et tertio manifestativum sui et Patris. Pater autem non dicitur Verbum, quia non producitur ab aliquo, et Spiritus Sanctus etiam non dicitur Verbum, quia non producitur per modum naturae ab alio. Et ideo dicunt communiter omnes, quod Verbum non dicitur essentialiter, sed personaliter.
Dicitur etiam Filius Dei Imago, quia ad imitationem Patris producitur. Unde Philosophus 6 Topicorum dicit, quod imago est, cuius generatio est per imitationem ; et iuxta hoc imago plane solum Filio convenit. Et sic dicitur secundum Augustinum in textu huius distinctionis, quod solus Filius dicitur imago. Unde Pater non est imago sic dicta, quia non est ei generatio per imitationem, similiter nec Spiritus Sanctus est sic imago, cum eius esse non est per generationem.
Unde ad imaginem tria requiruntur, scilicet relatio et sic filius est imago patris, quia refertur ad patrem ;
2° requiritur similitudo - et sic Filius Dei est similis Patri ;
3° requiritur imitatio - et sic Filius est imago Patris, quia producit Spiritum Sanctum, sicut et Pater.
Et patet ex dictis, quod proprie et Verbum dicitur personaliter et Imago.
[4.] Dubitatur hic, utrum Verbum in divinis dicatur metaphorice vel proprie. Et videtur, quod solum metaphorice ex eo, quod sicut verbum mentale, vocale vel scriptum est in intellectu, ut mentale, et in sensu, ut vocale vel scriptum, sic quodammodo verbum Dei Patris est in corde Patris aeternaliter secretum et demum per eructationem manifestatum iuxta illud Psalmi : Eructavit cor meum verbum bonum, ut etiam foret ad sensum in humanitate cognitum. Sed e contrario videtur, quod Verbum in divinis est proprie verbum, cum sit verbum, quod non incipit, nec desinit esse prolatum.
Hic dicitur, quod verbum, prout in intellectu consistit, dicitur proprie de Filio et prius, quam de aliis ; sed verbum sensibile, ut vocale vel scriptum, dicitur verbum metaphorice.
