Distinctio XIV — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XIV]
Praeterea diligenter notandum est, quod gemina est processio…
[1.] Ista est distinctio 14, cuius summa est haec. Quia determinavit magister de processione Spiritus Sancti aeterna, hic determinat de temporali. Unde quatuor intendit magister.
Primo, quod est quedam processio temporalis Spiritus Sancti ;
2° quod ipsemet Spiritus Sanctus datur in ista processione, qui est aequalis Patri et Filio, dantibus ipsum ;
3° quod sancti viri non dant Spiritum Sanctum ;
4° quod tamen dicuntur eum quodammodo dare, cum agunt id, per quod habetur Spiritus Sanctus (scilicet praedicando et orando).
[2.] Unde versus :
O
geminum ponit processum Spiritus almi
Atque dari iustis probat, quod dantibus est par
Misterium ; sancti nec donant, nec dare possunt,
Sed dare dicuntur id agentes, per quod habetur.
Ecce distinctionis brevis summa.
[3.] Dubitatur hic, utrum Spiritus Sancti sit aliqua processio temporalis.
Arguitur, quod non, quia sicut Filius habet se ad generationem, ita Spiritus Sanctus ad processionem. Sed Filio non competit aliqua generatio temporalis, nisi ratione naturae assumptae, a qua Spiritus Sanctus est immunis, cum non assumpserit eam ; ergo conclusio falsa.
2° Spiritus Sanctus non potest esse temporalis eo, quod aeternum non mensuratur tempore secundum Philosophum, et ipse Spiritus Sanctus est aeternus, ergo nec potest habere processionem temporalem.
In oppositum sic : Spiritus Sanctus dicitur processisse in discipulos, sed non aeternaliter, cum ipsi non existebant aeternaliter, ergo oportet, quod processit temporaliter.
Respondetur, quod quaestio est vera ; sed quid sit processio temporalis et quomodo ponat in numerum cum processione aeterna vel utrum non ponat, hoc discutere est non modica difficultas. Quidam enim dicunt, quod processio temporalis addit super aeternam participationem sui formalis termini ab aliquo termino materiali, quia Spiritus Sanctus procedit, ut in terminum, in omne id, in quod tendit amor divinus, tamquam in obiectum ; terminus autem amoris divini est triplex : primus est essentialis, primo et per se, ut essentia divinae personae et omnia Deo intrinseca. Et in ista tendit amor divinus primo et principaliter, cum Deus primo et principaliter aeternaliter in se delectatur, tamquam in summo bono, ultra quod non potest intensius delectari. Alius terminus, in quem tendit amor divinus secundario, etiam immutabiliter, est quelibet idea, in qua Deus aeternaliter delectatur. Sed tertius terminus est creatura secundum suam existentiam, in quam tendit amor divinus secundum mutationem relativam. Et iuxta istam distinctionem termini dicunt processionem temporalem Spiritus Sancti definitive ipsam processionem eius aeternam terminatam de novo ad aliquod participans ex tempore formalem ipsius terminum, immutabilem et aeternum.
Alii vero dicunt, quod processio temporalis Spiritus Sancti est exitus personae a persona vel a personis ad sanctificandam animam mediante dono caritatis vel gratiae, ex quo anima consurgi in quandam novam Dei cognitionem et dilectionem meritoriam obiective. Haec Durandus et Petrus de Tarantasia. Sed in littera dicitur breviter, quod processio temporalis Spiritus Sancti est processio, qua Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio ad sanctificandam creaturam.
Ubi sciendum, quod procedere est ab aliquo in aliquid, et hoc dupliciter ; vel ut in obiectum tantum, vel ut in subiectum susceptum.
Primo modo, cum obiectum amoris sit aeternum, scilicet Pater et Filius et Spiritus Sanctus, est amor Patris in Filium et e contra : eius processio est aeterna ;
2° modo, cum subiectum susceptum sit temporale, scilicet creatura, eius processio est temporalis. Ex isto patet, quod processio Spiritus Sancti aeterna et temporalis non distinguuntur secundum essentiam, sed penes respectus diversos. Unde quia processio potest variari quatuor modis (aut geminatione eorum), a quibus fit, ut processio filii dicitur a patre et a matre, aut 2° geminatione modorum, quibus procedit, ut processio notitiae et amoris a mente, aut 3° geminatione ipsorum procedendum, ut processio geminorum ab eodem patre et eadem matre, aut 4° geminatione terminorum, ut geminatur dilectio Dei et dilectio proximi, quando diligitur Deus et propter Deum proximus, in qua dileccione non geminatur actus secundum essentialem differendam, ut a parte solis non differt actus lucendi et illuminandi. Isto modo ultimo geminatur processio Spiritus Sancti temporalis ; nam eadem, quoad essentiam, est processio aeterna et temporalis ; aeterna, qua procedit a Patre in Filium, ut in obiectum et e converso, temporalis, qua procedit ab utroque, scilicet a Patre et Filio in creaturam, ex quo processu consequitur in creatura effectus quidam, scilicet ut Spiritus Sanctus habitet in creatura per gratiam, in qua prius est per essentiam. Et patet ex omnibus iam dictis, quod processio Spiritus Sancti ex eo vocatur temporalis, quia fit in creatura temporali et in tempore, sicut ex eo dicitur aeterna, quia ab aeterno et in aeternum.
