Distinctio IV — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio IV]
Hic oritur quaestio satis necessaria ; constat enim etc…
[1.] Probata Trinitate personarum in unitate essentiae, auctoritatibus, rationibus et similitudinibus hic magister movet quasdam quaestiones incidentes et determinat circa praemissa ; et summatur distinctionis materia isto modo : nam probatur
1° ista propositio : Deus genuit Deum ;
2° ista : Deus non genuit se Deum ;
3° ista : Deus non genuit alium Deum ;
4° ista : Deus non genuit Deum, qui est Deus Pater ;
5° ista : Deus genuit Deum, qui est Deus, qui est pater ;
6° conceditur ista : tres personae sunt unus Deus, et e contra : unus Deus est tres personae ;
7° conceditur : Deus de se genuit alterum se, id est Deus Pater de substantia sua genuit alteram personam a se ;
8° conceditur ista : Pater est alius quam Filius, non tamen aliud, sed unum.
[2.] Versus :
D
genuisse Deum Deus est dicendus ;
Aut hunc se aut alium genuisse Deum reprobatur utrumque ;
Non aliud Natum, alium tamen a Patre dicas :
Tres sunt personae, Deus unus, quod retro verte.
[.3] Pro ista distinctione sciendum est, quod diversa sunt nomina, per quae exprimitur divina essentia vel proprietas personarum, vel etiam proprietas essentiae ; similiter et verba multiplicia : nam quaedam soli essentiae competunt, ut communicari multis suppositis, praedicari de multis suppositis, quaedam vero solis personis, aliqua tantum uni, aliqua duabus. Uni : ut generare convenit soli Patri, generari vero soli Filio ; sed spirare Patri et Filio, et spirari soli Spiritui Sancto.
Nomina autem sunt quaedam pure abstracta, quae dicuntur ultimatae abstractionis, ut Deitas, divinitas, natura, essentia, potentia ; alia vero concreta communia, ut Deus omnipotens, omnisciens, omnivolens, creator, trinus, unus, bonus. Prima dicuntur ultimatae abstractionis, quia non possunt trahi ad actus proprios personales, ut Deitas non potest trahi ad actum proprium personae Patris, sc. ad generare ; sicque [non] vere diceretur « Deitas generat », similiter « essentia generat », similiter « natura divina » « divinitas » « sapientia » « potentia ». Concreta vero dicuntur, quia possunt concernere actum proprium personalem et possunt trahi ad illum, quamvis primarie significent rem communem. Unde vere potest dici : « Deus generat » « creator generat », quamvis Deus et creator sint communia tribus personis secundum essentiam. Unde ista, sc. « Deus », « creator », « lumen », dicuntur abstracta mediae abstractionis eo, quod significant communem essentiam, et quod possunt trahi ad actus proprios personales : et sic respectu signati primarii communis dicuntur abstracta, et respectu actuum personalium, ad quos secundario trahuntur, dicuntur concreta, et sic media, quia nec ultimate abstracta, nec solum concreta. Pura autem abstracta nunquam possunt trahi ad supponendum tantum pro una persona primarie, sicut e contra nomen personae non potest supponere pro essentia primarie, ut ly Pater, Filius, Spiritus Sanctus. Si autem alicubi Pater ponitur pro essentia vel pro Deo in communi, ut ibi « Pater noster, qui es in caelis - tunc ibi non est proprium nomen personae, sicut ly « sapientia » aliquando sumitur appropriate pro Filio, aliquando prout est commune omnibus tribus personis, ut, cum dicitur « Christus est sapientia de sapientia », primum ly « sapientia » sumitur appropriate, secundum communiter.
Concreta autem communia possunt supponere pro personis ; vel pro una persona, vel pro essentia. Exemplum primi : « Deus Salvator » ; ibi ly « Deus » supponit pro qualibet persona. Exemplum secundi : « Deus generat » ; ibi « Deus » supponit pro persona Patris. Exemplum tertii : « Deus est tres personae ». Ratio autem, quare concretum potest supponere pro persona primarie et non sic abstractum, est ista, quia persona est res distincta sua proprietate, ut Pater generanda, Filius nascibilitate, et Spiritus Sanctus spiratione passiva, et ideo non sicut forma abstracta ultimate, sed sicut concretum subiectum debet primarie designari ; et quia huiusmodi concernentiam concreta communia importare possunt, non autem abstracta ultimatae abstractionis, quae formam absolute dicunt, ut Deitas, divinitas, essentia, natura, ideo non possunt contrahi vel concerni ad supponendum personaliter primarie pro persona, cui inest proprietas vel notio personalis ; et hinc omnes iste sunt falsae : « essentia generat », « essentia spirat », « essentia generatur », « essentia spiratur ». Similiter est de illis abstractis Deitas, divinitas, natura, substantia.
