Distinctio XVII — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XVII]
Iam nunc actedamus ad signandam missionem Spiritus Sancti…
[1.] Quia iam magister determinavit de missione visibili Spiritus Sancti, hic iam determinat de invisibili. Unde dividitur ista distinctio principaliter in duas partes : 2a est ibi hic quaeritur, si caritas Spiritus Sanctus est.
[2.] Summa 1ae partis est haec : duo ponit magister ;
primum, quod Spiritus Sanctus est amor, quo diligimus Deum et proximum ;
secundum, quod tunc mittitur nobis, cum nos facit diligere Deum et proximum.
Unde versus :
R
dic, quod Pneuma sit amor, quo frater amatur
Et Deus a nobis ; hic ergo mittitur in nos,
Cum nos diligere praestat fratrem Dominumque.
Summa secundae partis est haec : Magister tria dicit :
1m est, quod solvit primas obiectiones per rationes ; quod licet Spiritus Sanctus sit ubique, sicut Deus, tamen non habenti datur et habenti, ut plenius habeatur ;
2m est, quod caritas dicitur augeri, in quantum nos crescimus, non tamen ex hoc crescit Spiritus Sanctus ;
3m est, quod multi negant, quod amor sit Spiritus Sanctus, ut ostendunt per auctoritates, quas magister solvit.
Unde versus :
Non habet hunc omnis, quamvis sit ubique facitque
Crescere nos ipse, non grandescit tamen in se.
Sed plerique negant, quod Pneuma noster amor sit.
Ecce summa brevis totius distinctionis.
[3.] Hic quaeritur, utrum caritas sive dilectio, qua diligimus Deum, sit aliquid creatum in anima.
Arguitur, quod non, quia nulla creatura est virtutis infinitae ; sed caritas sive dilectio, qua diligimus Deum, est virtutis infinitae, quia coniungit infinite distantia, scilicet Deum et hominem, immo quodammodo transformat hominem in Deum. Ergo quaestio falsa.
In oppositum sic : aliquis nunc habet caritatem, qui prius existens non habuit ; ergo accidit sibi caritas, et non nisi per creationem ; ergo quaestio vera.
Sciendum, quod magister ponit, quod caritas sive dilectio, qua diligimus Deum et proximum, est Spiritus Sanctus ; et sic quaestio secundum magistrum foret falsa. Et iste est primus punctus Sententiarum, in quo magister communiter non tenetur. Unde Parisiensis tenet in Scripto q.2 dicendo magistri opinionem esse erroneam et impossibilem ex hoc, quod Spiritus Sanctus habitat in hominibus per effectum.
Sed pro isto notandum est, quod caritas sumitur tripliciter, sicut et voluntas.
Unde voluntas aliquando accipitur pro potentia, a qua elicitur actus voluntarius, ut cum dicimus « voluntas est quaedam potentia volitiva » ; 2° pro actu voluntatis, ut cum dicimus « malus homo est male voluntatis », hoc est, quia actu vult malum ; 3° pro obiecto ipsius voluntatis, ut ibi « haec est voluntas Dei : sanctificatio vestra ».
Sic etiam caritas potest sumi pro principio, a quo dicitur actus caritatis, et tunc est quid increatum ; vel pro actu in homine caritativo, et tunc est creatura, sicut omnis actus puri hominis ; vel 3° pro obiecto illius actus et sic potest esse quid increatum, ut Deus, qui caritative diligitur ab homine.
Vel 2° potest esse quid creatum, ut proximus, qui caritative diligitur propter Deum. Et planum est, quod Spiritus Sanctus est principium, a quo elicitur actus caritatis, et est finis, in quo obiective terminatur actus caritatis ;
et utroque modo est caritas increata, sed non est secundum suum esse caritas creata, quae est forma, qua homo vel creatura rationalis dicitur cara Deo, quamvis causaliter, utputa efficienter, finaliter et exemplariter, est omne bonum creatum, sicut dicit Dionysius, quod Deus est esse omnium rerum, similiter Chrysostomus : Deus est omne bonum ; non quidem essentialiter, sed causaliter, ut est dictum. Non ergo est intendo magistri, quod caritas, quae est qualitas, qua homo est carus Deo, vel actus ab illa qualitate procedens, sit Spiritus Sanctus ; talis enim caritas dat esse spirituale formale ipsi animae. Unde de illa dicit Apostolus 1 Cor. 13 : Si caritatem non habuero, nihil sum, scilicet in esse formali gratuito ; omne enim esse denominatum est a forma aliqua, sicut esse album ab albedine, esse virtuosum a virtute, ergo non potest esse, quod anima habeat esse gratuitum sine caritate et gratia ipsam informante. Constat autem, quod nec Deus et sic nec Spiritus Sanctus est forma alicuius creaturae, qua creatura esset formaliter qualis, quamvis sit forma exemplaris, sed non inhaerens.
