Distinctio III — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio III]
Apostolus namque ait…
[1.] Postquam magister determinavit de personarum unitate, distinctione et aequalitate per auctoritates in generali, in ista distinctione vult hoc ostendere in speciali.
Unde ostendit magister quatuor in summa :
1m est, quod creator humanis mentibus cognoscitur per creaturas ;
2m, quod ex creaturis cognoscitur evidenter, quod incipit magister ostendere ibi : Nam ait Ambrosius ;
3m, quod in omni creatura relucet vestigium trinitatis, quod ostendit ibi : Nunc restat ostendere ;
4m, quod per vestigium Trinitatis repraesentatur et cognoscitur Trinitas increata.
[2.] De his quatuor sunt isti versus :
Cum mens factorem ex factis noscit eumque
Non animam fore, nec corpus, quod fecit utrumque ;
Nam numerum ipse res, pondus habent speciemque :
Trini factoris sic forma relucet in ipsis.
Et intelliget versum ultimum, quod « factoris », id est Dei, « trini » in personis « relucet forma », id est vestigium « sic », sc. ut dictum est, « in ipsis » rebus.
[3.] Circa istam distinctionem dubitatur : Utrum in omnibus rebus creatis relucet vestigium Trinitatis.
Arguitur, quod non, quia in accidentibus non relucet vestigium, cum ipsa accidenda sint magis species, modi et ordines substantiarum, quam quod habeant speciem, modum et ordinem. Sed penes speciem, modum et ordinem attenditur Sanctae Trinitatis vestigium, igitur quaestio falsa. In contrarium arguitur sic : in qualibet creatura reperitur ista trinitas : esse, virtus (id est potentia) et operatio ; similiter unitas, veritas et bonitas : igitur quaestio vera.
Pro quaestione est notandum, quod vestigium est impraessio confuse ducens in cognitionem eius, cuius est, cum non repraesentat vestigiatum, nisi secundum partem. Unde de ratione vestigii est similitudo et imperfectio similitudinis eo, quod vestigium est simile parti vestigiati, sed non perfecta similitudo totius vestigiati ; et hinc dicit Ioannes Parisiensis, quod vestigium nihil nominat, nisi quamdam similitudinem, in specie tamtum ipsius transeuntis, ut vestigium ab homine factum hominem, ab asino asinum, nihil tamen distinctum in singulari, nisi in specie. Imago autem, ut dicit S. Thomas in Scripto q.7a, est signum repraesentans imaginatum individualiter et differenter ab aliis distinctum secundum omnes partes et dispositiones partium.
Item nota, quod imago est similitudo ab imaginato expraessa active vel exemplariter, non secundum quaecumque, sed secundum ea, quae demonstrant rem expraesse. Et hinc dicitur « imago » quasi « imitago », quia sit ad imitationem alterius. Exemplariter, ut pictor facit imaginem Christi, inspiciens ad Christum per scripturam, tamquam ad exemplar ; dative vero, sicut pater generat filium sibi similem. Et exhinc, ut dicit Augustinus, unum ovum reale non est imago alterius ovi, quia nullo modo ab alio exemplatur ; nec vermis, generatus ex homine, est imago hominis, quia non est in eo hominis similitudo.
Item notandum, quod « imago » et « vestigium » in hoc differunt, quia « vestigium » ducit in cognitionem alicuius, rei arguitive et per modum effectus inpraessi, « imago » autem repraesentative et per modum similitudinis. Exemplum : fumus vel cinis est vestigium rei combustae, sed neutrum illorum habet similitudinem rei, cuius est vestigium, et ergo non est de ratione vestigii similitudo et pe[r] consequens nec qualitas. Sed quod ratio effectus includatur in vestigio, patet in omnibus inductive. Nam vestigium pedis est effectus pedis, vestigium manus est effectus ipsius manus. Et quod similitudo sit de ratione imaginis, patet in imagine Christi, et sic in aliis. Non tamen oportet, quod semper sit effectus imaginati, licet quandoque contingat, ut spiritus rationalis est imago Trinitatis et effectus eius. Similiter si pictor pingat imaginem sui, tunc ipse est imaginatum, quod fecit illam imaginem.