Ex isto traxerunt theologi, quod verbum, per quod actus uni personae appropriatus exprimitur, dicitur « verbum notionale et actus \IAdesignatus ii per verbum vocatur « notio », eo, quod statim notam facit personam. Unde cum dicitur « Deus generat », statim hoc verbum « generat » notat, quod subiectum supponit pro persona Patris ; similiter cum dicitur « Deus generatur », statim praedicatum notat personam Filii ; et cum dicitur « Deus spiratur », statim praedicatum notat personam Spiritus Sancti. Illa ergo verba « generare » vel « gigni », « spirare » vel « spirari » sunt verba notionalia.
Et nota, quod « notionale » dicitur exinde, quia per illud venitur in notitiam personae appropriatae. Et notionale quandoque convenit tantum uni, ut generare Patri, generari Filio, spirare Spiritui Sancto ; quandoque est commune duobus (et ultra non potest ascendere), ut spirare convenit Patri et Filio ; similiter innasci Patri et Spiritui Sancto ; non spirari Patri et Filio.
Quod convenit tantum uni essentiae communi et non personae, est proprietas vel modus essentiae, ut communicari multis suppositis - et aliquid convenit cuilibet personae, sed non essentiae, ut incommunicari multis suppositis, per quod quaelibet persona distinguitur ab ipsa essentia. Essentiale autem commune est, quod pluribus personis essentialiter convenit, ut sunt essentia, Deitas, divinitas, Deus, natura, bonum. Horum enim proprietas est communicabilitas, qua quodlibet illorum distinguitur a persona.
Sciendum etiam, quod, ut ait Bonaventura, quod nomen abstractum imponitur formae, sed concretum imponitur a forma, sed non tantum formae. Unde propter hoc quatuor modi praedicandi resultant a concreto : ipsum enim concretum substantiae et rationem formae et rationem concreti sortitur. Unde hoc concretum « homo »,
1° subicitur suo abstracto, ut vere dicendo homo est humanitas, in. qua propositione est praedicatio identica sive secundum essentiam, cum homo et humanitas quoad essentiam non differunt, sed sunt idem, quia in dictis secundum se idem est ipsum et quod quid erat esse, id est ipsum, et ipsum esse, id est res et sua quidditas ; homo enim est res, cuius quidditas est humanitas, aqua ipse est quid.
2° ipsum concretum subicitur proprietati ipsius abstracti, quam proprietatem ipsum concretum sortitur ab extrinseco, et non ab intrinseco, quia alias, si non, tunc esset concretum. Verbi gratia : « homo est assumptus in unitatem divinae personae », ubi ly « homo » supponit absolute simpliciter pro humanitate.
3° subicitur concretum concretis terminis et hoc dupliciter : vel perfectionem ab extrinseco signantibus, vel ab intrinseco. Si ab extrinseco perfectionem signantibus, ut « homo est risibilis » ; risibilitas enim est perfectio hominis non essentialis et sic non intrinseca perfectio hominis respectu huiusmodi praedicati ; subiectum supponit personaliter communiter, sed non supponit simpliciter pro natura humana specifica, cum ipsa non sit risibilis eo, quod non est apta ad ridendum, quamvis sit risibile et res risibilis, quia Sortes, sicut ipsa est singulare, sed non singularis, cum ipsi non posset inesse singularitas, quae est forma, qua distinguitur singulare ab universali.
Si vero concretum subicitur terminis concretis ab intrinseco formam vel perfectionem signantibus, hoc fit dupliciter : vel totalem formam intrinsecam signantibus, ut « homo est animal », « homo est substantia » et sic de aliis per se superioribus, quae sunt totales formae et sic perfectiones suorum inferiorum ; vel 2° subicitur concretum concretis ab intrinseco partialem formam signantibus, ut « homo est rationalis », rationalitas enim, cum sit differentia hominis essentialis, est qualitas eius essentialis et non per se quidditas, sicut animal est per se quidditas hominis. Tunc respectu talium praedicatorum subiectum potest supponere simpliciter pro natura communi vel personaliter pro suppositis.
