Distinctio XII — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio XII

[Distinctio XII]

Item quaeritur : cum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio...

 

[1.] Summa distinctionis huius 12 est haec.

Tria intendit magister :

1°, quod Spiritus Sanctus non procedit prius a Patre, quam a Filio ;

2°, quod non procedit plenius vel principalius, nec plus a Patre quam a Filio ;

3°, quod magis proprie dicitur esse a Patre, quia Natus habet a Patre, quod Spiritum Sanctum producit.

 

[2.] Unde versus :

M

non producit prius a Patre Spiritus aut plus

Quam Nato proprie, tamen a Patre dicitur esse.

Nam Genitor Genito dedit, ut producit ab ipso.

 

[3.] Circa istam distinctionem currunt multae quaestiones, quae singulae stant in uno pede et seducta equivocacione unica omnes pariter dissolvuntur.

1a est : utrum Spiritus Sanctus prius procedat a Patre, quam a Filio ;

2a : utrum magis procedat a Filio ;

3a : utrum principalius procedat a Patre, quam a Filio ;

4a : utrum proprie (id est appropriate) procedat a Patre ;

5a : utrum procedat a Patre per Filium.

Istae tractantur in littera.

 

Et arguitur pro omnibus simul, quod sic. Nam prius habet esse Filius a Patre, quam spirat Spiritum Sanctum ; sed esse, cum sit absolutum, prius est, quam actus notionis procedens ab illo ; ergo cum Pater dat esse Filio, et etiam dat sibi, ut spiret Spiritum Sanctum, sequitur, quod Spiritus Sanctus prius, magis, principalius et appropriate procedat a Patre et per Filium. Consequentia videtur tenere per illud medium, quod Pater dat esse utrique personae et non vice versa ; et dat spirare Filio et non e converso. Minor vero argumenti nota est, maior autem evidet ex hoc, quod universaliter suppositum praecedit suum actum secundum. In oppositum est illud Athanasii in Symbolo : In hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus ; et magister in littera dissolvens dicta Augustini, Ieronimi et Hilarii, quae in oppositum hic adducit.

 

Pro 1a quaestione sciendum, quod secundum Augustinum 12 Confessionum, Aliquid est prius altero aeternitate, sicut Deus omni creatura ; aliquid est prius altero tempore, ut flos fructu suo ; aliquid electione, ut fructus suo flore ; aliquid origine, ut Deus Pater Filio. Et praeter istas prioritates est prioritas instantis, qua unum praecedit aliud per instans, et prioritas naturae, qua universaliter superius praecedit suum inferius et subiectum suam passionem. Modo secundum Augustinum est in divinis solus ordo naturae, scilicet secundum originem, scilicet quo unus ex alio, non quo unus sit prior, altero, scilicet aeternitate, tempore, electione, instanti, vel duratione, sicut nitebantur probare haeretici. Sed sicut sol, radius et splendor simul temporaliter sunt, et, supposita per impossibile aeternitate mundi, simul aeternaliter sunt, et tamen radius habet esse prius a sole et splendor ab utroque et non e converso, ut habeat locum prioritas originis, sic potest concipi in divinis.

Et per hoc potest responderi ad argumentum haeretici, quando arguit volens probare prioritatem impertinentem aliquam : Si, inquit, processit Spiritus Sanctus de Patre, processit utique aut nato iam Filio, aut non nato Filio. Si primum, ergo prius natus est Filius, quam processit Spiritus Sanctus, et sic nativitas Filii praecessit processionem Spiritus Sancti. Si vero secundum, tunc ante processit Spiritus Sanctus, quam genitus est Filius. Ergo processio Spiritus Sancti praecessit nativitatem Filii. Unde magister neutram partem concedit, sed adducendo auctoritatem Augustini, quae sonat, quod ibi non possunt intervalla temporum quaeri, ubi nihil ex tempore inchoatur et nihil temporaliter perficitur, dicit, quod absoluta est quaestio. Sed potest ad argumentum taliter responderi : cum arguitur « Spiritus Sanctus processit de Patre, ergo aut nato iam Filio, aut non nato Filio », dicitur, quod prima est vera, quia processit aeternaliter nato et perfecto Filio, sed non temporaliter secundum tempus praeterito. Tunc quando arguitur ultra : ergo prius natus est Filius, quam processit Spiritus Sanctus conceditur consequencia, quia prius originaliter, sed non aliter prius. Unde non sequitur ultra « prius natus est Filius, quam Spiritus Sanctus processit, quia originaliter prius, ergo prius aeternaliter, vel instanter, vel temporaliter », quod haereticus intendebat.

