Distinctio XXIII — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio XXIII

[Distinctio XXIII]

Praedictis tamen adiciendum, quod cum omnia nomina, quae secundum substantiam de Deo dicuntur…

 

[1.] Haec distinctio 23 ostendit, quod hoc nomen persona dicitur singulariter de qualibet persona, et pluraliter de omnibus, et quod signat substantiam, et per hoc differt ab aliis nominibus substantivis.

 

[2.] Unde versus :

Z

substantivis [nominibus] personam dissimulabis [in praedicatione] ;

Non tres esse deos dicas, nec haec tria, sed tres

Personas ; et hoc nos cogit inopia vocum.

Quod Deus est unus et trinus, non dubitamus.

 

[3.] Conclusio vero 1a est ista : Persona dicitur ad se et secundum substantiam, et sic non relative ; et dicitur de qualibet persona singulariter et de omnibus pluraliter ; sed non dicitur de omnibus simul singulariter.

Unde vere dicitur : Pater est persona, Filius est persona et duae personae, sed non una persona. Et tunc dicitur in textu, quod Graeci dicunt tres substantias, id est tres hypostases, et unam essentiam ; sed nos Latini dicimus solum unam substantiam et tres personas.

Item, quod non dicimus tres deos, quia scriptura contradicit, nec dicimus tres substantias vel essentias, ne in summa aequalitate ulla intelligatur diversitas ; dicimus autem tres personas, quia etsi scriptura non dicit, non tamen contradicit, et ne in Deo intelligeretur singularitas vel solitudo personarum, sed unitas essentiae et trinitas personarum.

Item, quod Deus non est dicendus singularis, nec diversus, quia singularitas pluralitatem excludit personarum et diversitas unitatem tollit essentiae. Et istud dictum sciunt pensare reales logici, qui concedunt bene, quod nulla essentia communis est singularis, quia tunc esset incommunicabilis, quamvis concedunt, quod essentia communis, ut animalitas vel humanitas, est res singularis, quia suum per se inferius. Et non sequitur « essentia communis est res singularis », igitur essentia communis est singularis, quia in antecedente est praedicatio secundum essentiam et in consequente formalis eo, quod singularis est forma intentionis secundae ; et sic in proposito non sequitur « Deus est filius singularis, igitur Deus est singularis ». Similiter non sequitur : « Deus est persona singularis, igitur Deus est singularis ». Et si arguitur : « Pater est singularis et Filius est singularis et Spiritus Sanctus est singularis, igitur Deus est singularis », manifestum est, quod non sequitur. Sicut in simili non sequitur « Sortes est singularis et Plato est singularis, et sic de aliis hominibus singularibus ; igitur homo est singularis » supponendo semper, quod subiecta supponant simpliciter pro essentiis communicatis multis personis. Unde sicut universalitas non potest inesse singulari per se et simpliciter singulari, sic nec singularitas potest inesse universali, quia sunt rationes ex opposito distinctae.

Et tunc in fine dicit magister, quod in Trinitate nulla est diversitas, et si aliquando inveniatur dictum « tres personae diversae », tunc diversas dicit distinctas. Hoc tantum sonat, quod non vult dicere diversas essentialiter, sed distinctas personaliter.

Item dicit magister, quod in Deo non est diversitas nec multiplicitas, quia non est essentiarum multitudo in Deo, propter quod Deus non est dicendus multiplex, sed trinus et simplex.

 

[4.] Quaeritur circa istam distinctionem, utrum persona in divinis sit nomen substantiae vel relationis. Et quidam dicunt, quod solum relationis ; quidams, quod solum substantiae, quidam vero substantiae principalius et posterius relationis. Primi habent illud dictum Boethii libro de Trinitate : Omne nomen ad personas pertinens signat relationem ; et quia nullum nomen magis ad personas pertinet, quam hoc nomen « persona », ergo hoc nomen persona principaliter signat relationem.

Secundi habent illud dictum Augustini 7 de Trinitate : Cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus, quam substantiam Patris. Ad se quippe dicitur persona, non ad Filium, vel Spiritum Sanctum, sicut ad se dicitur Deus. Ergo videtur, quod hoc nomen persona solum significet substantiam.

Tertii habent pro se, quia persona dicit suppositum et quia suppositum distinctum est et ipsa distinctio dicit relationem : igitur persona principaliter signat relationem.

