Distinctio X — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio X]
Nunc post Filii aeternitatem de Spiritu Sancto…
[1.] Ista est distinctio 10a, quae primo ostendit, quod Spiritus Sanctus dicitur dilectio, caritas et amor ; 2° quod Spiritus Sanctus est communis nexus Patris et Filii et hinc habet nomen, quod sit quaedam communio et quidam nexus duorum.
[2. ] Unde versus :
K
Sicut proprie sapientia dicitur esse Natus,
sic proprie dilectio Spiritus almus ;
Est Patris et Nati communio Spiritus, unde
Nomen habet proprie, quod sit commune duorum.
[3.] Circa istam distinctionem notandum est, quod caritas uno modo est essentia omnibus personis communicata, iuxta illud 1 Ioan. 4 : Deus caritas est. Cum enim caritas sit ordinata dilectio et quaelibet persona divina ordinatissime diligit quodlibet et quamlibet creaturam, patet, quod tota Trinitas est summa caritas.
2° capitur caritas personaliter pro Patre eo, quod sicut ipse est origo duarum personarum sequendum, ita originaliter est caritas, dans Filium et Spiritum Sanctum ad salvandum Ecclesiam.
3° in proposito « caritas » sumitur pro Spiritu Sancto, pro quo est conclusio magistri 1a : Spiritus Sanctus est amor sive dilectio, vel caritas Patris et Filii. Probatur : Spiritus Sanctus est velud nexus, in quo se mutuo diligunt Pater et Filius ; ergo conclusio vera ; assumptum probat per Augustinum.
Et nota, quod scriptura nominat Spiritum Sanctum amorem, dilectionem et caritatem, quae idem sunt et tamen modis differunt, quia amor est communis affectioni naturali et rationali ; dilectio vero est propria affectioni rationali ; caritas vero propriissima affectio spiritualis rei rationalis. Ut ergo scriptura ostendat omnia illa esse perfectissime in Deo, propter hoc omnia illa nominat Spiritum Sanctum.
[4.] Conclusio 2a magistri est ista : Licet tota Trinitas sit una caritas, tamen specialiter appropriatur Spiritui Sancto ; probat per similem, quia sicut quaelibet persona dicitur communiter sapientia, sed appropriate Filius, ita de caritate est dicendum. Ergo conclusio vera.
Et nota, quod Spiritus est commune tribus personis, sicut et Deus. Nam dicit Salvator Ioan. 4 : Venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum, sc. in spiritu (supple : Sancto) et veritate (id est in Filio). Ecce expresse posuit Trinitatem et subdit pro unitate personarum : Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, sc. Deum, in Spiritu, sc. Sancto, et Veritate, id est Filio, et sic in tribus personis, oportet adorare. Ecce, cum dicit Veritas : Spiritus est Deus, ostendit Deum esse substantiam spiritualem et sic Spiritum esse communem tribus personis. Nam cum dicit : « Pater tales quaerit adoratores », ibi Pater supponit essentialiter primarie non pro persona Patris, sicut ibi « Spiritus est Deus », ly Spiritus supponit simpliciter pro essentia spirituali, et non personaliter primarie pro persona Spiritus Sancti. Sed cum dicit : « veri adoratores adorabunt Patrem », ibi innuit personam Patris ; et cum addit « in spiritu », ibi ostendit personam Spiritus Sancti, et cum subiungit « et veritate », ibi innuit personam Filii. Et quia dixit « adorabunt Patrem in spiritu et veritate », per ly « in » ostendit, quod adoratio trium personarum inseparabiliter est coniuncta, sicut et ipse personae inseparabiliter uniuntur.
Ex quo patet, quod impossibile est verum adoratorem adorare unam personam, quod non adoret quamlibet eo, quod impossibile est, quod quis sit verus adorator, nisi adoret sanctissimam Trinitatem. Ex verbis Salvatoris patet, quod Spiritus, qui est Deus, est commune tribus personis et quod Spiritus etiam appropriates est persona Spiritus Sancti, sicut sapientia et caritas sunt communia tribus personis. Sed sapientia appropriatur Filio et caritas Spiritui Sancto. Sic spiritus appropriates convenit Spiritui Sancto, qui est persona divina spirata. Unde illa communia : caritas, sapientia, spiritus, limitantur pro personis per praedicata. Unde cum dicit Veritas : Spiritus est Deus, ibi spiritus commune est ; cum autem dicit : Cum venerit Paraclitus, Spiritus veritatis, quem ego mittam vobis a Patre, ibi spiritus personale est. Similiter cum dicit Ioannes : Deus caritas est, ibi caritas commune est. Sed cum dicitur « caritas Patris et Filii », ibi caritas supponit pro persona Spiritus Sancti. Similiter cum dicitur « Deus sapientia est », ibi sapientia commune est ; sed cum dicitur « Sapientia genita est », ibi personale est.
Item sciendum, cum magister dicit : Qui enim communis Spiritus est ambobus, non est intelligendum, quod Spiritus Sanctus Patri et Filio communicaretur, ut essentia ; quia tunc una persona esset illae duae personae et foret confusio personarum, sed sic Spiritus Sanctus est communis duobus, quia est a duobus, sc. a Patre et Filio, et qui est nexus eorum.