Item nota, quod imago benedictissimae Trinitatis est in parte animae rationalis, non in parte vegetativae vel sensitivae potentiae eo, quod imago est perfecta repraesentatio vel imitatio imaginati ; et ideo solum habet esse in creatura rationali, ut angelo vel homine, qui secundum idem, quod in eo est potissimum, Trinitatem sacratissimam imitatur. Sunt autem tres partes imaginis, sc. intelligentia, voluntas et memoria ; memoria autem pertinet ad partem intellectivam et est respectu praeteritorum, praesentium et futurorum, ut dicit magister in littera, quamvis Philosophus in De memoria et reminiscentia dicat, quod solum sit praeteritorum, sicud etiam vulgata tenet locutio.
Sciendum est secundum Augustinum, quod differt, « discernere », « cogitare » et « intelligere ». « Discernere » enim est cognoscere rem per differendam sui ab aliis ; « cogitare » autem est considerare rem secundum partes et proprietates suas, « intelligere » autem est habere simplicem intuitum ad rem intelligibilem.
Item notandum, quod tantum tres sunt partes vestigii. Nam Deus secundum essentiam suam est causa omnis creaturae secundum rationem triplicis causae, ut patet 12 Metaphysicae, sc. causae efficientis per potentiam, formalis exemplaris per sapientiam, finalis per bonitatem.
Ex quo sequitur, quod in omni creatura inprimit vestigium huius triplicis causae, omnia faciens in modo, specie et ordine, sive in numero, pondere et mensura, dans unicuique esse terminatum ; per modum, sive mensuram creatura attestatur Dei potentiam, per speciem sive per numerum sapientiam, per ordinem sive pondus bonitatem.
[4.] Istis praesuppositis conclusio la est haec : Ratio vestigii invenitur in substantiis et accidentibus. Probatur. Omnes trinarii vestigiales reducuntur ad unitatem, veritatem et bonitatem, tamquam ad communissimas passiones ipsius entis communissimi. Sed unitas, veritas et bonitas sunt in omnibus substantiis et accidentibus : igitur conclusio vera. Minor nota est ex eo, quod omne ens est unum, verum, bonum, cum quodlibet ens per entitatem est unum (4 Metaphysicae) et quodlibet ens est intelligibile, ergo verum, et est diligibile, igitur bonum. Minor probatur : nam si non omnes trinarii vestigiales reducerentur ad unitatem, veritatem et bonitatem, tamquam ad communissimas passiones, cum ente convertibiles, tunc aliqui trinarii forent extra unitatem, veritatem et bonitatem, et per consequens extra ens ex convertibili. Consequens falsum, cum impossibile est aliquam rem subterfugere rationem entis, igitur maior vera.
Ex isto sequitur, quod omnis res est trinitas, quia una, vera, bona ;
2° quod omnis res est vestigium increate Trinitatis ;
3° sequitur, quod omnis res est signum increate Trinitatis ;
et 4° sequitur, quod omnis res Deum notificat,
et 5°, quod omnis res signat Deum naturaliter et potius, quam aliquod signum signat aliquam rem ad placitum humanum. Patet, quia a prima significatione non potest deponi ; quis enim potest deponere, ut homo non sit Trinitatis signum, dum existit ? Sed potest quis deponere, quod ly « homo » non significet hominem, sed aliam creaturam.
[5.] Conclusio 2a : Partes vestigii aliquando differunt realiter : inter se. Probatur : substantia, virtus et operatio proprie loquendo sunt partes vestigii et differunt realiter. Igitur conclusio vera. Maior nota est, sed minor probatur : nam operatio substantiae est et substantia est et operatio non est substantia ; similiter et potentia ; ergo minor vera, cum alterum esse habet operatio, alterum potentia, alterum substantia, ut alterum esse habet spiritus, alterum eius potentia, alterum eius operatio.
Ex isto patet, quod non sequitur : « ratio, voluntas et memoria sunt idem spiritus, igitur non differunt realiter » ; et si obicitur : « Sunt eadem res in numero, ergo non differunt realiter » negatur consequentia. Sicut non sequitur : « materia et forma sunt eadem res (quia conpositum), igitur non differunt realiter », similiter : « Deitas et humanitas sunt eadem res (quia Cristus), igitur Deitas et humanitas non differunt realiter », similiter : « Sortes et Plato sunt eadem res (quia homo communis), ergo non differunt realiter ». In omnibus enim illis antecedens est verum et consequens falsum. Ad rationem patet, quid sit ex declaratis dicendum.
