Distinctio XVI — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XVI]
Nunc de Spiritu Sanctu videndum est praeter illam ineffabilem…
[1.] Hic magister determinat de visibili missione Spiritus Sancti et continet haec distinctio quatuor in summa.
1° enim magister ostendit, quod duplex est missio Spiritus Sancti : Una invisibilis, de qua determinat in 17 distinctione ;
2° ostendit, quae sit visibilis missio et quare dicitur visibilis : certe, quia facta est in aliqua re corporali, oculo corporis visibili, ut in specie columbae et linguae igneae vel flatus, quae ideo dicitur visibilis apparitio, ut per rem visibilem homines converterentur ad occultam Sancti Spiritus praesentiam. Unde missio visibilis in signum interioris missionis.
3° ostendit, quod Filius dicitur minor Patre propter hoc, quod apparuit in carne assumpta. Spiritus vero Sanctus non dicitur minor Patre propter hoc, quod apparuit in columbae specie ; ratio, quia Filius vere factus est homo, Spiritus autem Sanctus non est factus columba per hypostaticam unionem ;
4° adducit magister, quod Filius propter naturam assumptam est etiam minor se ipso, et Pater maior est Filio, licet Hilarius dicat Patrem maiorem Filio etiam secundum divinitatem, quod est intelligendum de maioritate causationis, originis et dationis, quia videlicet secundum Augustinum Filius causatur, licet non effective, a Patre - et non e contra, originatur a Patre - et non e contra, recipit esse datum a Patre - et non e contra.
De quo dictum est ante, circa distinctionem 9.
[2.] Summa evidet in his metris :
Q
sacri duplex est missio Pneumatis ; una
Cernitur, altera non, et signat prima secundam ;
Filius apparens minor est Patre, Pneuma sacrum non :
Namque creaturae non unitur velut ipse.
[3] Dubitatur hic, utrum missio visibilis conveniat divinae personae. Et videtur, quod non, quia, quod non est visibile, non debet, nec potest mitti visibiliter. Sed Verbum et Spiritus Sanctus sunt non visibile, ergo non debent mitti visibiliter. Consequentia nota est et minor similiter ; maior probatur : quia per hoc daretur occasio idolatriae, cum, nullum visibile plene explicaret illud invisibile.
Item : si Spiritus Sanctus visibiliter mitteretur, hoc esset ideo, quia in aliqua specie appareret visibili ; sed propter hoc non opportet dici ipsum missum, quia pari ratione Pater diceretur missus visibiliter, cum apparuerit in specie corporali ipsi Abrahae Gen. 18, cum tres vidit et unum adoravit ; et Apostolis apparuit in voce Matth. 17. Sed hoc non est verum, quod Pater mitteretur visibiliter, ergo nec Spiritus Sanctus.
Dicendum, quod quaestio vera ; nam sicut invisibilis missio convenit divinae personae, sic etiam visibilis, cum sit eadem essencialiter, sed addens supra invisibilem manifestationem per aliquod visibilem. Unde tria concurrunt ad missionem visibilem, scilicet quod missa persona sit ab alia ; 2° quod sit novo modo in creatura ; 3° quod manifestetur per aliquod visibile, ratione cuius dicitur visibilis, ut in columbae specie Spiritus Sanctus visus est. Differt autem missio visibilis ab apparitione, quia in apparitione manifestatur aliquod divinum in signo visibili, non autem quod manifestatur aliqua habitatio secundum specialem modum essendi, cui fit illa apparitio, sicut patet in apparitione facta Abrahae Gen. 18. Sed supra hoc mission visibilis addit novam habitationem in creatura, quia missum fit novo modo in creatura. Fit enim missio visibilis ad notandum plenitudinem gratiae redundantis in alios et ideo facta est missio ad Christum et ad Apostolos, quorum gratia redundavit in alios, quia per eos plantata est Ecclesia in Domino Iesu Christo.
Tunc ad argumentum negatur minor ; ad probationem, quando dicitur, quia per hoc daretur occasio idolatriae, negatur hoc.
Ad secundum conceditur maior et negatur minor ; nam quamvis apparuit Pater in angelo et in voce, non tamen ex hoc creatura habuit novum esse, quia missum non fuit novo modo in illo, cui apparuit.
[4.] Item dubitatur, utrum per species illas, per quas facta est missio visibilis, sit facta convenienter.
Et dicitur, quod sic, cum nihil inconvenienter omnipotens Deus facit. Unde quia missio visibilis fit ad denotandum plenitudinem gratiae redundantis in alios, gratia autem redundat ex aliquo in alium dupliciter, vel per modum operationis, vel per modum doctrinae, et utraque redundantia fuit in Christo et in Apostolis (Christus enim, in quantum Deus, contulit efficienter gratiam et, in quantum homo, meritorie, item per doctrinam suam docendo humanitus multos in cognitionem Dei induxit) ad ostendendum redundandam, quae fuit per modum operationis, facta est supra Christum in baptismo missio. Ipse enim in baptismo tactu carnis suae mundissimae contulit aquis vim regenerativam, et ideo in baptismo facta est missio in columbae specie, quae est animal fecundissimum ad signandum, quod virtute, Christi baptismatis multi deberent regenerari. Pater etiam apparuit in sono vocis protestans filiationem eius naturalem dicens : Hic est Filius meus dilectus, quia ad similitudinem filiationis eius per baptismum in filios adoptionis regeneramur.
Ad insinuandam vero redundantiam gratiae ex ipso in filios per modum doctrinae fuit facta apparitio super Christum in nube lucida, cuius est lumen spargere, in quo signatur effusio doctrinae secundum Gregorium. Unde subiunctum est ibi, Matth. 3, et in transfiguratione, Matth. 17 : Hic est filius meus, sequitur : ipsum audite.
Et patet, quod non oportuit fieri missionem visibilem ad Christum ab initio conceptionis eius, sed tunc, cum gratia eius incepit redundare in alios. Similiter Apostolis facta est bis missio visibilis : 1° ad insinuandam redundantiam gratiae per modum operationis in administratione sacramentorum, et hoc in specie flatus Ioan. 20, unde dicitur ibi : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis ; 2° facta est visibilis missio ad eos ad insinuandam redundantiam gratiae per modum doctrinae, et hoc in die Pentecostes et ideo apparuit Spiritus Sanctus in linguis igneis ipsis Apostolis, et hinc dicitur de eis in cantu verbis ut essent proflui - et caritate fervidi.
Et sciendum, quod quidam dicunt, quod in missione columba non fuit vera columba, sed similitudo ostensa in aliqua materia ; similiter de igne. Nec tamen fuit fictio, quia non fuit ostensa illa similitudo ad ostendendum veritatem columbe, sed proprietatis missionis visibilis. Alii dicunt, quod columba fuit res corporalis, non imaginaria, iuxta illud Matth [3], quia Spiritus Sanctus descendit corporali specie, sicut columba in ipsum. Sed utrum fuerit vera columba Augustinus 4 De Trinitate cap. ultimo relinquit sub dubio, cum quo sto et ego. De nube autem et de flatu non videtur fore dubium, quin fuerunt res vere in sua existentia propria.
[5.] Sed dubitatur etiam, cur ad b. Virginem non est facta : singularis missio visibilis. Et potest dici, quod ideo, quia eius gratia non ordinabatur ad plantationem Ecclesiae per modum doctrinae et administrationis sacramentorum, sicut gratia apostolorum.
[6.] Utrum autem a Deo solo formatae sunt illae species, in quibus facta est apparitio vel missio, vel ministerio angelorum ? Dicunt quidam, quod ministerio angelorum ; ego Deo comitto.