4° concretum subicitur terminis concretis, accidenda inseparabilia vel separabilia et actus suppositales signantibus, et respectu talium in masculino genere vel feminino subiectum commune concretum signans naturam communem nunquam supponit simpliciter, quia semper per praedicata professionis, id est quae profitentur discretionem sexus vel actum suppositalem, subiectum restringitur ad suppositionem individualem, ut hic : « homo est bonus moraliter », « homo est quantus », « homo currit » et capiunt ista dicta fundamentum in illa grammaticorum antiqua regula, quae dicit : Talia sunt subiecta, qualiter permittuntur ab eorum praedicatis, id est pro illis supponunt subiecta, pro quibus limitantur ab eorum praedicatis. Verbi gratia cum dico : « homo est », ibi « est », quod praedicatur, secundum adiacens dicit actum essendi, qui competit et speciei humanae et eius individuo ; et ergo ly « homo » supponit pro homine communi simpliciter et individuo personaliter, quia hoc praedicatum « est » permittit, ut subiectum sic supponat. Sed cum dico « homo communicatur a suppositis », ibi ly « communicatur » dicit denominationem passivam subiecti, quae solum speciei convenit, et sic limitat subiectum ad suppositionem simplicem, ut supponit pro homine communi, qui est species humana, quae est communis humanitas communicata singulis particularibus hominibus. Et cum dico « homo currit », ibi « currit » dicit actum solum suppositalem et ideo trahit subiectum ad supponendum personaliter pro persona. Et similiter fit praedicatio in divinis. Unde cum dico « Deus est Deitas », in illa propositione idem est subiectum et praedicatum ex parte rei et praedicatum est quasi forma subiecti et subiectum quasi concretum ;
2° cum dico « Deus est unitus cum humanitate in eodem supposito », ibi Deus supponit pro divinitate, quae cum humanitate est unum suppositum per unionem hypostaticam, sc. dominus Iesus Christus ; et subiectum supponit secundarie pro persona Filii Dei ;
3° cum dico « Deus est substantia », ibi praedicatum tamquam superius praedicatur de inferiori sine limitatione ad personam, quamvis subiectum secundarie supponat personaliter pro personis ;
4° cum dico « Deus generat », ibi praedicatum limitat subiectum ad supponendum pro persona Patris, cuius notio est generare ;
5° cum dico « Deus est Trinitas » vel « Deus est trinus » vel « Deus est tres personae », quae omnes idem valent, in quibus subiectum limitatur solum supponere pro communi. Sicut cum dico : « homo est tres homines », quia homo communis, quamvis nullus homo singularis est tres homines, sic Deus est tres personae, quamvis nulla persona divina est tres personae. Et si infertur : « Deus est tres personae, igitur Pater est tres personae » vel « igitur Trinitas est trina », patet, quod non sequitur : in prima, quia arguitur a superiori ad inferius assertive, et in secunda ly « trina » praedicatum supponit substantialiter pro tribus substantiis, et ly « trinus » in antecedente coniunctim pro personis sub una forma.
[4.] Item sciendum, quod secundum quosdam hoc nomen Deus supponit essentiam et non personam ; secundum alios supponit essentiam et personam. Unde Bonaventura notat quatuor regulas : 1a est haec : Nomen abstractum imponitur formae ; sed concretum imponitur a forma, sed non formae ; 2a regula est haec : Terminus habens multitudinem suppositorum sine distributione acceptus stat pro illo, pro quo reddit suppositionem vel locutionem veram ; 3a regula : Termino habenti formam non multiplicabilem non refert praeponere et postponere negationem, unde non refert dicere Petrus non currit et non Petrus currit ; 4a regula : Relativum refert suum antecedens sub eodem modo supponendi, pro quo antecedens praecessit ipsum relativum, nisi faciat relationem simplicem. Ex quo patet, quod hoc nomen Deus supponat personam, non essentiam ; 2° quod haec non est vera pro Filio « Deus non generat » eo, quod iste terminus « Deus » dicit formam non multiplicabilem.
Haec ille.
Sed salva reverenda doctoris haec est vera « Deus est trinus » ; sed cum pro nulla persona sit vera, sed pro essentia Dei, quae est tres personae, ergo in ea illud nomen « Deus » supponit essentiam et non personam. Ergo suum proprium corollarium falsum.