 

In isto dubio accedo ad dictum Augustini et dico, quod ly « persona » est principaliter nomen substantiae et non relationis ; signat enim primarie substantiam singularem intellectualem et secundarie substantiam communem absolutam, sicut hoc nomen Sortes primarie signat hominem singularem et secundarie hominem communem. Nam alias haec esset falsa « Sortes est homo », si non idem signatum esset subiecti et praedicati ; similiter haec esset falsa « persona est essentia divina » ex eadem ratione.

 

Ubi pro maiori intelligentia est sciendum, quod singulare vel individuum est communissimum signatione inter signa signantia rem singularem, competens rei cuiuscunque generis praedicamentalis, suppositum vero est contractius substantiae limitatum. Persona vero est signatione specialissimum, quia solum rationalis naturae individuum. Unde dicitur etymologice « persona » quasi « per se una ».

Et describitur sic a Boethio : Persona est rationalis naturae individua substantia ; individua, id est indivisibilis in partes subiectivas eiusdem naturae. Unde quamvis non repugnat eamdem personam esse communicabilem multis naturis, ut patet de Christo qui est tam natura divina quam humana, cum sit Deus et homo, repugnat tamen personam communicari multis suppositis eiusdem naturae. Ex quo patet, quod nulla persona est plures persone.

Sed contra Augustinus dicit : propterea dicimus tres personas, quia commune est eis id, quod est persona. Et magister concludit dicens : Cum persona secundum substantiam dicatur, unde et tribus commune est id, quod persona est ; cum igitur persona tribus commune est, sequitur, quod aliqua persona est plures personae. Et confirmatur. Nam sicut commune est multis hominibus, quod quilibet illorum sit homo, similiter, sicut commune est tribus personis, quod quaelibet illarum sit Deus, sic commune est multis personis, quod quaelibet illarum sit persona. Sed ex primo sequitur communis humanitas multis hominibus participata, et ex 2° sequitur communis essentia divina tribus personis communicata, ergo ex 3° sequitur per simile communis persona pluribus personis communicata.

 

Item confirmatur sic : « persona est persona et non est persona, quin illa est persona ; igitur quaelibet persona est persona ». Consequentia tenet per exponentes proprias et quaelibet exponendum est vera ; ergo consequens est verum. Sed in consequente praedicatur persona univoce de pluribus, igitur formaliter est commune.

Hic breviter dicitur, quod persona non est formaliter commune sic, quod communicaretur pluribus personis, sed ad sensum Augustini et magistri est commune signatione. Ex quo patet, quod 1a consequentia non valet « persona tribus commune est, igitur aliqua persona est plures personae ».

Ad secundum cum arguitur : « sicut commune est tribus personis, quod quaelibet illarum sit Deus » etc., dicitur negando hoc. Nam communicatur Deus tribus personis sic, ut sit tres personae ; et sic est eis secundum esse commune, sed non sic persona. Et similiter negatur confirmatio primi argumenti.

Ad tertiam confirmationem, cum arguitur : « quaelibet persona est persona », negatur illa in sensu proprio, scilicet in isto, quod cuilibet personae est commune esse personam. Sed in signatione analoga potest concedi aequivocando, sicut concedunt inproprie logici, quod quilibet illorum est Sortes, demonstratis quatuor vel quinque hominibus, qui vocantur illo nomine Sortes. Nam Sortes, cum sit ultimo singulare, non signat plura, nisi aequivoce, et sic in inducentibus semper supponit Sortes pro alio in una propositione, quam in alia, sicut sic inducendo « quilibet homo est iste » demonstrato Petro ; illa est falsa ; sed aequivocando arguitur sic pro ea : « Iste est homo iste » demonstrato ipsomet « et iste homo est iste » demonstrato alio ipsomet ; « ergo quilibet homo est iste ». Planum est, quod consequentia propter aequivocationem non valet. Sic est in illa : « Quaelibet persona est persona », unde nec subiectum est distributum, quoad suppositum, sed solum ad aequivocam signationem, similiter praedicatum non distribuitur ad esse, cum non habet rem correspondentem, que esset communis tribus personis eo, quod persona ex parte rei est incommunicabilis pluribus eiusdem naturae. Et patet, quod persona ex parte rei est penitus singulare, quamvis hoc signum persona est signatione commune etc.