 

Pro 2a et 3a quaestione de « magis » et « principaliter » est sciendum, quod aliquid fit principale vel principaliter virtute maiori, ut pater principalius, quia virtute activa generat, quam mater ; 2° actione, ut ignis generando principalius agit, quam caliditas ; 3° prioritate, ut causa primaria, quam causa secundaria ; 4° universalitate, ut agens universale, quam particulare ; 5° auctoritate, ut Pater spirando Spiritum Sanctum, quam Filius, quia Pater dedit hoc Filio, ut ab eo procedat Spiritus Sanctus, sed Filius non dedit Patri, ut ab eo procedat Spiritus Sanctus. Ecce, quomodo principalitas originis explicatur.

 

Pro 4a quaestione notandum, quod « proprie » distinguitur unomodo contra « participative », ut Deus dicitur esse proprie et nihil aliud, quia solum ipse habet perfectissimum esse totale, non capiens partem esse ab alio ; alia autem omnia habent participative esse, quia solum habent partiale esse et non totale. 2° « proprie » distinguitur contra « commune », ut risibile est proprium homini, quia soli convenit speciei humanae in individuis et nulli alteri. 3° « proprie » est idem, quod « primo auctoritative ». Et sic dicit Ieronimus : Credimus in Spiritum Sanctum, qui de Patre procedit proprie id est primo auctoritative.

 

Pro 5a quaestione etiam sciendum, quod ly « per » aliquando dicit medium secundum substandam, ut ibi « David genuit Christum per Mariam ». Nam Maria, mater Christi, est substantia, ex qua natus est Christus de David secundum carnem. Aliquando ly « per » dicit medium instrumentale, ut ibi « homo secat per securim » ; aliquando dicit medium operationis, ut ibi homo salvatur per bona facta ; aliquando ly « per » dicit originem, ut ibi « Pater spirat per Filium Spiritum Sanctum ». Et istud intendit Hilarius dicens ad Patrem ; Ante tempora Unigenitus tuus ex te natus manet ita, quod ex te per eum Spiritus Sanctus tuus est. Et omnes isti sancti, Augustinus dicens « principaliter », Ieronimus dicens « proprie », Hilarius dicens « per Filium » de Patre procedere Spiritum Sanctum concordant in sententia, scilicet quod auctoritative primo sive originaliter Spiritus Sanctus a Patre procedit. Et vere cuilibet catholico potest sufficere istud dictum Hilarii dicentis : Conserva hanc, oro, fidei meae religionem, ut quod in regenerationis meae, (scilicet baptismatis), symbolo professus sum, semper obtineam, Patrem (scilicet te), Filium tuum una tecum adorem, Spiritum Sanctum tuum, qui ex te per Unigenitum tuum est, promerear.

 

[4.] Ex iam dictis patet, quod quaestiones sane intellectae ad intentionem sanctorum doctorum sunt verae, sicut magister exponit Sanctorum dicta. Et ratio est pro veritate quaestionum, non obstante sinistro intellectu haeretice pravitatis, ad quam confutandam concludit magister dicens : Nulla ibi tempora cogitentur, quae habeant prius et posterius, quia ibi omnino nulla sunt.