Distinctio XX — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XX]
Nunc restat ostendere, quomodo aliqua harum personarum aliam non excellat potentia etc.
[1.] Magister in summa ostendit, quod personae divinae in potentia sunt aequales, quia sicut earum est una et eadem magnitudo, ita etiam et potentia ; probat de Filio per illud evangelii : Omnia, quae habet Pater, mea sunt.
[2.] Et de isto est versus :
V
tres personas fore comprobat aeque potentes.
[3 ] Quia in distinctione septima in quaestione dictum est, quid est potentia et quotuplex est potentia et quid est omnipotentia et quod tam potens est Pater quam Filius et e contra, et similiter Spiritus Sanctus, quaeritur tamen breviter : Utrum quaelibet persona divina sit omnipotens.
Et arguitur, quod non ; nam omnipotens est, quod potest in omnem actum ; sed Filius non potest in omnem actum, ergo Filius non est omnipotens ; maior videtur patere ex « quid nominis », et minor, quia Filius non potest in actum generationis. Et par est ratio de Spiritu Sancto.
Item : si Deus esset omnipotens, superflueret secundarum causarum potentia, vel frustra esset aliqua Dei potentia ; sed nihil est frustra in operibus Dei, vel otiosum in sua potentia, ergo oportet, quod aliquid possit causa secunda, quod non potest universaliter causa prima.
Sciendum est hic, ut dicit Philosophus 5 Metaphysicae, quod potentia per prius dicitur de potentia activa, quam de potentia passiva. Cuius ratio est duplex : Una ratio, quia potentia passiva magis dicitur ad fieri, quam potentia activa ; 2a ratio, quia omni potentiae passivae correspondet activa, et non e converso, sicut patet de potentia creativa, cui nulla potentia passiva ante creationem correspondebat.
Unde signanter dicit Commentator, quod potentiae activae correspondet passiva, et e converso, in natura, sed non simpliciter. Hoc ergo signum distributivum « omnis » solum in composito huius dictionis « omnipotens » designat quamdam distributionem pro potentia activa. Unde ideo vocatur Deus omnipotens, quia sua potentia activa potest efficere, quaecumque voluerit efficere ; sed non dicitur ex eo omnipotens, quod sibi insit omnis potentia tam activa, quam passiva, cum ipse non sit in potentia ad subiectandum passive omnes potentias, quae sunt qualitates, sicut subiectat materia prima, nec potentias activas aliarum creaturarum, cum ipse non possit currere, frangi, dividi vel aliter pati, quamvis Deus faciat omnes illos actus et potentias, qui actus et potentiae magis important impotentiam, quam potentiam, et propter hoc Deus dicitur magis potens et non impotens, quod non potest actus huiusmodi suppositaliter exercere, ut non potest currere, sed facit cursum nobilius et perfectius, quam cum facit Sortes currens.
Et per hoc ad argumentum 1m negatur maior, quia non est sufficiens ratio illa ad omnipotentiam ; magis enim dicitur ex eo omnipotens, quod si aliquid vult fieri, eo ipso fit, ut dicitur in notabili.
Ad 2m negatur consequentia. Unde quamvis Deus sufficientissime causat quamlibet creaturam, tamen non potest facere compositum naturale sine concausantia principiorum naturalium, puta materiae et formae.
Unde data omnipotentia Dei nec superfluit potentia secundarum causarum, nec est frustra aliqua Dei potentia.
[4.] Dubitatur iterum, utrum in divinis personis est ordo.
Videtur, quod non, quia in omni ordine est prius et posterius. Sed in divinis personis nec est prius nec posterius, igitur nec ordo. Maior est Philosophi in multis locis, et minor in Symbolo Athanasii.
In oppositum sic : In divinis est ordo naturae et originis, ergo ordo : consequentia tenet ab inferiori ad suum superius, affirmative sine impedimento, et non valet dicere, quod ordo negatur in divinis : esset ordo distrahens vel diminuens ; et antecedens patet, quia ordine naturae et originali ordinatissime Filius est a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque et non e converso ; ergo quaestio vera.
Sciendum est, quod ordo uno modo inportat distinctionem ordinatorum in natura et gradum prioritatis vel posterioritatis instantaneae, loci vel temporis, dignitatis vel aeternitatis : et ille ordo non est in divinis personis. 2° modo ordo importat distinctionem personalem et naturae unitatem, per quam naturam unum est ab alio originaliter ; et ille ordo vocatur naturae vel originis, non quod natura ordinetur ab alio, sed quod ordo attenditur secundum naturalem productionem unius ab altero et originem fontalem unius de alio.
Per hoc patet, quod quaestio ad secundum sensum est vera et sic simpliciter concedenda, sed ad primum sensum ; est neganda. Et tunc ad argumentum negatur minor, nisi ad primum ; sensum restringatur, quod in divinis personis nihil est prius altera persona aeternaliter, instanter, temporaliter, vel localiter, sed est prius naturaliter, vel originaliter, sicut superius dictum est plenius circa distinctionem nonam etc.