Item cum dicitur : « Deus non generat », secundum ipsum hoc nomen « Deus » supponit essentiam et non personam ; et cum essentia non generat, ergo ex convertibili et suppositione pro essentia haec est vera : « Deus non generat » ; nam in eius opposita, sc. ista « Deus generat », ex quo Deus supponit essentiam et non personam, Deus supponit pro essentia, ergo signat, quod essentia generat, sed illa est falsa ; ergo… Quod autem sit eius contradictoria, patet per suam tertiam regulam, quae dicit : Termino habenti, id est signanti, formam non multiplicabilem non refert praeponere vel postponere negationem. Sed cum ly « Deus » sit terminus signans formam, quia Deitatem non multiplicabilem : ergo non refert ei praeponere vel postponere negationem in dando contradictorium.
Item dicit in 2° corollario : Haec non est vera pro Filio « Deus non generat ». Contra secunda regula dicit : Terminus habens multitudinem suppositorum sine distributione acceptus stat pro illo, pro quo reddit suppositionem veram. Sed dicendo, quis Deus-filius non generat, dicit verum pro Filio ; ergo dicendo « Deus non generat », cum ibi ly « Deus » ponitur, habens multitudinem suppositorum sine distributione acceptus stat, pro quo reddit locutionem veram, ut dicit a regula. Igitur haec est vera « Deus non generat » et si negatur, detur ista : « Omnis Deus generat » et cum Filius sit Deus, igitur Filius generat. Consequentia tenet in Darii sine defectu signabili, cum in utraque sit suppositio personalis et praedicatio uniformis, nisi frater diceret, quod maior non sit universalis, quia per primum eius corollarium hoc nomen Deus supponit essentiam et non personam. Cui obviat dictum S. Thomae q.39, articulo 4° in solutione ad 3m argumentum, quod hoc nomen Deus per se supponit pro natura communi, sed ex adiuncto determinatur eius suppositio ad personam. Unde cum dicitur : « Deus generat » ratione actus notionalis, supponit hoc nomen Deus pro persona Patris ; et quamvis sic dicat, tamen negat cum Bonaventura illam « Deus non generat ». Parisiensis vero in Scripto distinctione 4a q. 2a dicit : Forte ista « Deus non generat Deum » conceditur falsa propter maliciam haereticorum, qui male eam accipiebant. Unde sicut haec est vera : « Solo Sorte non currente homo non currit », ita potest haec verificari in divinis « Deus non generat », quia Filius non generat, sed negatur propter haereticos, qui eam male accipiebant intendentes negare generationem in divinis. Sed vere si haereticorumn sinister intellectus ad hoc compelleret, tunc a pari multae auctoritates scripturae sacrae forent negandae. Discant ergo haeretici, quod non sequitur « Deus non generat », igitur : « nullus Deus generat » ; nam in simili non sequitur « homo non generat », igitur « nullus homo generat » ; nec obstat regula tertia Bonaventurae, quae dicit : Termino habenti formam non multiplicabilem non refert praeponere et postponere negationem, nisi limitetur sic : Termino simplici, ultimo, singulari (et sic non distribuibili) supponenti tantum pro unico singulari, non differt praeponere vel postponere negationem sicut exemplificavit in regula dicens, ut non differt dicere « Sortes non currit » et « non Sortes currit ». Non sic est autem de hoc termino « Deus », qui quamvis signat formam, quia Deitatem, non multiplicabilem, tamen recipit distributionem pro personis, sicut et suppositionem. Unde falsa haec est : « Omnis persona divina generat », ergo et haec est falsa « Omnis Deus generat » ; similiter falsa est haec « nulla persona divina generat », ergo et haec « nullus Deus generat » et sic illae duae contrariae sunt falsae et earum subalternea sunt verae, sc. « Deus generat » et « Deus non generat ».
