Distinctio XLVII — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XLVII]
Voluntas Dei quippe semper efficax est…
[1.] Distinctio 47, in qua
1° habetur, quod voluntas Dei aeterna, quae est divina essentia, semper est efficax, ut fiat omne, quod velit, et nihil fiat, quod nolit.
2° quod Dei voluntas semper impletur, aut a nobis, cum bene facimus, aut de nobis, cum contra voluntatem Dei (non, quae ipse est, sed quae est signum) facimus.
3° quod quaedam Deus praecepit personaliter in veteri lege et in nova, quae fieri noluit ab illis, quibus praecipiebat. Exemplum de immolatione filii Abrahae et de caecis curatis.
[2.] De duobus primis sunt hi versus :
A
sic quidquid (sive bonum sive malum) agas, de te divina voluntas (beneplacentia)
Impletur. Non contra, sed praeter eam mala fiunt.
[3.] Quaeritur, utrum voluntas Dei semper efficaciter impleatur.
Arguitur, quod non ;
nam vult Deus, quod nullus homo peccet ; et in hoc voluntas sua non semper efficaciter impletur ; ergo quaestio falsa. Consequentia tenet ex eo, quod voluntatem alicuius non impleri est ipsam voluntatem carere illo, ad quod est eius volitio, sicut voluntatem impleri alicuius est habere illud, ad quod est eius volitio.
In oppositum est magister in littera dicens : Voluntas Dei quippe semper efficax est, ut fiat omne, quod velit et nihil fiat, quod nolit
Notandum, quod magister distinguens voluntatem in voluntatem beneplaciti et voluntatem signi de voluntate prima concedit quaestionem et de alia negat. Nam eius beneplacitum semper impletur, sed eius praeceptum, consilium et prohibitio non semper implentur ; et iuxta istam distinctionem voluntatis possunt sane intelligi et concordari dicta scripturae, ut quando dicitur Gen. 54 : Dixit Ioseph filiis suis « non possumus resistere Dei voluntati », hoc intelligitur de divino beneplacito, secundum quod Deus omnia, quaecumque voluit, fecit in caelo et in terra, ut dicitur Psalmo 134. Et de illa voluntate dicit Apostolus ad Romanos 9 : Voluntati eius quis resistet ? quasi diceret « nullus ». Pater namque, si Deus sit omnipotens et essentialiter beatus, tunc habet, quidquid vult habere ; ideo patet de virtute sermonis contradictionem claudere illam voluntatem Dei non esse impletam. Unde Ester 13 dicit ille sapiens Mardocheus : Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est, qui tuae possit resistere voluntati, et sequitur causa : Tu enim fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur : Deus enim tu es.
Si enim Deus habet scientiam aeternam et voluntatem liberam omnium futurorum, patet, quod non ordinaret aliquid, quod sciret rebellare eius beneplacito ; quia si hoc faceret, Deus aeternaliter sciret et ordinaret sibi illud rebellare et per consequens esset deordinatio Dei voluntaria, quod rebellaret, et per consequens impugnaret divinum beneplacitum, si impleret. Nec potest illud verti in dubium, nisi insipienti, qui vel ponit Deum malum ab aeterno, cum gente tenebrarum et tota natura corporea sibi subdita, repugnantem Deo bono cum natura spirituali, ut opinati sunt Manichei, sicut Augustinus frequenter recitat in libro contra Manicheum et de moribus Manichaeorum et alibi in multis locis, vel aliter, quod ponat Deum ordinare primo unum de eius beneplacito et postea videndo ipsum repugnare, revocare ordinationem priorem, ostendendo oppositum. Sed quia utraque istarum viarum non habet scintillam evidentiae aput quemcumque, ideo stat sententia de infrangibilitate et infrustrabilitate divini beneplaciti.