Unde irrationabiliter magistro imposuerunt aliqui tria :
1°, quod dixerit actum dilectionis, quo anima diligit Deum, esse Spiritum Sanctum. Nam sic Spiritus Sanctus foret accidens animae ;
2°, quod homo posset mereri ex puris naturalibus, quod tamen non posuit, immo dicit, quod homo indiget gratia, quia persona Spiritus Sancti, plus quam habitu creato. Ideo falsae dixerunt, quod opinio magistri incideret in opinionem Pelagii ;
3°, quod Spiritus Sanctus et anima in unitate suppositi concurrerent, quod foret haeresis Manicheorum, quod tamen magister non intellexit, sed quod Spiritus Sanctus uniretur, ut amator supplens vicem habitus, scilicet ad hoc, ut animam inclinaret et moveret ad actum dilectionis. Quam unionem magister intellexit secundum divinum placitum, quia dicit Apostolus : Qui adhaeret Deo, unus Spiritus est. Unde sive homo dormiat, sive operetur, dum est in gratia, semper habet Spiritum Sanctum sibi unitum secundum Dei beneplacitum et ut sic continue dicitur gratus Deo.
Ad quaestionem ergo patet, quod est caritas creata, qua diligimus Deum et qua grati sumus Deo ; et etiam est caritas increata, Spiritus Sanctus, quo, id est a quo, elicitur actus caritatis, et per quem, tamquam gratiae datorem, diligitur Deus, et in quo, tamquam in caritatis formalis obiecto finali optimo, actus dilectionis finaliter terminatur.
Tunc ad argumentum negatur antecedens, cum Christi humanitas quodammodo sit infinitae virtutis, quamvis non simpliciter sicut Deus ; similiter et caritas creata.
2° respondetur concedendo maiorem et negando minorem, nec est ratio sufficiens : ista caritas coniungit Deum cum homine, quae infinitae sunt distantia ; ergo est virtutis infinitae. Sed si hoc faceret sine coefficientia Dei, tunc indubie es[se]t efficax argumentum.
[4.] Dubitatur iterum, utrum caritas detur secundum capacitatem virtutum naturalium.
Et dicendum est, quod non.
Deus enim, in quantum est, de se omnibus aequaliter se communicat. Sed quia quidam magis se praeparant, quam alii, quorum praeparatio est secundum maiorem conatum voluntatis, unde secundum quod magis parant se per conatum voluntatis, secundum hoc amplius de dono recipiunt caritatis, et hinc est, quod saepe, qui sunt deterioris naturae, minoris scientiae, et debiliores viribus naturalibus, plus quandoque immo frequenter recipiunt de caritate ; et tales vocantur in scriptura viri, quia fortiter secundum voluntatem conantur suo Domino complacere.
[5.] Item quaeritur, utrum caritas possit cognosci inesse illi ab ipso, cui inest, sine revelatione divina, dum est hic in via, vel breviter : Utrum aliquis viator sine revelatione divina potest se cognoscere habere caritatem, dum est viator. Et dicendum est, quod non secundum Thomam in Scripto q.4 et secundum Parisiensem ; unde et Bonaventura dicit in Scripto q.3 : Nullus homo, quamdiu vivit, potest scire de se, vel de alio, an sit in caritate sine revelatione.
Nec advertendus est in istis dictis sensus divisus, si quis vellet obicere sophistice.