[5.] Notandum etiam, quia in distinctione arguitur : « Si Deus genuit Deum, vel se Deum, vel alium Deum », quod ly « se » est relativum identitatis reciprocum et ly « alium » est relativum diversitatis personalis, similiter ly « alter » ; sed « aliud » est relativum diversitatis essentiae. Unde haec est falsa : « Deus genuit se Deum », quia tunc se reciproce Pater gigneret ; et iterum haec est falsa : « Deus Pater genuit aliud a se », quia tunc aliam essentiam genuisset. Et istam « Deus genuit alium Deum negant » ; ratio : quia dicunt, quod ly « alius » dicit diversitatem in forma divinitatis et sic valet illam « Deus genuit alium Deum », id est diversum in divinitate. Sed si ly « alius » secundum eos dicit, ut dictum est, diversitatem divinitatis, tunc sine dubio non debet dici « alius Pater » , « alius Filius », quia tunc esset Filius diversus in divinitate a Patre. Et quia symbolum Athanasii canit : Alius Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus, ideo dicitur, quod ly « alius » dicit diversitatem personae et non formae ; et secundum hoc concedi potest « Deus genuit alium Deum », quia Pater aliam personam divinam. Et similiter diceretur de ly « alterum », quod dicit solum alteritatem personae, non formae ; et sic concedit Augustinus in Epistola ad Maximum, ut allegat eam magister, quod Deus Pater se alterum genuit. Ubi magister exponit ad propositum dicens, quod ita intelligi potest : id est de se alterum a se genuit ; non utique alterum Deum, sed alteram personam. Sed rogo : quid impedit concedere : Deus Pater genuit alterum Deum, id est alteram personam divinam ?
Et sciendum, quod iuxta expositionem dictam circa « alius », « aliud » et « alterum » et « idem » conceduntur istae propositiones : Pater, qui est idem Filio, est alius a Filio, ut Sortes, qui est idem Platoni, est alius a Platone. Sed scito, quod ly « idem » vel componitur ab « is » et « demum » - et tunc est masculinum dicens personam ; et sic non conceditur, quod Sortes et Plato sunt idem, quia tunc essent una persona ; vel 2° conponitur ab « id » et « demum » et tunc est neutrum et dicit essentiam, et tunc conceditur, quod Sortes et Plato sunt idem. Unde in accentu debent propositiones differre ; nam corripiendo « idem » conceditur, quod Sortes et Plato sunt idem, sed producendo negatur. Et si arguitur ab una ad aliam, tunc committitur fallacia accentus ; et pro isto valet illud metrum Alexandri :
Hic breviabis « idem », sed pro « mare » protrahis « idem ».
[6.] Istis praenotatis dubitatur circa istam distinctionem : Utrum essentia divina generat vel generatur ?
Et videtur, quod sic.
De quocumque vere praedicatur alicuius proprietas, de eodem praedicatur et subiectum illius proprietatis, et e contra. Sed subiectum generationis activae, quod est Pater, vere praedicatur de essentia, quia vere essentia est Pater : igitur et proprietas, quae est generare, dicendo vere « essentia generat ». Minor nota est et maior evidet ex Posteriorum et ex Porphyrio.
Similiter arguitur pro a parte de generari ratione Filii.
2° sicut se habet persona ad actus personales, sic essentia ad actus essentiales, et e converso ; ergo permutatim ; sicut se habet persona ad actus essentiales, sic essentia ad actus personales. Sed personae competunt actus essentiales, ut conservare, creare, principiare : ergo et essentiae actus personales, sc. generare, spirare, generari, spirari. Item : essentia divina principiat Filium per Patrem, sed nullo modo alio, nisi per generationem : igitur essentia generat Filium per Patrem, sicut Abraham genuit Christum per Virginem gloriosam, sicut testatur liber generationis Iesu Christi Matth. 1.
Item si essentialiter non generat, tunc est quaternitas in divinis, ut arguit abbas Ioachim. Nam tres personae et 4a essentia. Item persona, quae est essentia, generat : igitur essentia generat. Consequentia tenet ab inferiori ad suum per se superius, ac si argueretur : « Sortes generat » igitur « homo generat », cum omnis persona, in quantum persona, sit essentia et substantia, et non e converso. Oppositum ponit determinatio ecclesiae et magister in textu.
Sciendum, quod diversi diversa senserunt contra magistrum et specialiter de generatione essentiae activa. Quidam errantes in grammatica et in logica, ut abbas Ioachim, qui videns, quod Deus et essentia eamdem rem praecise signant, credidit ex grammatica, quod sicut Deus generat, sic etiam essentia, et non consideravit alium modum signandi et supponendi abstracti et sui concreti. Unde deridet argumentum magistri sic arguentis pro suo supposito : Si essentia generat essentiam et essentia est una res, ergo una res generat se ipsam. Unde dicit Ioachim : Similiter potuisti dicere, Petre : « Deus generat Deum ; unus est Deus, ergo eadem res generat se ipsam ». Et quia Deus medio modo signat inter essentiam et personam ex modo signandi, secundum quaem modum praedicata conveniunt subiectis, ideo non est simile. Unde dicit Bonaventura, quod ignoranter Ioachim repraehendit magistrum, et quia, cum esset simplex, non est reveritus magistrum, ideo iusto Dei iuditio fuit damnatus eius libellus, et magistri positio approbata in concilio Lateranensi.