Conclusio 1a. Spiritus Sanctus dicitur in homines procedere temporaliter per diffusionem caritatis. Probatur. Impossibile est homines participare donis vel caritate Spiritus Sancti, nisi per coassistentiam Sancti Spiritus specialem ; et homines participant donis Spiritus Sancti ; sed hoc est Spiritum Sanctum temporaliter procedere, ergo conclusio vera. Maior nota est, minor probatur. Nam diffusio caritatis facit hominem actualiter mereri vitam aeternam ; sed impossibile est aliquem mereri, nisi per coassistentiam Spiritus Sancti specialem, ergo minor vera.
Ex ista conclusione sequitur, quod omnis nova illustratio hominis per gratiam est per processionem Sancti Spiritus temporalem. Patet, quia per coassistentiam Sancti Spiritus homo gratiose per ipsum Spiritum illustratur.
Conclusio 2a. Processio Spiritus dicitur temporalis ex nova participatione cuiusdam divini esse, Spiritui Sancto appropriati, secundum eius processionem aeternam in creaturam temporalem. Patet ista conclusio ex notabilibus antedictis.
Ex ista conclusione et notabilibus sequitur, quod processio Spiritus aeterna et temporalis non ponunt proprie in numerum, cum sint idem, quoad essentiam, sed modaliter sunt distincte. Tunc ad argumentum primum, cum arguitur : sicut se habet Filius ad generationem etc. Verum est. Sed Filio non competit aliqua generatio temporalis, nisi ratione naturae assumptae. Conceditur illa ; ergo conclusio falsa. Negatur consequentia, quia, quamvis Spiritus Sanctus habet se ad processionem sic, sicut Filius ad generationem, quia uterque ab alio, tamen non sic se habet Filius per generationem, quoad terminum creaturae, qualiter se habet Spiritus Sanctus, qui per processionem temporalem habitat in homine, et non sic Filius per generationem. Ex qua diversitate argumentum est negatum.
Ad 2m negatur consequentia. Sicut non sequitur secundum Philosophum sol est aeternus, ergo non potest habere illuminationem temporalem, cum temporaliter multa illuminet, in quae radios dirigit contingenter, sic et Spiritus Sanctus illustrat multos temporaliter.
[4.] Dubitatur ulterius, utrum in temporali processione Spiritus Sancti detur ipse Spiritus Sanctus vel tantum donum eius. Et Magister concedit primam partem et secundam impugnat auctoritatibus Augustini et Ambrosii.
Pro quo sciendum, quod Spiritus Sanctus procedit temporaliter in creaturam, ut creatura fruatur fruendis. Ad fruendum autem fruibili requiritur praesentia fruibilis, 2° dispositio fruentis sive fruitivi et ideo in temporali processione Spiritus Sancti datur et ipse Spiritus Sanctus et eius donum, Spiritus Sanctus disponens effective hominem et donum formaliter disponens, scilicet amor, quo inheretur ei. Cum igitur homo sic dupliciter disponitur, uno modo relative ad Spiritum Sanctum per amorem et ad donum, ut illud habeat, non tantum dicuntur dona ipsius Spiritus Sancti in nos procedere, sed etiam ipse Spiritus Sanctus.
Sed secundum quae dona dicitur Spiritus Sanctus in creaturam procedere vel ipsi creature dari ? Dicitur, quod solum secundum dona gratiae gratum facientis ; processio enim huiusmodi est ad hoc, ut Spiritui Sancto sicut fini ultimo coniungamur. Ex isto patet, quod in peccantes, ut huiusmodi sunt, non fit processio Sancti Spiritus temporalis, sicut nec inhabitat in illis Spiritus Sanctus. Nam dicitur Sapientiae 2 : In malivolam animam non intrabit spiritus sapientiae, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Et iterum : Spiritus Sanctus disciplinae effugiet fictum.
[5.] Ultimo dubitatur, utrum Spiritus Sanctus possit dari a sanctis hominibus puris. Et deducit magister, quod nullomodo ; immo nec Christus secundum humanitatem, quia, si Christus, ut homo, daret Spiritum Sanctum, tunc procederet ab eo, ut ab homine ; et cum humanitas Christi sit creatura pura, et Spiritus Sanctii aeterna processio ex parte spirantis vel mittentis, oporteret humanitatem Christi esse aeternam et per consequens non esset pura creatura, quod est contradictio. Si ergo Christus, ut homo, non potest dare Spiritum Sanctum, a fortiori nullus alius homo. Et pari ratione nullus purus homo potest dare gratiam gratum facientem, quia illa provenit ex processione et datione Spiritus Sanctii ex novo creaturae. Et quia nulla pura creatura potest dare Spiritum Sanctum, nec potest creare, manifestum est, quod nec potest donum gratiae dare, cum sit finitae potentiae, et illa duo dare est potentiae infinitae. Conceditur tamen, quod viri sancti possunt dare Spiritum Sanctum ministerialiter, id est possunt ministerium exercere, ut praedicationis officium et oblationis Christi corporis et orare, ut per illud officium Deus omnipotens dare Spiritum Sanctum hominibus dignaretur. Et sic Christus, ut homo, ministerialiter dedit Spiritum Sanctum omnibus sanctis hominibus praedicando et orando et offerendo se pro hominibus Deo Patri. Ideo accepit dona in hominibus, et isto etiam modo mater Christi dedit Spiritum Sanctum hominibus sanctis humiliter serviendo dilecto Filio suo, et toti ecclesiae servando redemptorem, et in sanctissima Trinitate post Christum Dominum supreme super alios contemplando. Et sic secundum diversa ministeria sancti viri dant Spiritum Sanctum, prout ipse Spiritus in suo ministerio eos ducit.