De signo autem Dei beneplaciti loquitur scriptura dicens communiter viatorem merendo facere Dei voluntatem, ut Ioan. 4, 5 et 6 dicit Salvator se intelligere voluntatem Patris facere, et Matth. 12 dicens : Qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, hic mater mea, frater meus, et soror mea est. Ista tamen dicta possunt probabiliter intelligi de opere facto et ordinato conformiter ad Dei voluntatem intrinsecam, sicut et illud Isaie 62 : Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur ultra desolata, sed vocaberis voluntas mea accipitur aliquando etiam voluntas Dei pro praeceptione, ut in illo dicto Matth. 6 : Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra, cum quilibet catholicus sit certus, quod sit absolute necessarium voluntatem beneplaciti impleri ; non enim oportet orare pro impletione illius, saltim specie orationis impetrativa, cuiusmodi videntur omnes petitiones orationis dominicae. Oratione enim, quae est elevatio mentis in Deum, oramus, quae scimus necessaria esse, ut laudando Trinitatem confitemur sibi inesse gloriam, imperium et honorem, sanctitatem et virtutem et potestatem, ut patet Apocalypsi 4 et 5, et tamen scimus tria ultima sibi necessario inesse. Rogamus ergo in 3a petitione, quod praeceptum Dei impleatur a terrigenis, sicut impletur a caelestibus spiritibus, non quod eodem modo per omnia, sed proportionali, quod in idem sonat, ac si rogaremus pro ecclesia militante, quod meritorie serviat Deo suo.
Ex iam dictis patet, quod voluntas beneplaciti Dei semper efficaciter impletur, sed voluntas signi, videlicet praeceptum, consilium et prohibitio, non semper impletur. Et patet, quod quaestio pro voluntate beneplaciti est vera.
Tunc ad argumentum conceditur maior et negatur minor : nam impletur eius voluntas in permissione, quia volens permittit, quod homines peccant, quamvis non vult, quod homines peccent.
Unde Augustinus in Enchiridion dicit : Haec sunt magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius, et tam sapienter exquisita, ut cum angelica et humana creatura peccasset, - id est non quod ille, sed quod voluit ipsa, fecisset - etiam per eamdem creaturae voluntatem, qua factum est, quod creator noluit, impleret ipse, quod voluit, bene utens et malis, tamquam summe bonus ad eorum damnationem, quos iuste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem, quos benigne praedestinavit ad gratiam. Quantum enim ad ipsos attinet, quod Deus noluit, fecerunt, quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo illud efficere valuerunt. Hoc quippe ipso, quod contra voluntatem Dei fecerunt, de ipsis facta est voluntas Dei ; propterea namque magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius, ut miro et ineffabili modo non fiat praeter eius voluntatem, quod etiam fit contra eius voluntatem, quia non fieret, si non sineret, nec utique nolens sinit, sed volens, nec sineret bonus fieri male, nisi omnipotens et de malo posset facere bene. Haec Augustinus.
Et quia tangit hic Augustinus, quod praesciti peccantes fecerunt contra voluntatem Dei, ideo sciendum, quod aliud est aliquid fieri contra voluntatem Dei et aliud praeter voluntatem Dei. Contra voluntatem Dei fit, quando homo mandatum vel consilium Dei non perficit ; aliter enim nihil fieret contra Deum quod manifeste est contra sententiam Salvatoris Matth. 12 dicentis : Qui non est mecum, contra me est ; et Isaie 54 : Omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis. Tunc autem voluntati Domini quis resistit, cum eius praeceptum vel consilium contemnit. Qualiter cetus scribarum et phariseorum Sancto Spiritui resistebat dicente beato Stephano, Actuum 7 : Dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis. Et sic patet, quod contra voluntatem Dei, quae est signum, ut praeceptum, consilium et prohibitio, aliquid fit, sed non contra voluntatem beneplaciti, nec contra voluntatem, quae est permissio, operatio vel impletio.
Unde dicit magister, quod mala opera hominum fiunt contra eius (scilicet Dei) praeceptionem vel prohibitionem, sed non contra eius voluntatem, quae ipse est, nisi dicantur contra eam fieri, quia praeter eam fiunt ; contra eam nihil quippe ita fit, ut velit fieri et non fiat, vel nolit fieri et fiat. In quibus verbis vult magister, quod nihil potest voluntatem, quae Deus est, superare ; hoc enim est contra voluntatem esse, quod superat voluntatem.
Unde Augustinus in Enchiridion dicit : Quantaelibet sint voluntates angelorum vel hominum bonorum vel malorum, vel illud, quod Deus, vel aliud volendum, quam Deus : omnipotentis Dei voluntas semper invicta est.
Ex his patet, quid est contra Dei voluntatem fleri et contra quam aliquid fit et contra quam non. Sed tunc praeter voluntatem aliquid fieri est, quando voluntas nec est de Deo, nec de opposito. Unde quamvis contra voluntatem beneplaciti nihil potest fieri, nec praeter eam, tamen dicuntur peccata fieri praeter voluntatem Dei efficientem et approbantem ; sed non praeter voluntatem permittentem. Nihil enim potest mali fieri, nisi permittat ipse fieri, ut dictum est.