Haec Bonaventura.
De isto concilio est Decretum de summa Trinitate et fide catholica cap. Damnamus. Dixit enim Ioachim magistrum Petrum esse haereticum ex eo, quod dixit rem esse in divinis, quae non producit nec producitur, intelligens ex hoc ipse Ioachim ex hoc ponere magistrum quaternitatem in divinis, dum posuit tres res esse, sc. rem generantem, rem genitam, rem spiratam, et rem nec generantem, nec generatam, nec spiratam ; ex quo intulit Ioachim : ergo quatuor res, quod est inconveniens. Hoc ergo volens evitare Ioachim ponit, quod nulla res una simpliciter est Pater et Filius et Spiritus Sanctus ; sed illas res sive tres personas dixit esse rem unam eo tantum modo unitatis, sicut multi fideles dicuntur una ecclesia propter unam fidem et unam caritatem, probans per illud Ioannis 17, ubi Salvator orans pro suis fidelibus ait, ut sint unum sicut et nos. Cui abbati contradicens Decretum ecclesiae dicit : Nos autem sacro approbante concilio credimus et confitemur cum Petro : quod sc. una summa res est essentia vel natura divina, quae nec generat nec generatur. Nec tamen sequitur, quod sit quaternitas, quia illae tres personae sunt una illa res eo, quod non ponunt in numerum, id est non faciunt distinctas essentias, nec sunt distinctae essentiae, sicut Sortes et Plato ponunt in numerum, id est sunt distinctae essentiae. Unde errat Ioachim in logica et methaphysica. Si enim scivisset, quomodo plures homines singulares sunt unus homo communis participatione, id est convenientia speciei, ut dicit Porphyrius, et tres homines sunt una natura specifica, quae non ponit in numerum cum tribus hominibus, cum sit essentia illorum trium hominum, cognovisset, quomodo tres personae sunt una natura divina, quae non ponit in numerum cum personis, cum sit illae tres personae simul et quaelibet divisim. Et patet solutio argumenti quarti, quod non sequitur fore quaternitatem in divinis, nisi sic argueretur : « Pater est una res, Filius secunda et Spiritus Sanctus tertia ; et essentia non est illae tres res, nec quaelibet illarum, ergo est quarta res ». Et illud evangelicum, ut sint unum sicut et nos, quod male Ioachim exposuit de unitate aggregationis, exponit Decretum, quod ly « sicut » tenetur pro unitate proportionis et non qualitatis, id est ut sicut nos sumus unum in essentia et voluntate, sic proportionaliter suo modo ipsi sint unum in voluntate et caritate accidentali.
Unde Scotus in Scripto q. 1a dicit, quia intelligitur de unitate proportionali, id est sicut Pater et Filius sunt unum unitate caritatis, quae est natura eorum, ita fideles sint unum caritate participata. Et probatur ista expositio per simile dictum Salvatoris Matth. 5 : Estote, inquit Salvator, perfecti sicut Pater vester celestis perfectus est ! Ubi utique non monet, ut simus perfecti ex nobis naturaliter, sed perfectione nobis competente, sc. gratiae et virtutum.
Haec Scotus.
[7.] Alii etiam praeter Ioachim volentes Magistro contradicere posuerunt omnia abstracta esse aequaliter abstracta. Unde arguebant : « Omnia abstracta sunt aequalis perfectionis, igitur : quodcumque praedicatum vere praedicatur de uno, praedicatur et de altero eamdem rem convertibiliter signante. Sed Deus et essentia sunt abstracta ; ergo si de Deo praedicatur generare, praedicatur et de essentia, cum sint aequaliter abstracta ».
Pro isto notandum est, sicut notat Scotus distinctione 5a principali in responsione ad 1am quaestionem, quod nullum abstractum ultimatae abstractionis vere recipit praedicationem formaliter ab intrinseco, nisi primo modo dicendi per se ; sed quia essentia est terminus ultimatae abstractionis, igitur non recipit extrinsecam denominationem formalem positive. Vocatur enim terminus ultimatae abstractionis, ut dictum est, qui signat essentiam absolutissime sumptam ab omni eo, quod extra rationem essentiae est ; et sic substantialitas, qualitas, quantitas sunt abstracta.