Pro quo sciendum, quod in statu viae cognoscimus priora per posteriora, quia habitus per actus, ut fidem per credere et spem per sperare. Et habitus illos, qui habent actus distinctos ab actibus aliorum habituum, ut sunt fides et spes, possumus cognoscere sub propria ratione. Non sic autem habitus illos, qui habent actus similes cum aliis habitibus, nisi in universali. Unde quia ille habitus caritas habet actum (scilicet dilectionem), qui est similis dilectioni naturali et acquisitae, ideo non possumus distincte in nobis cognoscere sine revelatione, dum vivimus in hoc saeculo, caritatem.
Est autem hoc ex pluribus causis :
1° quia caritas importat divinam acceptationem, quae latet hominem, cum non sit eius consiliarius ; ideo nescit homo, utrum sit sua gratia sive odio dignus, sicut dicitur Ecclesiastis 9.
2°, quia intellectus noster obumbratus carne ebes est ad cognoscendum spiritualia, et quia caritas est quid spirituale, ideo homo non cognoscit perfecte se ipsam habere.
3° Deus hoc ordinavit, ut humiles simus, ardentius bene operemur, diligendus nos a pectato servemus, et gaudendus meritum promissum et absconditum expectemus. Et quamvis nullus homo scit se in caritate certitudinaliter esse sine revelatione, dum est vians, tamen potest ex aliquibus signis probabilibus convincere, ut dicit S. Thomas in Scripto q.4 ; quia alias, si non haberet homo signa probabilia, quod sit in gratia, non deberet missare et sic nec alia digna opera exercere. Signum autem maximum, probans hominem esse in gratia, videtur mihi hoc, quod velit se homo in mortem carnis ad statim tradere, quam mandatum Domini transgredi ; sic enim ostenderet, quod plus legem Dei (et sic Deum), quam carnem propriam, diligit, et per consequens Deum super omnia, et non aliter, nisi gratia caritatis.
[6.] Dubitatur etiam, utrum caritas potest augeri secundum essentiam.
Et tenet magister, quod non, quia non dicit caritatem esse, nisi Spiritum Sanctum, qui non potest augeri. Sed communis opinio dicit, quod sic.
Augetur autem caritas, quoad subiectum, per additionem novae caritatis, quae unitur priori, et augetur caritas ex latitudine meriti et praemii. Nam sicut augetur virtutis meritum et praemium, sic caritas, cum notum sit, quod merita et praemia incipiendum, proficiendum et perfectorum distinguuntur, et per consequens caritas eorum distinguitur et augetur ; imaginandum autem est de augmento caritatis, quoad intensionem, sicut de quantitate, quoad extensionem ; differenter tamen, quia quantitas non potest in infinitum extensive augeri. Sed in homine caritas potest augeri infinite intensive, quia non potest tantum intensive Deum diligere, quin possit amplius diligere ; et tamen non potest ad tantum diligere, quod possit impectabilitatem attingere eo, quod impossibile est purum viatorem esse et pectandi libertatem non habere. Et non sequitur caritas potest in homine infinitum augeri, ergo potest in homine esse caritas infinita, sicut non sequitur infinite virtus hominis excedit vicium, ergo infinite virtus est magna, similiter non sequitur infinite homo virtuosus est melior vicioso homine, ergo infinite homo virtuosus est bonus ; et antecedens est verum, cum non potest homo viciosus bonitatem virtuosi attingere. De ista materia vide S. Thomam 2a 2e, q.24, articulo 7 et Parisiensem in Scripto q.5.
Quomodo autem caritas potest minui, est alia difficultas ; nam quidam dicunt, quod secundum essentiam non potest minui, sicut nec augeri, cuius oppositum iam dictum est. Non enim frustra Salvator dicit Matth. 24 : Refrigescet caritas multorum ; quomodo enim refrigesceret, nisi minueretur, quoad remissionem gradualem, scilicet ab esse perfecto ad esse minus perfectum, cum sit dare caritatem perfectam, quae foras mittit omnem timorem praeter castum, et est dare caritatem minus perfectam, quae foras mittit timorem mundanum servilem, et humanum, sed non initialem, qui est timor, quo homo timet gratiam Dei perdere et in poenam venire mixtim, et exhinc dimittit omne pectatum mortale et sic incipit esse vere sapiens, ut serviat debite Deo suo. Et utinam nos clerici saltim istum timorem et sic caritatem minus perfectam haberemus, cum (proch dolor) a nobis perfecta caritas exulavit !