2° notandum, quod omne verbum adiectum praedicatur formaliter. Ex quo patet, quod haec est falsa « essentia generat », quia ex quo per primam notam essentia non capit praedicationem, nisi ab intrinseco, et per secundam notam hoc verbum generat praedicatur formaliter : tunc, si essentia generat, de ratione essentiae esset generare, quod est impossibile.
[8.] Istis suppositis conclusio prima est ista : Essentia divina communicatur, nullo tamen modo generatur ». Probatur pro prima parte. Quidquid est terminus communicationis intrinsecae, illud communicatur : sed essentia divina est terminus communicationis intrinsecae, igitur conclusio pro prima parte vera.
Maior est nota ex « quid nominis », minor probatur, quia natura est, ad quam terminatur communicatio, 7° Methaphysicae, natura autem divina est essentia formaliter, igitur argumentum verum.
2a pars probatur : nulla forma conpleta in esse generatur ; sed essentia divina est forma conpleta, igitur essentia divina non generatur. Maior est Philosophi dicentis : Forma nec generat, nec generatur, sed compositum, 7 Metaphysicae ; minor patet, quia essentia divina non est conpositum, nec est materia, et est substantia in tribus personis : igitur ut forma tribus communicata.
Ex isto patet, quod non sequitur essentia communicatur, igitur generatur », 2° quod non sequitur Filius accipit per generationem essentiam a Patre, igitur essentia Filii generatur a Patre. Patet, quia accipere solum dicit communicationem in divinis, generari vero productionem ; et a communicari ad produci non valet argumentum : igitur corollarium verum. Sed contra : « essentia divina est generans, igitur essentia divina generat ». Consequentia tenet a resolvente ad eius resolutum.
Dicitur, quod consequentia non valet : nam « generans » praedicatur secundum essentiam de essentia, quia essentia est Pater generans, sed generat per secundam notam superius dictam inportat praedicationem formalem. Unde sicut non sequitur : species humana est generans, quia Sortes, qui generat, igitur species humana generat...
Sed diceres ex opposito consequentis illarum consequentiarum : « Contradictio sequitur regulariter oppositum antecedentis, igitur consequentia bona ; nam sequitur : nulla essentia generat, igitur nulla essentia est generans ». Hic dicitur iterum, quod non valet consequentia, quia in antecedente abnegatur forma extrinseca de essentia, et in consequente persona generans.
Sed iterum dicet quis : converte illam : « nulla essentia divina generat », certe : converto sic, « ergo non generat essentia ». Sicut in « a simili » : « nulla species humana currit », igitur « non currit species humana ». Et sicut antecedens est verum, sic consequens est verum, et essentia est semper subiectum, quia suppositum, et generat praedicatum, quia appositum. Nec oportet, quod subiectum mutetur in praedicatum, sed sufficit, ut termini transposite sint locati.
Tunc ad rationes ; ad 1am negatur maior, nisi sic assumeretur : de quocunque praedicatur subiectum proprietatis formaliter, de eodem et proprietas eius ; modo negatur, quod Pater praedicatur formaliter de essentia, vel Filius, cum essentia debetur eis tamquam superius commune et non e contra ; sed praedicatur Pater et Filius essentialiter de essentia et sic conceditur, quod essentia est illa persona, quae generat, vel generatur, sed non generat nec generatur.
Ad 2am dicitur negando consequentiam, nec est argumentum a commutata proportione.
Ad 3am rationem conceditur antecedens et negatur consequentia, nec est similitudo generationis Abrahae ad Christum, quia Abraham est persona, quae genuit aliam personam, et sic fuit causa efficiens eius. Non sic autem essentia divina habet se ad personam Patris, per quam personam est principium generationis Filii, nec neganda sunt huiusmodi praedicamenta de divina essentia, sc. causare, creare, principiare, cum iuxta Decretalem sola essentia divina est universorum principium. Ex quo patet, quod principiat omnes creaturas efficienter, formaliter et finaliter. Similiter : nisi natura divina activa ad extra esset, non esset alicuius perfectionis essentialis, cum tamen sit summe perfecta et infinitum perfectior qualibet creatura pura : aliter enim superflue rogaret ecclesia Deitatem benedicere populum et similia, quod est falsum etc.
